Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi, id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet

corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit. Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius. Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur. Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in
creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator? Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius spostolus timebatur!

DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur, breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem

et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem, sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii. Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit, ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra, secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari
vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse? Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram, eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere. Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret, inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius. Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos, inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor-
pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.