Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

De mania haeretici praecidendi non miror, (miror) si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. datam inquit sibi apostolus gratiam nouissimo omnium inluminandi omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab aeuis in deo, qui omnia condidit. rapuit haereticus \'in* praepositionem et ita legi facit: \'occulti ab aeuis deo, qui omnia condidit\'. sed emicat falsum. infert enim apostolus: ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. cuius dicit principatibus et potestatibus? si creatoris, quale est, ut principatibus et potestatibus eius ostendi uoluerit deus ille sapientiam suam. ipsi autem non. quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? aut si ideo deum non nominauit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius, qui omnia condidit, pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. quod si illi dicit occultatum, illi debebat dixisse manifest(at)um. ergo non (deo) erat occultatum, sed (in deo\', omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius. quis enim cognouit sensum domini aut quis ei consiliarius fuit? hic captus haereticus fortasse mutabit, uti dicat deum suum suis potestatibus et [*](1] cf. Eph. 2, 21. 2] cf. Eph. 2, 20. 3] Ps. 117, 22. 7] Epli. 3, 8-9. 11] Eph. 3, 10. 23] Es. 40, 13. ) [*]( 2 angularem M, lapidem angularem Euulgo 4 in summum angnli fort (alibi: in caput anguli) 5 mania (= fiavia) haeretici praecidendi scripsi: manibua haeretici praecidendisitf/J.manibus haeretici praecidentis Patn miror adàłdi(cf. 625,18), Engintegrumputans hunc locum sic intellegit:rucJcsichtlich dessen, was durch die Hdnde des Ketzers weggeschnitten icerden muji, wundere ich mich nicht, wenn er .. 12 in supercaelestibus Gel: insuper caelestibus MR multi uaria M 19 condidit Lat: condit MB 20 illi scripsi: illis MR 21 illi Rig: illi? M (corr. m. 1), ille B manifeatatum scripsi: manifestum MR 24 ei consiliariua M, consiliarius ei R uulgo 25 mutabit Iun: mutauit MR reliqui )

639
principatibus notam facere uoluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus, conditor omnium. et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? tamen et creatori notum erat futurum. an non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat reuelari? ergo (et> ex hoc confirmatur quod supra struximus. si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum et ita scriptura habebat: \'occulti deo, qui omnia condidit,\' sic inferre debuerat: \'ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,\' tunc: \'et potestatibus et principatibus cuiuscumque dei, cum quibus sciturus esset creator. adeo subtractum constat quod et sic ueritati suae saluum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controuersiam nectere, quas non uis in prophetis habuisse formas: captiuam, inquit, duxit captiuitatem. quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione? de cuius ciuitatis euersione? quas feminas, quos pueros quosue regulos catenis uictor inseruit? nam et cum apud Dauid Christus canitur \'succinctus gladio super femur* aut apud Esaiam \'spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci\'. uere eum et uisibilem extundis proeliatorem. agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata: deponentes mendacium loquimini ueritatem ad proximum quisque, et: irascimini et nolite delinquere — ut ipsis uerbis, quibus psalmus, exponeret sensus eius —; sol non occidat super [*]( 15] Eph. 4, 8. cf. PB. 67, 19. 19] cf. Ps. 44, 4. 20] cf. Es. 8, 4. 25] Eph. 4, 25. cf. Zach. 8, 16. 26] Eph. 4, 26. Ps. 4, 5. 28] Eph. 4, 27. ) [*]( 4 domestico M 6 et addidi 10 multi uaria M 14 nectere. quas uulgo non uis scripsi: nonus MR 15 habuisse scripsi: habuisset MR 21 eum R3, cum MR1 ertundis Oehlerus: eicondis MR 22 didicisti R, didicistis MF 27 uocabulum ut, quod in MR paulo infra post sol legitur, huc transtuli 28 occidat R3, excidat MR1 )
640
