Proinde et similitudinem uetans fieri omnium. quae in caelo et in terra et in aquis. ostendit et causas. [idolatriae scilicet substantiam cohibentes.] subicit enim: non adorabitis ea [*](2] cf. Ios. 6, 3-4. 5] Exod. 20, 9-10. 17] cf. Num. 15, 32—36. 25] Exod. 20, 5. ) [*]( 1 exprobras R, exprobus M 2 prohibenti... iubenti Leopoldus: proliibentis ... iubentis MR 4 iericho MF, Hiericho R. 9 auferret Jtff, auferet R 13 ipsum sfripsi: ipse MR 14 nisi M, nimis R 18 ligna tum legerat scripsi: lignatum egerat M, lignatum igerat F, lignatum ierat R uttlgo 21 sed dei opus M, opus, sed dei R uulgo 24 causam fort. idolatriae-cohibentes seclusi: negue enim causae cohibmt idolatriam, sed praeceptwn dei; frustra atiiem cum Ursino pro cohibentes rescripseris cohibens nisi simul ordinem uerborum sic inuerteris: subicit enim, idolatriae-cohibens scilicet M (in mg. quae add. m. 3), scilicet quae R, scilicet caecae Oehlerus )
365
neque seruietis illis. serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idolatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos, qui a serpentibus infestabantur. et taceo de figura remedii. sic et Cherubin et Seraphin aurea in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum. adcommodata suggestui, longe diuersas habendo causas ab idolatriae condicione, ob quam\' similitudo prohibetur, non uidentur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur. diximus de sacrificiorum rationali institutione, auocante scilicet ab idolis ad deum officia ea, quae si rursus eiecerat dicens: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? hoc ipsum uoluit intellegi, quod non sibi ea proprie exegisset. non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait: deus aeternus non esuriet nec sitiet. nam etsi ad oblationes Abelis aduertit et holocausta Noe odoratus est libenter, quae iocunditas siue uiscerum berbicinorum siue nidoris ardentium uictimarum? sed animus simplex et deum metuens offerentium ea, quae a deo habebant et pabuli et suauis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non. quae fiebant exigentem, sed illud, propter quod fiebant, ob honorem dei scilicet. si cliens diuiti aut regi nihil desideranti tamen aliquid uilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit diuitem et regem, an delectabit titulus officii? at si cliens ei munera (uel) ultro uel etiam indicta ordine suo offerat et sollemnia regis obseruet, non ex fide tamen nec corde puro nec pleno circa cetera quoque obsequio,
[*]( 2] cf. Num. 29, 8-9. 12] Es. 1, 11. 14] ib. 15] Es. 40, 28. 16] cf. Gen. 4, 4. cf. Gen. 8, 21. ) [*]( 1 efficies M 4 Chernbin et Seraphin neutr. gen. cf. Exod. 25, 17 (Eng) in arcae figuratam exemplum (scil. erant.) = ais toiri*av napd- TJV rfjs X$U>TOG 10 auocante Pam: auocantis MF, anocanti R 16 abelis M, abel R aduertit R*, aduertis MRX 17 berbicinorum MF, ueraecinorum R 21 exigentem van der Vliet: exigentis MR 22 dei scilicet M, scilicet dei R 24 infuscabit... delectabit R, infuscaait.., deleetauit MF 25 uel add. Eng indicta seripsi: dicta M, dicto R, ex edicto Lat 27 obsequio van der rliet: obsequia MR ) 366
nonne consequens, ut rex ille uel diues exclamet: quo mihi multitudinem munerum tuorum? *** plenus sum et sollemnitates et dies festos et uestra sabbata dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem dei celebrando sua iam, non dei fecerant. condicionalem idcirco et rationalem demonstrauit recusationem eorum. % quae administranda praescripserat.
