Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

In summa: si constat id uerius quod prius, id prius quod (ab initio.) id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. uideamus, quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philipenses Thesalonicenses Ephesii, quid etiam Romani de proximo sonent, quibus euangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. habemus et Iohannis alumnas ecclesias. nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Iohannem stabit auctorem. sic et ceterarum generositas recognoscitur. dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud uniuersas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id euangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime tuemur, Marcionis uero plerisque nec notum. nullis autem notum ut non eo damnatum? habet plane et illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras, [*](1] cf. Matth. 10, 24. 2] I Cor. 15, 11. 4] I Cor. 14, 32. 6] cf. Gal. 1, 8. 14] cf. I Cor. 3, 2. ) [*]( 7 qui M. quia R 8 anterius Lat: alterius MR 12 quod <(ab initio,) id ab initio scripsi: quod et ab initio MF, quod et ab initio. <id ab initio) R uulgo 15 chorinthi M galathae M sint R, snnt Ai 16 Philippenses R Thessalonicenses JB 23 confoederantur R, conferantur MF 25 tueamur M (a eras.) notum, nullis uulgo 26 autem om. Rl eo (scil. quod plerisque nee notum est) damnatum MGB\', eodem natum Rl, eadem damnatum Oehlerus signum interrogationisposvi )

431
quarum si censum requiras, facilius apostaticum inuenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore uel aliquo de Marcionis examine. faciunt fauos et uespae, faciunt ecclesias et Marcionitae. eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur euangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Iohannis dico atque Mathei, licet et Marcus quod edidit Petri adfirmetur, cuius interpres Marcus. nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. capit autem magistrorum uideri quae discipuli promulgarint. itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucae. atquin haec magis a primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis dedicata. ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent • sine ulla doctrina magistrorum? igitur, dum constet haec quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra? nam et competit ut, si qui euangelium peruertebant, eorum magis curarent peruersionem, quorum sciebant auctoritatem receptiorem. ideo et pseudoapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. in quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum confirmauit non fuisse corrupta quae non putauit emendanda. denique emendauit quod corruptum existimauit. sed nec hoc merito, quia non fuit corruptum. si enim apostolica integra decucurrerunt Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum, ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis. denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diuersum et [*]( 2 marcione M 6 atque mathei MF, et Matthaei Rutdgo 8 capit aatem lun: capita MBl, capit R3 10 quid Ura 18 ignoscenda M 21 paexidoapoBtoli MF, pseudapostoli R uulgo 26 integra Lat: integrae M, integre R uulgo decucurrerunt MR, decurrerunt F 29 decllcurrisse MR, decurrisse F )
432
aemulum factum est apostolicis. igitur dabo consilium discipulis eius, ut aut et illa conuertant, licet sero, ad formam sui, *** quo cum apostolicis conuenire uideatur. nam et cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie reuincuntur. aut erubescant de magistro suo utrobique traducto, cum euangelii ueritatem nunc ex conscientia tramittit nunc ex impudentia euertit. his fere compendiis utimur. cum de euangelii fide aduersus haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia ueritasfalsum praecedat necesse est et ab eis procedat, a quibus tradita est.

Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, euangelium Marcionis prouocantes, sic quoque probaturi adulteratum. certe enim totum quod elaborauit, etiam : antithesis praestruendo, in hoc cogit, ut ueteris et noui testamenti diuersitatem constitu(ens constitu)at proinde Christum ! suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et i prophetarum. certe propterea contraria quaeque sententiae suae I erasit, conspirantia cum creatore, quasi (ab) adsertoribus eius in-: texta, competentia autem sententiae suae reseruauit. haec conueniemus, haec amplectemur: si nobiscum magis fuerint. si Marcionis praesumptionem percusserint, tunc et illa constabit eodem i uitio haereticae caecitatis erasa, quo et haec reseruata. sic 1 habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique con-i dicione, quae ex utraque parte condicta sit. constituit Marcion alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a deo quon- 1 [*]( 1 <ab) apostolicis Gel 2 et om. Oehlerus 3 lacunam stgnaui: aut ad formam illorum suum intercidisse puto uideatur scripsi: uideantur MR uideantur, — nam ... reuincuntur — aut erubescant uulgo 5 erubescant M, erubescunt R de magistro suo scripsi: de magistro add. in mg. m. 1 M (in uersu lacuna 13 litterarum), de magistro R tllllgo 6 ueritatem M (uerita in ras.) - 7 de euangelii fide MGR3, de euangeliis Rl 11 procedat M, praecedat R 14 elaborauit MGRS, elaborabit R1 16 cOnstitu(ens constitu)at scripsi: constituat MR 17 separatum MGR3, separaturumP, separaturus 22l dei Rig: deum MR 19 <ab) adsertoribus R, adsertoribus MF 21 amplectemur, si uulgo 22 percusserint. tunc uulgo 25 marcioni M )