iracundiam uestram; nolite communicare operibus tenebrarum — cum iusto enim iustus eris et cum peruerso peruerteris, et: auferte malum de medio uestrum, et: exite de medio eorum et inmundum ne adtigeritis; separamini, qui fertis uasa domini —. sic et \'inebriari uino dedecore\' inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: et potum dabatis sanctis meis uinum, quod prohibitus erat potare et Aaron et filii eius, cum adirent ad sancta. et psalmis et hymnis deo canerent docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes incusari a deo norat. ita cuius inuenio praecepta et semina praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? quia uir, inquit, caput est mulieris. dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit: sicut et Christus caput est ecclesiae. similiter et cum dicit: carnem suam diligit qui uxorem suam diligit, sicut et Christus ecclesiam, uides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, — nisi plane solus Marcion — sed et nutrit et fouet eam, sicut Christus ecclesiam. at tu (ut) eam solus odisti, auferens illi resurrectionem, odisse debebis [*]( 1] Eph. 5, 11. 2] Ps. 17, 26. 3] I Cor. 5, 13 cf. Dent. 21, 21. 4] II Cor. 6, 17. cf. Es. 52,11. 5] Es. 52,11. cf. Eph. 5,18. 7] Am. 2,12. 8] cf. Leu. 10, 9. 9] cf. Eph. 5, 19. 10] cf. Es. 5, 12. 12] cf. Eph. 5, 22. 13] Eph. 5, 23. 17] ib. 18] Eph. 5, 28. 21-23] Eph. 5, 29. ) [*]( 2 cum pernerso M, peraerso R 6 dedecore (nomen adiectiuum intdlege) MF, dedecori Ruulgo 7 dabatis Pam: dabitis MR 8 aaron M, Aaron sacerdos Muulgo 9 canerentMR1, canereR3 11 norantJf semina R, seminia M 17 statum R3, satam MRl 18 uzorem suam MF, uxorem R 19 ecclesiam. uides uulgo 22 solns marcion M, Marcion solus Ruulgo 23 sicut MR, sicut et Pam 24 ut addidi eam solus M, solus eam Ruulgo resurrectionem. odisse vnvAgo )
641
et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. at enim Christus amauit et carnem sicut ecclesiam. nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit. habet similitudo cum ueritate honoris consortium. laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris (et) ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente?: propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est. sufficit interim, ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta, minima apud haereticos; sed ego autem dico, inquit, in Christum et ecclesiam. habes interpretationem, non separationem sacramenti. ostendit figuram (sacra)menti ab eo praeministratam, cuius erat utique sacramentum. quid uidetur Marcioni? creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia aduersario, si noto; deus superior ab inferiore et a destruendo potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii: nam — etsi Marcion abstulit: hoc enim est primum in promissione praeceptum — lex loquitur: honora patrem et matrem; et parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini: audisti enim et ueteribus dictum: narrabitis haec in auribus filiorum uestrorum et filii uestri aeque in auribus filiorum suorum. quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar, qui prior docuit. Sed [*]( 6] cf. Gen. 2, 24. 7] Eph. 5, 81-82. 11] Eph. 5, 32. 17] Eph. 6, 1 ei recensione Marcionis 18] cf. Eph. 6, 2. 20] Exod. 20, 12. cf. Eph. 6, 2. Eph. 6, 4. 22] Ezod. 10, 2. ) [*]( 4 ueritate honoris Urs: ueritatis honore MR 5 Chriati i28, Christum MRl 6 et add. R3 7 disserente R3, differente R1, deferente M hanc MR, hoc Pam 9 carnem unam Pam 10 interim, ista scnpsi: inter ista MR intellege: sufficit interim, si ista creatoris (scil. uerba) magna snnt apud apostolum sacramenta, (quae) minima (sunt) apud haereticos (sacramenta) 12 habes Rlmg, habet MR tWtlgo 13 sacramenti R, menti MF 17 a destruendo bcripsi: ad destruendum MR 19 enim est M, est enim Ruulgo 20 matrem, et tndgo 21 audistis M 22 in auribus M, in aures R ) [*]( XXXXVII. Tert. IU. ) [*]( 41 )
642
aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! cur enim non at non uindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si creatorem significabat, cuius essent quas praemisit potestates? porro, cam supra quidem induere nos iubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo depu tamus. ant si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? an sicut duo dii ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? aut enim ambo et dei, si ambo diaboli, aut qui deus, hic non et diabolus, sicut nec diabolus deus. ipsum uoeabulum diaboli quaero, ex qua delatura competat creatori., fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum, ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabunt, quia. adiecit: in caelis. sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angeloram scandalizaterum, ia filias hominum. et quale erit, ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret qui, in catenis iam constitutus [quo ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam sibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?