Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione dei sive sermone? Itaque sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam. Primo dominus creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles genervit me, in sensu suo scilicet condens et generans. Dehinc adsistentem eam ipsa separatione cognosce. Cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et cum fortia faciebat super ventos, quae sursum nubila, et cum tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quam gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona ipsius. Nam ut primum deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas rationem et sophiam, ut per ipsum fierent universa

per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum in dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.