Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Post haec, uel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam et suum mundum et suum caelum, — de caelo quidem illo tertio uidebimus, si et ad apostolum uestrum discutiendum peruenerimus — interim, quaecumque substantia eius est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. at nunc quale est, ut dominus anno quinto* decimo Tiberii Caesaris reuelatus sit, substantia uero anno quinto decimo iam Seueri imperatoris nulla omnino comperta sit? quae friuolis creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore. et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? si dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem? iam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum eius. ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum, cuius spatium uacabat inter pedes suos et caput creatoris. ergo et deus ipse in loco erat et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior et deo et mundo. nihil enim non maius est id quod capit eo [*]( re 3 ut apocarteresi R3G, muta porrocaracte , si M (corr. m. 1), muta porcatere si R1 4 Marcionitam id est repudiatorem R:J, id est repudiat,)rem Marcionitam MRl 7 substantiam M, substantia R 10 parenthesin indicavit Eng 11 et om. F 14 anno quinto decimo scripsi: a. ftaDO XV 31, zXHBuulgo 15 reuelatns sit M (anno s. u. add. m. 2) anno \'Iuinto decimo scripsi: a. XV MR, ad XV Patn 18 et ideo M (et tleo in mg. a m. 3) 21 domino R, dominum MF 23 supn ]Į[ - eorr. m. 1) )
Non comparente igitur mundo alio sicut nec deo eius. consequens est, ut duas species rerum, uisibilia et inuisibilia. duobus auctoribus deis diuidant et ita suo deo inuisibilia defendant. quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius esse inuisibilia. qui nihil uisibile praemiserit. [*]( 1 subsiciua Rig: Bubsciua MRl (in mg. alias suscidiaa) i23 tin mg. alias subscisiua), subscidiua F 2 deus. se M (seinras.) 12 substantiam .1l. substantia Ruulgo 14 deo seclusi opponitur scripsi: opponeretur ME ut aeque deo coniunge cum illi quoque 18 dominum scripsi l = sicut dominus eius est, scil. innatus infectus aeternus): domino MR 20 hinc Uf*: hic MR 30 eius (sc. potius) esse inuisibilia ex ellipni Tertulliano sollemni )
His compressi erumpunt dicere: (sufficit unicum hoc opus deo nostro, quod hominem liberauit summa et praecipua bonitate sua et omnibus locustis anteponenda\'. o deum maiorem, cuius tam magnum opus non potuit inueniri quam in homine dei minoris! enimuero prius est, ut eum probes esse per quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. ceterum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberauerit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. quomodo ergo, quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse? .
Nunc, in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto si satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum, — deum enim non decuisset latuisse — regrediar necesse est ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam. primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam cur postea et non a primordio rerum quibus utique necessarius, qua deus, et quidem necessarior quo melior latere non debuit. non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subuenit, et malitia creatoris, aduersus quam ut bonus subuenit. igitur aut ignorauit et causam et materiam suae reuelationis necessariae aut dubitanit [*]( 1 hoc om. Oehlerus (mendose) 5 eum probes M, probet eum R 8 dinoscetur M, dei dinoscitur R 14 nunc in uulgo deducto si scripsi: deductus MG, deducta R, deducto Gel 17 parenthesin in- (licaui 18 decuisset Iun: decuisse MR latuisse. regrediar uulgo 22 deus et uulfjo neceasarior quo melior van der Vliet: melior quo necessarior MR, quo melior necessarior Eng 23 abundare mihi vi- dentur tierba latere non debuit, cum ad necessarius mente suppiettdum sit erat )
Processerit, age, iam in notitiam quando uoluit, quando potuit, quando hora fatalis aduenit. fortasse enim anabibazon ei obstabat aut aliquae maleficae aut Saturnus quadratus aut Mars trigonus. nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis uiuere creatoris. tractandum est hic de reuelationis qualitate, an digne reuelatus sit, ut constet, an uere, et ita credatur esse quem digne constiterit reuelatum. digna enim deo probabunt deum. nos definimus deum primo natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. sed cui nulla natura est naturalia instrumenta non suppetunt. ergo uel praedicationibus reuelationem sui debuerat operari, maxime aduersus eum reuelandus, qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis uix tamen hominem fide impleuerat. quomodo itaque cognitus est? si per humanam coniecturam, nego deum alias cognosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam prouocans creatoris uerum et ad condicionem tam diuinae magnitudinis quam humanae mediocritatis, ne maior deo homo uideri possit, qui eum non ultro uolentem cognosci suis uiribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aeui experimenta quam uerum sectari, quem natura iam intellegunt. alioquin, si sic homo d.-\'um commentabitur, quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pauorem et Metellus Alburnum et quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit; nos Marciouem nauclerum nouimus, non regem nec imperatorem. [*]( 6 ei. M 8 etiam deleri uult t\'an der Vliet 9 est scripsi: et MR rettelatns scripsi: cognitus MR (cf. infra 1.18 ubi pro reuelatus rescribendum t rat cognitus. miro quodam casu haec inter se commutata sunt) 12 dehinc M, deinde Ruulgo 17 hominum fidem Urs 18 cognitus scripsi: renelatus MR 19 nego Kellnerus (van der Vliet): nega M, negas R 23 cognoaci 2f, cognoscis lJIF 28 Pauorem R, pauonem MF )