433
dam ignoto reuelatus sit in salutem omnium gentium, alium, qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus, quandoque uenturus. inter hos magnam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et bonum, quantam inter legem et euangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum. hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum creatore: ceterum creatoris pronuntiandum, si administrauerit dispositiones eius, si impleuerit prophetias eius, si adiuuerit leges eius, si repraesentauerit promissiones eius, si restaurauerit uirtutes eius, si sententias reformauerit, si mores, si proprietates expresserit. huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique et incipe recognoscere aut Marcionis Christum aut creatoris.

Anno quintodecimo principatus Tiberii proponit eum descendisse in ciuitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris, in quod de suo ante descenderat. ecquid ergo ordinis fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? cur enim non et ista reprehendam, quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? plane semel dicta sint per quae iam alibi retractauimus: an descendens per creatorem, et quidem aduersus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde tramitti in terram aeque ipsius. nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens (descendisse) illum. uiderit enim, sicubi \'apparuisse* positum est. apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id, quod sine mora apparuit, descendisse autem dum fit uidetur et subicit oculos de facto. etiam [*](14] cf. Luc. 3, 1. 15] cf. Luc. 4, 31. ) [*]( 2 qui a deo in ras. M 3 inter MR3, intra B1 4 inter iustum in ras M 6 Christo om. Rl 7 creatore, ceterum uulgo, creatore, ceterum (eum) Eng 14 tyberii M, Tiberiani R uulgo deum Gel 15 galileae M cafarnaum M 16 quod R, quo M ecquid Rig: et quid MR 20 retractauimus scil. ea quae non implent fidem ordinariae narrationis an R, ac M 25 apparere (rere ex rue a m. 2) M 26 oculos in id R, occulo sinit M 27 subicit M, subit R oculos de facto. scripsi: oculos. de facto uulgo; intellego: das Herabsteigen aber wird bemerkt, indem es geschieht, und hãU die Augen emporgerichlet von dem Augenblick an, wo es eintritt ) [*]( XXXXVII Tert. III. ) [*]( 28 )

