Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
DE EPISTULA AD LAODICENOS. Ecclesiae quidem veritate
epistulam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes spostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum deum praedicans in Christo cui competunt quae praedicantur. Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in Graeco sonat) recapitulare (id est ad initium redigere vel ab initio recensere) omnia in Christum quae in Caelis et quae in terris, nisi cuius omnia erunt ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adinipletionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? Alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? Denique quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispen(??)atio reputetur, ad recensenda omnia in Chcisto, etiam quae in caelis? Nec in caelis autem res ab altero acl(??)s existimabimus, quaecunque sunt, quam ab eo a quo et in teris actas omnibus constat. Quodsi non capit alterius omnia ista deputrari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? Si creatoris sunt, diversa sint necesse est a diverso deo; si diversa, utique contraria. Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos, qui praesperavimus in Christum? Qui enim praesperasse poterunt, id est ante sperasse in deum, quam venisse, nisi Idaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? Qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. Atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem faciat, conversus ad nationes: In quo et vos, cum audissetis sermonem veritatis, evangelium, in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis eius sancto. Cuius promissionis? factae per IoÄlem: in novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes. Ita et spiritus et evangelium in eo erit Christo qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et pater gloriae ille est cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens: dens: Quis est iste rex gloriae? dominus virtutum ipse est rex gloriae. Ab illo spiritus sapientiae optatur apud quem haec quoque Spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam. Ille dabit illuminatos cordis oculos qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui displicet caecitas populi. Et quis caecus nisi pueri mei? te excaecati sunt famuli dei. apud illum sunt et divitiae haereditatis in sanctis qui eam haereditatem ex vocatione nationum repromisit. Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subiciendo omnia, qui et dixit, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio, Omnia subiecisti sub pedibus eius. Si ex his alius deus et alius Christus infertur quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam creatorem. Plane, puto, invenimus, cum dicit illos delictis mortuos in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi huius, secundum principem potestatis aÄris, qui operatur in filiis incredulitatis. Sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. Non enim simile est creatum creatori. factum factori, mundus deo. Sed nec princeps potestatis aÄris dicetur qui est princeps potestatis saeculorum. Nunquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius et a Iudaeis et a nationibus patitur. Sufficit igitur si haec non cadunt in creatorem. Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aÄre isto potitus, sicut dicere eum propheta refert: Ponam in nubibus thronum meum: ero similis altissimo. Hic erit diabolus, quem et alibi (si tamen ita et apostolum legi volunt) deum aevi huius agnoscemus, Ita enim totum sacculum mendacio divinitatis implevit. Qui plane si non fuisset. tunc haec in creatorem spectasse potuissent. Sed et in Iudaismo conversatus fuerat apostolus. Non quia interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aÄris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter quod et, Iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura. Ne. quia filios appellavit Iudaeos creator, argumentetur hoc haereticus dominum irae creatorem. Cum enim dicit, Fuimus natura filis iracundiae, creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed allectione patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem, ad summam subiungens, Sicut et ceteri, qui utique filii dei non sunt. Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam reputari, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam infecit delicti semine illato. Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo, Aliud eat facere, aliud condere, Sed utrumque uni dedit. Homo autem factura creatoris est. Idem ergo condidit in Christo qui et fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit. Inspice et cohaerentia. Memores, vos aliquando nationes in carne, qui appellabimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israëlis et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine deo in mundo. Sine quo autem deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique eo cuius erat conversatio Israëlis et testamenta et promissio. At nunc, inquit, in Christo vos, qui eratis longe, facti estis prope in sanguine eius. A quibus erant retro longe? A quibus supra dicit, a Christo creatoris, a conversatione Israëlis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo a quibus tune longe fuerant. Si autem conversationi Israëlis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis, a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc vocatone ex longinquo vocadarum. Qui longe erant a me, appropinquaverunt iustitiae meae. Tam enim iustitia quam et pax creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, Iudaicum scilicet populum et gentilem. Quod prope et quod longe, soluto medio pariete inimicitiae, in carne, sua. Sed Marcion abstulit Sua, ut inimicitiae daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo aemulae. Sic, uti alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cuius supra sanguinem confessus es, hic negas carnem. Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim iam, Non adulterabis, cum dicitur, Nec videbis ad concupiscendum, vacat, Non occides, cum dicitur, Nec maledices) adversarium legis de adiutore non potest facere. Ut duos conderet in semetipso, qui fecerat idem condens (secundum quod et supra: Ipsius enim factura sumus conditi in Christo), in unum novum hominem, faciens pacem (si vere novum, vere et hominem, non phantasma, novum autem et nove novum autem et nove natum ex virgine dei spiritu), ut reconciliet ambos deo, et deo quem utrumque genus offenderat, et Iudaicum et gentilem populum in uno corpore, inquit, cum interfecisset inimicitiam in eo per crucem. Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. Hoc itaque annuntiante pacem eis qui prope, et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem, iam non sumus peregrini nec advenae, sed concives sanctorum, sed domestici dei (utique eius a quo supra ostendimus alienos fuisse nos, et longe constitutos), superaedificati super fundamentum apostolorum. Abstulit haereticus, Et prophetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia, sicut apostolos, ita et prophetas. Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta aedificatio nostra constaret in Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset. Unde enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?De manibus haeretici praecidentis non miror si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. Datam, inquit,
