Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod vanissimi isti Monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, filium sibi fecit. Atquin pater filium facit, et patrem filius. Et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat, et filius se sibi patrem praestet. Quae instituit deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. Aliud est autem habere, aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habeo, non ipse mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater, si filium habeam, filius ero, si patrem. Porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuere, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius.

Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. Non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit, qui scilicet. filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit. Sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. Sed nihil deo difficile. Quis hoc nesciat? Et impossibilia apud saeculum possibilia apud deum quis ignoret? Et stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Legimus omnia. Ergo, inquiunt, difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus traditam formam rebus humanis. Nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideo quoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit. Sed an fecerit requirendum. Potuit, si voluisset, deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. Oportebat enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei enim posse velle est, et non posse nolle, quod autem voluit, et potuit et ostendit. Ergo quia, si voluit semetipsum sibi filium facere, potuit, et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.

Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,

sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit. Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum, Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi: Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias, et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad convertendam dispersionem Israëlis; posui te in
lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis. Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium, nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.

Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius, spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus,

et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente: Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus, Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem, non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet, si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat, haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset ut sibi iuberet.