434
ordinem facit atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu uel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisue descenderit; praeterea, quis uiderit descendentem, quis retulerit, quis adseuerauerit rem, utique nec adseueranti facile credendam. indignum denique, ut Romulus quidem ascensus sui in caelum habuerit Proculum adfirmatorem, Christus uero dei descensus de caelo sui non inuenerit adnuntiatorem, *** quasi non sic et ille ascenderit isdem mendacii scalis, sicut et iste descendit. quid autem illi cum Galilaea. si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem, dicente Esaia: hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra Nepthalim, et ceteri quimaritimam, etIordanis, Galilaea nationum. populus, qui sedetis in tenebris, uidete lumen magnum; qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super uos? bene autem, quod et deus Marcionis inluminator uindicatur nationum, quo magis debuerit, uel de caelo etsi descenderet, utique in Pontum potius descendere quam in Galilaeam. ceterum et loco et inluminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu uenisse se, non ut legem et prophetas dissolueret, sed ut potius adimpleret. hoc enim Marcion ut additum erasit. sed frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte. prophetiam enim interim de loco adimpleuit: de caelo statim. ad synagogam. ut dici solet: \'ad quod uenimus, hoc age\\ [*]( 11] Es. 9, 1-2. cf. Matth. 4, 15-16. 22] cf. Matth. 5, 17. 25] cf. Luc. 4, 16. 21. ) [*]( 3 descenderit. praeterea uulgo 7 dei om. NPam 8 lacunam signaui: nt sic interim agamus uel similta desidero, (non) quasi non sic Eng isdem MF, iisdem Buulgo mendacii R, mendaciis MF 11 bibito Bl, ibito MF, obito R3G 13 qui maritimam (jscil. incolitis terram), et Iordania (scil. terra) post nationum grauius cUstinxi 15 terram om. Bl 16 super uos MB, nobis N 17 debuerit, uel de caelo etsi descenderet scripsi (cf. I. 8 et 9): debuerit uel de caelo descendere, etsi MB 19 loco JS3, in loco MBl 24 negabit B1, negauit MBl )
435
Marcion: aufer etiam illud de euangelio: non sum missus nisi ad oues perditas domus Israhel, et: non est auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Israhelis uideatur. sufficiunt mihi facta pro dictis. detrahe uoces Christi mei: res loquentur. ecce uenit in synagogam: certe ad oues perditas domus Israhelis. ecce doctrinae suae panem prioribus offert Israhelitis: certe, ut filios praefert. ecce aliis eum nondum impertit: certe, ut canes praeterit. quibus autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris? et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae natiuitatis Romana archiua custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime cognito et explorato et probato iam pridem in hoc ipsum uel aliunde commendato cum hoc munere. stupebant autem omnes ad doctrinam eius. plane. quoniam, inquit, in potestate erat sermo eius, non quoniam aduersus legem et prophetas docebat. utique enim eloquium diuinum et uim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam legis et prophetarum. alioquin non stuperent, sed horrerent, nec mirarentur, sed statim auersarentur destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedi. catorem, quia nec potuisset aduersus legem et prophetas docere et hoc nomine aduersus creatorem non praemissa diuersae atque aemulae diuinitatis professione. cum ergo nihil [*]( 11 Matth. 15, 24. 2] Matth. 15, 26. 18] Lnc. 4, 32. ) [*]( 2 est (= eSeauv) MR, est (bonum) Lat 4 aideatur scripri: uideretur MR sufficiant MF, sufficiant R 5 noces M, uocem JJ 11 iorepen- ▼ tinuB M (corr. m. 1) 13 agusti M (v s. u. a m. 1) 14 nisi (ni in ras.) M 18 aliundeiJ, alia de M conmendato M cum hocmunere fort. spuria; displicet enim illud cum multoque aptius ex antecedentibus suppleretur: in hoc ipsum (seil. docendi munus) 21 diuinum et ui et gratia fort. 24 horrerent. nec uulgo 26 potuisset R, pocius set MF ) [*]( 28* )
436
tale scriptura significet, nisi solam uim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negauit, quam aduersus creatorem, quia non significauit. atque ita aut eius erit agnoscendus, secundum quem docuit, aut praeuaricator iudicandus, si secundum eum, aduersus quem uenerat, docuit. exclamat ibidem spiritus daemonis: quid nobis et tibi est, Iesu uenisti perdere nos; scio qui sis, sanctus dei. hic ego non retractabo, an et hoc cognomentum competierit ei, quem nec Christum uocari oporteret, si non creatoris, — alibi iam de nominibus expostulatum est — at nunc discepto, quomodo hoc eum uocari cognouerit daemon, nulla umquam retro emissa praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti (et)iam ipsi suo creatori. quid autem iam tale ediderat nouae diuinitatis. per quod posset alterius dei sanctus intellegi? tantum quod synagogam introgressus et nec sermone operatus (erat) aliquid aduersus creatorem? sicut ergo quem ignorabat nullo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnouit. nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse et Iesum nomen domini esse in filio Naue. haec et ab angelo exceperat secundum nostrum euangelium: propterea quod in te nascetur uocabitur sanctum, filius dei, et uocabis nomen eius Iesum. sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis — licet daemon tamen — magis quam alienae et nondum satis cognitae. nam et praemisit: quid nobis et tibi, Iesu? non quasi in extraneum, (sed) ad quem pertinent spiritus creatoris. nec enim dixit: \'quid tibi et [*]( 7] Luc. 4, 34. 20] cf. Ps. 15, 10. cf. Act. 2, 27. 211 cf. Dent. 28, 10. 22] Luc. 1, 35. 23] Luc. 1, 81. 26] Luc. 4, 34. ) [*]( 1 Bolamium M 7 Iesu R, ihn M 9 nec E, ne MF 10 parenthesin indicauit Eng 11 hoc eum MFB3, eum J21 14 ignoti Urs: ignoto MR (et)iam Urs: iam ME suo creatori scil. daemonit 15 ediderat R, ediderit M 16 posset M, possit E 17 erat addidi 21 domini scripsi: dei MR 27 Iesu in ME post extraneum traditum huc transtulit Iwn; iniuria reposuit Ochlerus sed add. Iun )
437
nobis\'? sed \'quid nobis et tibi\'? se deplorans et sorti suae exprobrans. quam iam uidens adicit: uenisti perdere nos. adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saeui dei filium agnouerat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. quorsum hunc locum praemisimus? ut Iesum et a daemone non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris. \'atquin\', inquis, \'increpuit illum Iesus). plane, ut inuidiosum et in ipsa confessione petulantem, ut male adulantem, quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum uenisset et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari uolebat. aut cur eum increpuit? si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus nec dei sanctus omnino; si quasi ex parte mentitum, quod eum legum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit hoc sentientem, quod sciebat sentiendum, et hoc non aestimantem, quod ignorabat aestimandum: alium legum et alterius dei sanctum. quodsi uerisimiliorem statum non habet increpatio nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter quem alium daemon agnouisse non poterat, et Iesus eum confirmauit, quem agnouerat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.