sibi apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in deo, qui omnia condidit. Rapuit haereticus In praepositionem, et ita legi facit: Occulti ab aevis deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. Cuius dicit principatibus et potestatibus? Si creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus eius ostendi voluerit deus ille sapientiam suam, ipsi autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? Aut si ideo deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius qui omnia condidit pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum. Ergo non deo erat occultatum, sed in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius. Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutavit ut dicat deum suum suis potestatibus et principatibus notam tacere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus conditor omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? Tamen et creatori notum erat futurum. An non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat revelari? Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum, et ita scriptura habebat: Occulti deo, qui omnia condidit. sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multifaria sapientia dei, tunc et potestatibus et principatibus cuiuscunque dei, cum quibus sciturus esset creator. Adeo subtractum constat quod et sie veritati suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controversiam nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas? Captivam, inquit, duxit captivitatem. Quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis vastatione? de cuius civitatis eversione? quas feminas, quos pueros quoave regulos catenis victor inseruit? Nam et cum apud David Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci, vere eum et visibilem extundis proeliatorem. Agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, vel quia et captivitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes mendacium loquimini veritatem ad proximum quisque, et, Irascimini et nolite delinquere (ipsis verbis quibus psalmus exponeret sensus eius), sol ut non occidat super iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum. Cum iusto enim iustus eris, et cum perverso perverteris, et, Auferte malum de medio vestrum, et, Exite de medio eorum, et, Immundum ne attigeritis; separamini, qui fertis vasa domini. Sic et, Inebriari vino dedecori, inde est ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum; quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos et filii eius, cum adirent ad sancta. Et psalmis et hymnis deo canere docere illius est qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a deo norat. Ita cuius invenio praecepta et semina praeceptorum vel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres viris subiectas esse debere unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae astruit auctoritatem? Hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit, sicut et Christus stus caput est ecclesiae? Similiter et cum dicit, Carnem suam diligit qui uxorem susm diligit, sicut et Christus ecclesiam. Vides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. Quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habat (nisi plane Marcion solus), sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus ecclesiam. At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. At enim Christus amavit et carnem sicut ecclesiam. Nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et servabit illam et honorabit et coronabit. Habet similitudo cum veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter ista si creatoris magna sunt apud apostolum scramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dieo, inquit, in Christum et ecclesiam. Habet interpretationem, non separationem sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratam cuius erat utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia adversario, si noto. Deus superior ab inferiore et ad destruendum potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam etsi Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum, Iex loquitur, Honora patrem et matrem, et, Parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini. Audisti enim et veteribus dictum, Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque in auribus filiorum suorum. Quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? Et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari dehuisse, si createrem significahat cuius essent quas praemisit potestates? Porro cum supra quidem induere nos iubeat armaturam in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo dii, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? Sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? Aut enim ambo et dei, si ambo iam diaboli, aut qui deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus deus. Ipsum vocabulum diaboli quareo ex qua delatura competat creatori. Fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabant quia adiecit, In caelis. Sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitae, angelorum scandalizatorum in filias hominum. Et quale erat ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret, qui in catenis iam constitutus ob libertatem praedicationis constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?DE EPISTULA AD COLOSSENSES. Soleo in prascriptione adversus haereses omnes de testimonio temporum compendium figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. Hoc nunc probabit et apostolus, dicens, De spe reposita in caelis, quam audistis in sermone veritatis evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in totum mundum. Nam si iam tum traditio evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc? Porro si nostra est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. Eam enim et sic constabit esse quae prior mundum replevit, illius scilicet dei evangelio qui et haec cecinit de praedicationibus eius: In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum. Invisibilis dei imaginem ait Christum. Sed nos enim invisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro visum, si quibus visus est in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei visibilis et invisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: Dominum nemo videbit et vivet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum
est, si non in illo condita sunt universa in caelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? Unde ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit? Quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo, in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus et visibilibus, nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et Iudaici evangelizatores de suo intulerint, et ad plenitudinem dei sui Marcion, qui nihil condidit, ceterum quale est ut plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo habitare voluerit? Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem rebellaverant per transgressionem, cuius novissime fuerant? Conciliari enim extraneo possent, reconciliari vero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam, colentes conditionem adversus creatorem. Sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia, non propterea et in totum mentionem corporis transferes a substantia carnis. Nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem; utique in eo corpore, in quo mori potuit per carnem, mortuus est, non per ecclesiam, plane propter ecclesiam, corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, non secundum caelum aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum, longum est quidem et alterins operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, dominum inferens hebetem, ne timeri dicat eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. Cuius ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et carnem eandem restituturum repremittat, et Christum ex valva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil perversi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo vivificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit, Nemo vos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi videtur, Marcion? De lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem, quod est Christus. Ergo et umbra eius cuius et corpus, id est et lex eius et Christus. Segrega alii deo legem, et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore cuius umbra est separare. Ma(??)iteste legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et sliquos taxat qui ex visionibus angelicis dicebant cibis abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in bumilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Meysen pulsat quasi de angelica superstitione constitnerit interdictionem quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat. Denique hanc disciplinam, Secundum praecepta, inquit, et doctri- nam hominum deputavit in eos qui caput non tenerent, id est ipsum in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata etiam indifferentia escarum. Cetera praeceptorum, ut eadem satis sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui cum velera praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam, Novate vobis novamen novum, iam tum docebat deponere veterem hominem et novum induere.DE EPISTULA AD PHILIPPENSES. Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum eius audentius sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, quidam vero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem. Sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum, in diversitate proponens unum tamen Christum et unum eius deum quocunque consilio praedicatum confirmat, et ideo, Nihil mea, inquit, sive causatione sive veritate Christus annuntietur, quia unus annuntiabatur sive ex causatione sive ex veritate fidei. Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsins, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorundam vera, id est simplex, quorundam nimis docta. Quod cum ita sit, apparet cum Christum praedicatum qui semper annuntiabatur. Nam si alius lenge ab apostolo induceretur, fecisset diversitatem novitas rei. Nec enim defuissent qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, cum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam haereticae. Quo nec hic apostolus de diversitatis denotatione et
increpatione tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur quidem, novitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari deo, sed exhausit semtipsum accepta effigie servi, non veritate, et in similitudine hominis, non in homine, et figura inventus homo, non substantia, id est non carne, quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi Christum imaginem dei invisibilis appellat. Numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus? Utrobique enim veritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quodsi in effigie et in imagine, qua filius patris, vere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum. Nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem. Quod enim invenitur, constat esse. Sic et deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem, quia nec morti subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod adiecit, Et mortem crucis. Non enim exaggeraret atrocitatem extollendo virtutem subiectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto, nec virtute functo in passione, sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, pharisaeae candidae dignitatem, haec modo detrimento sibi deputat, non deum, sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si stercora existimat prae comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam quae ex lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis, hac distincione lex non ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit, Non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset Per ipsum de alio quam cuius fuit lex. Noster, inquit, municipatus in caelis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem creatoris: Et faciam semen tuum tanquam stellas in caelo, Ideo et stella a stella differt in gloria. Quodsi Christus adveniens de caelis transfiguravit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. Quomodo enim trasfigurabitur, si nullum erit? Aut si de eis dictum qui in adventu dei deprehensi in carne deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur. Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.DE EPISTULA AD PHILEMONEM. Soli huic epistulae brevitas sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare. Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas
dilationem, qua eruimus ipsa ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.