Si uero etiam circa personas aut leuem uultis intellegi, cum reprobat aliquando probatos, aut improuidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret futura, atquin nihil tam (et) bono et iudici conuenit quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. adlegitur Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. reicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. quid faceret creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta? sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret, quem numquam posset recusare? uel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret, quem numquam posset adlegere? exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et numquam adlegetur. ceterum si ** idem homo, ut in utroque [*]( 1] Es. 1, 11. 2] cf. Es. 1. 11. 3] cf. Es. 1, 13. 12] cf. t Reg. 9, 16. 13] cf. I Reg. lo. 15. 14] cf. I Reg, 11, 1. ) [*]( 2 lacunam signaui: proinde igitur et deus populi sui officia recusat uel similia interciderunt; necesse enim est dirimi exemplum a re. 4 dicendo MR: <odit anima mea, uestra? dicendo Pam 5 celebrando R3, celebrabant deo MRl fecerant. condicionalem van der Vliet: fecerant condicionalem uulgo 8 aut leuem scripst: aut legem M. legem Rl, leuem Rauulgo 11 et bono van der Vliet (cf. 367, 1): bono JIR 23 adlegere M, eligere R, elegere F 25 adlegetur .\'ifRl, eligetur jR3 lacunam signaui: non semper intercidisse puto homo est in Eng, nihil putans deesse )
367
pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non leuitate aut improuidentia sententias uertit sed censura grauissima et prouidentissima merita temporis cuiusque dispensat.
Sic et paenitentiam apud illum praue interpretaris, quasi proinde mobilitate uel improuidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit: paenituit, quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius uel erroris. porro non semper. euenit enim (et) in bonis factis paenitentiae confessio, ad inuidiam et exprobrationem eius. qui beneficii ingratus extiterit. sicut et tunc circa personam Saulis onerandam adnuntiatur a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc qualis, inquit, non erat in filiis Israhelis — dignissime adlegerat. sed nec ignorauerat ita euenturum. nemo enim te sustinebit improuidentiam adscribentem deo ei, quem deum non negans confiteris et prouidum. haec enim illi propria diuinitas constat. sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam uacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est inuidiosam potius intellegi, non criminosam. ecce, inquis, criminosam eam animaduerto circa Niniuitas, dicente scriptura Ionae: et paenituit dominum de malitia, quam dixerat facturum se illis, nec fecit. sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeueni profugere in Tharsos, quia cognoueram te esse misericordem et miserescentem. patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. bene igitur, quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super [*]( 7] I Reg. 15, 11. 15] cf. I Reg. 9, 2. 23] Ion. 3, 10. 25] Xon. 4, 2. ) [*]( 5 illam om. Bt 6 mobilitate R, immobilitate MF 8 fecerit J21 10 et add. van der Vliet 12 onerandam scripsi: honorandam MR 16 nec B. ne MF 22 criminosam (alteruml om. F 23 nineuitaa M 25 deum MR, dominum Pam 26 tharsos MF, Tarsos M uulgo )
368
malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Niniuitae, si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. et quia et Marcion defendit arborem bonam malos; quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominauit ***, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest earum malitiarum intellegendarum, quae possint et in optimum decucurrisse? subest autem. dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit: ego sum qui condo mala, et: ecce ego emitto in uos mala, non peccatoria, sed ultoria. quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata cum ipsis competat iudici. nam et apud Graecos interdum malitiae pro uexationibus et laesuris, non pro malignitatibus* ponuntur, sicut et in isto articulo. atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem quasi creaturam, reprobandae scilicet et delictum iudicandae, atquin nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam ciuitatem digne meritoque decreuerat abolendam. ita quod iuste destinauerat. non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat: sed poenam ipsam malitiam nominauit ex malo et merito passionis ipsius. ergo. dices. si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Niniuitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit.
