at nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor uniuersitatis. ideo tantum, opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper inluxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, proinde atque si caecus aliqui uel fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere uelit mitiorem et salubriorem, quia quem uideat non uidet. unicus sol est. o homo, qui mundum hunc temperat: et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior uel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. eam si tu perspicere non uales, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. nam qui (in) inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? quin potius\' infirmitati tuae parcis nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis uisum, cum id primum conspexeris, eum esse, quem non scias nisi ex parte. qua uoluit ipse? sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares, immo nec retractares. reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinem, [quae deus dicitur] non tantam eam agnoscens. quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. ipse (Esaias.) [*]( 2 negotium patitur sc. ab Marcionitis 3 natos F 8 reprehendere JR3, reprehendendum MRl 9 pensitant Lat proinde atque si caecus aliqui scripsi: aliqui proinde atque si caecus MR, pensitantes deum aliqui (= aliquo modo), proinde Eong caecif Salmasius 11 quem uidet non uideat fo-rt. 14 est fort. delendum 15 si tu M, tu si R, tu F ullius R3, illius MRl 16 nam stne dubio corruptum: item uelim rescribi, isim susp. Eng 17 in inferiorem R, inferiorem MF 19 hoc om. M 21 ipse. sed uulgo sciens R, scines M 24 magnitudinem iMtz magnitudinis MR quae deus dicitur seclusi (interpolatum esse uidetur ex 299, 14) 26 ipse <Esaias> scripsi: Esaias Lat, ipse MR )
335
iam [apostolus tunc prospiciens haeretica corda: quis, inquit, cognouit sensum domini, aut quis illi consiliarius fuit? aut ad quem consultauit, aut uiam intellectus et scientiae quis demonstrauit ei? cui et apostolus condicet: o profundum diuitiarum etsophiae dei, ut (in)inuestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et (in)inuestigabiles uiae eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstrauit, nisi forte isti censores diuinitatis, dicentes: \'sic non debuit deus\' et: (sic magis debuit), quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei. mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam deum, consultiores sibimet uidentur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus et inualidum dei ualidius hominibus. et ita deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures. quodsi a primordio homo animalis, non recipiens quae sunt spiritus, stultitiam existimauit dei legem, ut quam obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod uidebatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei, per quam omnia dei cognouisset si oboedisset, quid mirum, si, redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono et deuexo ad terram, usurpatum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit, dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei?
[*]( 1] Es. 40, 13. 14. 5] Rom. 11, 33. 10] cf. I Cor. 2, 11. 11] cf. I Cor. 1, 21. 15] I Cor. 1, 25. 19] cf. I Cor. 2, 14. 21] cf. Luc. 8, 18; Matth. 13, 12. ) [*]( 1 iam MR, enim F apostolus seclusi (cf. inlra l. 5) tunc om. R 2 illi consiliarius M, consiliarius eius R 5 condicet MF, contradicet R 6 ininuestigabilia R, inuestigabilia M\'P 7 ininue-tigabiles R, inuestigabiles MF 11 in sapientia Pam: insipientia M (a ex I m. 1), insipientiam R 17 et tuna-bonus om. F 18 non oni. M 22 ademptum M (a tras.) 24 redhibitus MR, redibitus F ) 336
aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit: non prudenter definxisti me. confessus est seductionem, non occultauit seductricem. rudis admodum haereticus fuit. non): obaudiit, non tamen blasphemauit creatorem nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui et bonum et optimum inuenerat et ipse, si forte, iudicem fecerat. [a primordio.\'
Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, I si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus eius incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat nobis intellegendi, qualiter sequens rerum ordinatio euaserit. possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.i iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud alium inuenit, sed de suo sibi fecit. prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid, cui deus cognosceretur. quid enim tam bonum quam notitia et fructus dei? nam etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem.I non utique repentinam, nec obuenticiae [bonitatis] nec prouocaticiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit operari. si enim ipsa constituit initium exinde, quo coepit operari, non habuit initium ipsa, cum fecit. initio autem facto ab ea, (ab ea) etiam ratio temporum nata est, utpote quibus i [*]( 3] cf. Es. 45, 9. ) [*]( 2 electionem R*, lectionem MRl 5 admodum MfflGF, adhuc Rl 7 er bonam MR, bonum Pam 8 a primordio seclusi: cum seqwntibus eoniungere vult lun 17 ipsum R3, ipso MRl 19 id est-cognos,ceretur fort. delendum (cf. 1. 22: quia nondom erat quicquam, cui. appareret) 25 bonitatis I teclusi (cf. 337, 6) 26 animatio = r.poaup.ia 27 ipsa M, ipse R 29 ab ea, (ab ea) scripsi: ab ea MR I )
337
distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita sunt. erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos. ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit initium. atque ita carens et ordine initii et modo temporis de inmensa et interminabili aetate censebitur nec poterit repentina uel obuenticia et prouocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem, sed (est) aeterna et deo ingenita et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.
Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est aliquam [postmodum] molem maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque proficeret et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum, promoueretur. adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum: eructauit, inquit, cor meum sermonem optimum. agnoscat hinc primum fructum optimum, utique optimae arboris, Marcion. imperitissimus rusticus quidem malam in bonam inseruit. sed non ualebit blasphemiae surculus; arescet cum suo artifice et ita se bonae arboris natura testabitur. aspice ad summam, qualia sermo fructificauerit: et dixit deus: fiat, et factum est, et uidit deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi uideret, sed quia bonum, ideo uidens, honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. sic et [*]( 2] Gen. 1, 14. 20] Ps. 44, 2. 26] Gen. 1, 3. 4. ) [*]( 4 ante initium om. F 6 nec poterit repentina, vel obuenticia uel prouoca- ticia, reputari fort. 8 est addidi: et add. R3, om. MR I 11 postoriorem M 12 committi R3, committere MRl 14 dei fort. delendum 15 postmodum seclusi postmodum molem maximam om. F 16 maximam = magnam, tn ut optimm = bonus 18 habiculum M 21 sermonem MR3, uerbum sermo- nem fi1 23 malam in scripsi: in malam MR 24 surculus MR3, sarculueRl ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 22 )
338
benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et dicere et facere. male dicere adhuc sermo non norat, quia nec malefacere. uidebimus causas, quae hoc quoque a deo exegerunt. interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum. quis denique dignus incolere dei opera quam ipsius imago et similitudo? eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali uerbo, sed familiari manu, etiam uerbo blandiente praemisso: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. bonitas dixit; bonitas finxit de limo in tantam substantiam carnis, ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas inflauit in animam, non mortuam, sed uiuam; bonitas praefecit uniuersis fruendis atque regnandis, etiam cognomiuandis; bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis . possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum — iam tunc de mundo in ecclesiam —; eadem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. non est enim, inquit, bonum solum esse hominem. sciebat illi sexum Mariae et deinceps ecclesiae profuturum. sed et quam arguis legem, quam in controuersias torques, bonitas irrogauit, consulens homini, quo deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus uideretur, aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omnia. cuius legis obseruandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua
[*]( 9] cf. Gen. 1, 26. 13] cf. Gen. 2. 7. 14] cf. Gen. 2, 19. 161 cf. Gen. 2, 8. 18] Gen. 2, 18. 28] Gen. 2, 17. ) [*]( 13 in animam MR, animam Pam, in <earn) animam Iun 15 dilicias 3f 17 parenthesin indicauit Eng, qui et quae antecedunt (inde a l. 11) rectius distinxit 21 irrogauit Eng: eroganit MS, rogauit Oehlerus (tM notis), eructauit Henr. Hoppe 23 ceteri; M (s s. u. a m. 1) 24 fastigio G-el 25 aoffl. F rationale, intellectus R3, intellectus rationale MRl 28 uerba cuius legi--obsequii secundae editionis esae puto, cum quae 339.3 legunittr: porro si sqq. arcte se apylicent ad ea, quae proferuntur 338, 20-27 ) 339
die autem ederitis, morte moriemini. benignissime enim demonstrauit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi neglegentiam iuuaret obsequii. porro si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam obseruandae, ut poena transgressioni adscriberetur, quam tamen euenire noluit qui ante praedixit. I agnosce igitur bonitatem dei nostri interim uel bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex prouidentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.\'
Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret, et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere, quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis. opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt, [*]( 10] cf. Apoc. 22, 15. 27] cf. Ioh. 10, 25. 38. ) [*]( 8 praemonitiouibus Gel: praemunitionibus MR 10 hominis fort.. o canes MR3, canes R1 12, obroditis. si uulgo 16 si <esset)> enim fort. 23 quia euenit. ideo fort. euenit MRZ, uenit Rx 27 Chnsti. ex Hulgc probationis MR1, probationes R* uulgo ) [*]( 22* )
340
hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt. postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas? quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore. qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset. nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit. uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias. proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem. sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini.
[*]( 6 qui arripai: qua MR, quae Eng et addidi 18 auima MRK animae R3uulgo spondentis MR, respondentia Lat 19 libertafcro et potestatem scripsi: libertate et potestate MJt est om. F 21 legi om. M 22 transgressionia M (8 eras.) 26 dispoeitum scil. mucnia* 27 a nocante scripsi: auocante MR et hortante Eng: exhortante MH. <et) exhortante Gel, ego olim delere uolui exhortante ut interpreiamentum uocabuli uocante 28 homini MRl, homine R3 uulgo ) 341