Nazaraeus uocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris. unde et ipso nomine nos Iudaei Nazarenos appellant per eum. nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati sunt super niuem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris, [*](2] Luc. 4, 34. 7] cf. Lnc. 4, 35. 11] cf. Lnc. 10, 20. 26] Thren. 4, 7. ) [*]( 1 se B3, sed MBl 9 ut MB, et Pam 14 eum R, in eum MF 15 existimas; sed M 16 existimantem Pam 17 ezistimandum Pam 18 increpationi si M 19 mentitus (m eras.) M 25 Nazarenos MB, Nazaraeos Pam 27 exalbati R3, exaltati MBl 29 nazarei M )

438
(in) quas apud Nazareth descendit, uitando Archelaum, filium Herodis. hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida non ita Christo creatoris per -prophetas emancipata. ceterum prophetarum erit Christus, ubicumque secundum prophetas inuenitur. et tamen apud Nazareth quoque nihil noui notatur praedicasse, dum alio merito [unius prouerbii] eiectus refertur. hic primum manus ei iniectas animaduertens necesse habeo iam de substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma credi qui contactum et quidem uiolentia plenum detentus et captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. nam etsi per medios euasit, sed ante iam uim expertus et postea dimissus, scilicet soluto, uti adsolet, tumultu, uel etiam inrupto, non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset. tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res etiam saecularis sapientiae digna sententia est. ad summam: et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam uera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. ipse igitur est Christus Esaiae, remediator ualitudinum: hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et langores portat. portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere, quod est tollere. sufficit interim mihi generalis repromissio. quodcumque curauerit Iesus, meus est. ueniemus tamen et ad species curationum.

Ceterum et a daemoniis liberare curatio est ualitudinis. itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum testimonio excedebant uociferantes: tu es filius dei. [*]( 11 cf. Matth. 2, 22. 8] cf. Luc. 4, 23. [24.] 29. 12] cf. Luc. 4, 29. 13] cf. Luc. 4, 30. 16] Lucret. de rer. nat. I, 305. 21] Es. 53, 4. 28] Luc. 4, 41. ) [*]( 1 (in) quae scripsi: quas MB, (ad) quas Gel 5 mancipata Ittn 8 alio merito (= um einer anderen Schuld willen, cf. Luc. 4, 23) scripsi: alio, merito uulgo unius prouerbii seclusi; est interprctamentum, et quidem ineptum. uerborum alio merito, sumptum ex Luc. 4, 24. 15 eluso Us, eius o MR1 17 sapientia Oehlerus 22 langores MF, languores R 26 ad daemoniis M est R, et M )

439
cuius dei, uel hic pareat. (sed proinde increpabantur et iubebantur tacere\'. proinde enim Christus ab hominibus, non ab spiritibus inmundis uolebat se filium dei agnosci, ille Christus dumtaxat, cui hoc congruebat, quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. illius erat praeconium inmundi spiritus respuere, cui sancti abundabat. porro qui numquam fuerat adnuntiatus, si tamen uolebat agnosci, — frustra autem uenerat, si nolebat — non esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscumque substantiae, quia propriae non habebat qui in aliena descenderat. iam nunc et qua destructor creatoris nihil magis gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et diuulgari prae timore; nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira saeuitia iudicia uindicta damnatio. sed et daemonia timore utique cedebant, — ergo timendi dei filium confitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi — et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. aut numquid ideo increpabat, quia timebatur, nolens timeri? et quomodo ea uolebat excedere, quod nisi timore non facerent? cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere, cecidit et in aliam praeuaricationis notam, cum se a daemoniis quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem.

In solitudinem procedit. sollemnis et huiusmodi regio creatoris. oportebat sermonem illic quoque uideri in corpore, ubi egerat aliquando et in nube. competebat et euangelio habitus loci, qui placuerat et legi. capiat itaque iocunditatem solitudo; hoc [*]( 1] cf. Luc. 4, 41. 26] cf. Luc. 4, 42. 28] cf. Exod. 13, 21. 29] cf. Es. 35, 1. ) [*]( 1 hic om. R1 2 ab MF, a R 6 sancti seil. spiritus praeconium abundabat scripsi: abnndabant MR 8 esset R3, esse et MR1 10 quia scripsi: qui MR 16 parenthesin indicaui: cedebant. ergo uulgo 24 sustineret R, sustinere et F, sustineri et M 26 procedit R3, procedii MRl 27 < et) in corpore fort. )

440
Esaias promiserat. detentus a turbis: oportet me, inquit, et aliis ciuitatibus adnuntiare regnum dei. ostenderat iam alicubi deum suum? non puto adhuc usque. sed [de] his loquebatur, qui alium quoque deum nouerant? nec hoc credo. ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi nouerant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portendebat, quem solum sciebat notum eis, qui audiebant.