Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Nec tamen hoc modo ad

aestimationem alicuius latentis boni promovent animos. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri. Hic tantum curiositas humana torpescit. Amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset inprudentes de prudentibus iudicantes quam inmusicos de musicis!

Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.

Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos convertit: quanti enim ad malum performantur? quanti transfugae in perversum? Quis negat? tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit.

Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Dinumerant in semetipsos mentis malae impetus, vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod1 malum agnoscunt.

Christianus vero quid simile? Neminem pudet,

neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse. Si denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit; interrogatus vel ultro confitetur, damnatus gratias agit.

Quid hoc mali est, quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, paenitentiam, deplorationem? Quid? hoc malum est, cuius reus gaudet? cuius accusatio votum est et poena felicitas? Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.

Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire? Quodcunque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem.

Respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari.

Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum, sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis:

quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum,

locum, modum, tempus, conscios, socios. De

nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes adfuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset!