Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apostoli quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum apud evangelium non deprehendo. Denique audiens postea eum a domino allectum, iam in caelis quiescente, quasi inprovidentiam existimo si non ante scivit illum sibi necessarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso ex incursu, non ex prospectu, adiciendum existimavit, necessitate, ut ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in dei rebus, edas velim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius

probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulerit. Ipse se, ioquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per Iesum Christum. Plane profiteri potest semet ipsum quivis, verum professio eius alterius auctoritate conficitur; alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor ct testis est. Praeter haec utique Iegisti, multos venturos, qui dicant: ego sum Christus. Si est, qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adbuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes, non habes, et impudentiam suflundam, qui vindicas, et unde possis vindicare, non recipis. Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin dixisset: Beniamin, inquit, iupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora domiai ut persecutorem ecclesiorum, dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente iam aetate oves Christi edocaturum ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia et satisfactio, hona pro malis recipientis, non aliod portendebat, qoam Paolum in Saule secundum trihus et lesum in David secondom virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt a te quoque non negandum. Inde apostolom ostendo persecutorem, non
ab hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo negas apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut to probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas, ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum credens a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatoris negetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit. Neque enim verisimile est ut avertens a Iudaismo non pariter ostenderet in cuius dei fidem averteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus iam alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio, vel ne non eius dei apostolus haberetur quem Christus revelaverat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam revelatus fuisset a Christo: sive nihil tale de deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui iam non posset ab alio, non credendus sine dubio si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici evangelii praeiudicasse debebit.

DE EPISTULA AD GALATAS. Principalem adversus

Iudaismum epistolam nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de creatoris venientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractavimus de praedicata novatione a prophetis dei nostri. Quodsi creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris, Christus vero tempus distinctionis istius (lex et prophetae usque ad Ioannem) terminum in Ioanne statuens inter utrumque ordinem desinentium e xinde veterum et incipientium novorum: necessarie et apostolus in Christo post Ioannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat, quam creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et legis destructio et evangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum, ut puta creatoris salva creatoris Iege credendum, quod adhuc incredibile videretur Iegem a suo auctore deponi. Porro si omniuo alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum deum recepisset? Immo quia eadem quidem divinitas praedicabatur in evangelio, quae semper nota fuerat in lege, disciplina vero non eadem, bic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab evangelio deberet excludi in Christo creatoris. Denique aufer hunc statum, et vacat quaestio. Vacante autem quaestione, ultro olDoibus agnoscentibus, discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse doceudi, quod ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio epistolae istius nihil aliud docet, quam legis discessionem venientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi dei exserit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegendae legis unica hac et sufficientissima defiuitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat. Miror vos tam cito transferri ab eo, qni vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium, ex conversatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex divinitate, quoniam quidem evangelium Christi a lege evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum.
Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud evangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. Nam et adiciens, quod aliud evangelium omnino non esset, creatoris confirmat id quod esse defendit. Sed enim et creator evangelium repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam, Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizamtium bona, utique et nationibus evangelizantium, quoniam et, In nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum. Est autem evangelium etiam dei novi, quod vis tunc ab apostolo defensum. Iam ergo duo sunt evangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse, ut fugias hinc, et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de caelo aliter evangelizaverit, anathema sit, quia et creatorem sciebat evangelizaturum. Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quod adstringeris. Duo enim evangelia confirmare non est eius qui aliud iam negarit. Tamen lucet sensus eius qui suam praemisit personam: Sed et si nos aut angelus de caelo aliter evangelizaverit. Verbi enim gratia dictum est. Ceterum si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo, non angelum ad evangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere et observandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere. Quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum. Quae utique verisimile non est ex parte quidem apostolo convenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimo-
nium ostendunt, ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.