[*]( 6] cf. Ion. 3, 10. 12J Es. 45. 7. 13] Hier. 18, 11. ) [*]( 5 et Marcion MB, Marcion Pam 7 lacunam signaui: deus creator quam erat exacturus de Niniuitis poenam (cf. infra l. 26) uel similÚr supplenda sunt 8 earum MR, (etiam) earum Pam 21 creaturam scripsi: creaturae MR et delictum MJR1. et deletui B3, et de delicto OehlerlJ. 22 iudicandae scripsi: uindicandae MB atquin scripsi: atqui MB hie om. Gel 26 passionis B3, et passionis MBl ) 369
immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere, quid sit paenitentia dei. non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. in quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuhele Sauli: discidit dominus regnum Israhelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israhel in duas partes, et non conuertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum, haec itaque definitio in omnibus aliam formam diuinae paenitentiae statuit, quae neque ex improuidentia neque ex leuitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. quis ergo erit mos paenitentiae diuinae? iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. nihil enim aliud intellegetur quam simplex conuersio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum uariantium sese occursu fieri ostendimus.
Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam. (inclamat deus: Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus\'. immo nec incertus admissi nec ignorans loci. enimuero oportebat conscientia peccati delitescentem euocatum prodire in conspectum [*]( 8] I Reg. 15, 28. 29. 26] Gen. 3, 9. 27] cf. Gen. 3, 10. 28] cf. Gen. 3. 11. ) [*]( e 13 poenitentiae M 16 relucescct susp, Ellg 17 intellegjtnr M (corr. IM. 1) 22 occurau fieri Urs: occursu rei lłIRI, occursura rei K3 (in adnotationibwJ), occursu regi Rig 30 delitiscentem M prodire R, prodere MF ) [*]( XXXXVII, Tert. III. ) [*]( 24 )
370
+ domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est: Adam, ubi es? sed impresso et incusso et imputatiuo: Adam, ubi es! id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus uox sit. ceterum qui totum orbem comprehendit manu uelut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio euaserat, quominus illi, ubicumque Adam, (et) ante euocationem uiseretur, tam latens quam de interdicta fruge sumens! speculatorem uineae uel horti tui lepus aut furunculus non latet: (et) deum puta, de sublimioribus oculatiorem, aliquid subiecti praeterire non posse. stulte, qui tantum argumentum diuinae maiestatis et humanae instructionis naso agis! interrogat deus quasi incertus, ut, et hic liberi arbitrii probans hominem, in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine releuandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater eius, quasi non iam uociferatum a terra sanguinem Abelis audisset, [sedj ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine grauandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum, ut iam tunc initiaretur euangelica doctrina: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salua est, dicente domino: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis, de futura scilicet adlectione hominis in diuinitatem. denique quid sequitur? et
[*]( 3] Gen. 3, 9. 6] cf. Es. 10, 14. 7] cf. Es. 66, 1. 17J cf. Gen. 4, 9. 18] cf. Gen. 4, 10. 23] Matth. 12, 37. 25] Gen. 3, 22. 27J ib. ) [*]( a adam, ubi es M, ubi es, Adam R 4 ubi es! Eng: ubi es? Suulgo 9 Adam, <et) ante scripsi: adam* ante M, Adam ante R uulgo 11 orti MF lepus scripsi: lupus MR <et) deum puta Eng: deum puto MR 14 interrogat MR, interrogabat Pam ut om. Pam 15 hic JIB\', hinc Ji-1 probans R:I, inprobans MRl 16 aut confessionis R3, aut ut confessionis MRl 19 sed seclusit EI/g 23 doctrina in ras. M iustificaberis MFRs, coniustiifeaberis R1 27 et nun M ) 371
nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno uitae et uiuat in aeuum. interponens enim (et nunc\', praesentis temporis uerbum, temporalem et ad praesens dilationem uitae fecisse se ostendit. ideoque nec maledixit (nec) ipsum Adam nec Euam, ut restitutionis candidatos, ut confessione releuatos, Cain uero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim uetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum. haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabitur, ne delinquens homo quid sibi agendum sit ignoret. sed ad Sodomam et Gomorram descendens: uidebo, ait, si secundum clamorem peruenientem ad me consummantur, si uero non, ut agnoscam, et hic uidelicet ex ignorantia incertus et scire cupidus. an (et) hic sonus pronuntiationis necessarius; non dubitatiuum sed comminatiuum exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? quodsi descensum quoque dei inrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium, nisi descendisset, uide, ne tuum aeque deum pulses. nam et ille descendit, ut quod uellet efficeret.