Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

DE EPISTULA AD COLOSSENSES. Soleo in prascriptione adversus haereses omnes de testimonio temporum compendium figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. Hoc nunc probabit et apostolus, dicens, De spe reposita in caelis, quam audistis in sermone veritatis evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in totum mundum. Nam si iam tum traditio evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc? Porro si nostra est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. Eam enim et sic constabit esse quae prior mundum replevit, illius scilicet dei evangelio qui et haec cecinit de praedicationibus eius: In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum. Invisibilis dei imaginem ait Christum. Sed nos enim invisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro visum, si quibus visus est in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei visibilis et invisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: Dominum nemo videbit et vivet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum

est, si non in illo condita sunt universa in caelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? Unde ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit? Quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo, in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus et visibilibus, nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et Iudaici evangelizatores de suo intulerint, et ad plenitudinem dei sui Marcion, qui nihil condidit, ceterum quale est ut plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo habitare voluerit? Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem rebellaverant per transgressionem, cuius novissime fuerant? Conciliari enim extraneo possent, reconciliari vero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam, colentes conditionem adversus creatorem. Sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia, non propterea et in totum mentionem corporis transferes a substantia carnis. Nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem; utique in eo corpore, in quo mori potuit per carnem, mortuus est, non per ecclesiam, plane propter ecclesiam, corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, non secundum caelum aut terram dicens,
sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum, longum est quidem et alterins operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, dominum inferens hebetem, ne timeri dicat eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. Cuius ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et carnem eandem restituturum repremittat, et Christum ex valva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil perversi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo vivificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit, Nemo vos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi videtur, Marcion? De lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem, quod est Christus. Ergo et umbra eius cuius et corpus, id est et lex eius et Christus. Segrega alii deo legem, et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore cuius umbra est separare. Ma(??)iteste legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et sliquos taxat qui ex visionibus angelicis dicebant cibis abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in bumilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Meysen pulsat quasi de angelica superstitione constitnerit interdictionem quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat. Denique hanc disciplinam, Secundum praecepta, inquit, et doctri-
nam hominum deputavit in eos qui caput non tenerent, id est ipsum in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata etiam indifferentia escarum. Cetera praeceptorum, ut eadem satis sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui cum velera praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam, Novate vobis novamen novum, iam tum docebat deponere veterem hominem et novum induere.

DE EPISTULA AD PHILIPPENSES. Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum eius audentius sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, quidam vero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem. Sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum, in diversitate proponens unum tamen Christum et unum eius deum quocunque consilio praedicatum confirmat, et ideo, Nihil mea, inquit, sive causatione sive veritate Christus annuntietur, quia unus annuntiabatur sive ex causatione sive ex veritate fidei. Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsins, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorundam vera, id est simplex, quorundam nimis docta. Quod cum ita sit, apparet cum Christum praedicatum qui semper annuntiabatur. Nam si alius lenge ab apostolo induceretur, fecisset diversitatem novitas rei. Nec enim defuissent qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, cum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam haereticae. Quo nec hic apostolus de diversitatis denotatione et

increpatione tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur quidem, novitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari deo, sed exhausit semtipsum accepta effigie servi, non veritate, et in similitudine hominis, non in homine, et figura inventus homo, non substantia, id est non carne, quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi Christum imaginem dei invisibilis appellat. Numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus? Utrobique enim veritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quodsi in effigie et in imagine, qua filius patris, vere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum. Nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem. Quod enim invenitur, constat esse. Sic et deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem, quia nec morti subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod adiecit, Et mortem crucis. Non enim exaggeraret atrocitatem extollendo virtutem subiectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto, nec virtute functo in passione, sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, pharisaeae candidae dignitatem, haec modo detrimento sibi deputat, non deum, sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si stercora existimat prae comparatione agnitionis Christi, non prae
reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam quae ex lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis, hac distincione lex non ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit, Non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset Per ipsum de alio quam cuius fuit lex. Noster, inquit, municipatus in caelis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem creatoris: Et faciam semen tuum tanquam stellas in caelo, Ideo et stella a stella differt in gloria. Quodsi Christus adveniens de caelis transfiguravit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. Quomodo enim trasfigurabitur, si nullum erit? Aut si de eis dictum qui in adventu dei deprehensi in carne deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur. Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.

DE EPISTULA AD PHILEMONEM. Soli huic epistulae brevitas sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare. Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas

dilationem, qua eruimus ipsa ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.