Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod antiquius reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius revincetur? In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse est veritas falsum. Prior erit res passione, et materia aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam et editum, et postremo id verius existimetur quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine evangelii veritate, id est ante evangelii veritatem. Quod ergo pertinet ad evangelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra veritate descivit. Quid nunc, si negaverint Marcionitae primam apud nos fidem eius adversus epistulam quoque ipsius? Quid, si nec epistulam agnoverint? Certe Antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex his mihi probatio sufficit. Si enim id evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus an et penes Marcionem), ipsum est quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus Iudaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua etiam Christum inde eonfingerent, utique non potuisset arguere nisi
quod invenerat. Nemo post futura reprehendit quae ignorat futura. Emendatio culpam non antecedit. Emendator sane evangelii a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora eversi Marcion solus et primus obvenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatia, negotium est haeresis, quae sic semper emendat evangelia, dum vitiat; cum et si discipulus Marcion, non tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus, et si prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi: non enim eversionis sunt, sed pacis, etiam si angelus Marcion, citius anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit. Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum anterius, id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri emendatione constituens suum et novum fecit.In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam Romani de proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. Habemus et Ioannis alumnas ecclesias. Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Ioannem stabit auctorem. Sic et ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio editionis suae stare quod cum maxime tuemur, Marcionis vero plerisque
nec notum, nullis autem notum ut non eadem damnatum. Habet pla(??)e et illud eoclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras, quarm si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae, faciunt ecclesias et Marcionitae. Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Ioannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit Petri affirmetur, cuius interpres Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. Capit magistrorum videri quae discipuli promulgarint. Itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucae. Atquin haec magis a primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclsiis dedicata. Ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent sine ulla doctrina magistrorum? Igitur dum constet haec quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra? Nam et competit ut, si qui evangelium pervertebant, eorum magis curarent perversionem quorum sciebant auctoritatem receptiorem. Ideo et pseudapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. In quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum confirmavit non fuisse corrupta quae non putavit emendanda. Denique emendavit quod corruptum existimavit. Sed nec hoc merito, quia non fuit corruptum. Si enim apostolica integre de- cucurrerunt, Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis, Denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemulum factum est apostolicis. Igitur dabo consilium discipulis eius, ut aut illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie revincuntur), aut erubescant de magistro utrobique traducto, cum evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit, nunc ex impudentia evertit. His fere compendiis utimur, cum de evangelii fide adversus haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia veritas falsum praecedat necesse est, et ab eis procedat a quibus tradita est.Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum. Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses praestruendo in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversitatem constituat, proinde Christum suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et prophetarum. Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum creatore, quasi ab assertoribus eius intexla: competentia autem sententiae suae reservavit. Haec conveniemus, haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint, si Marcionis praesumptionem percusserint. Tunc et illa constabit eodem vilio haereticae caecitatis erasa quo et haec reservata. Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique condicione quae ex utraque parte condicta sit. Constituit Marcion alium esse Christum qui Tiberianis temporibus a deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium, alium qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus quandoque venturus. Inter
hos maguam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et bonum quantam inter legem et evangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum. Hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum creatore, ceterum creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones eius, si impleverit prophetias eius, si adiuverit leges eius, si repraesentaverit promissiones eius, si restauraverit virtutes eius, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit. Huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique, et incipe recognoscere aut. Marcionis Christum aut creatoris.Anno quintodecimo principatus Tiberiani proponit eum descendisse in civitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris, in quod de suo ante descenderat. Ecquid ergo ordinis fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? Cur enim non et ista reprehendam quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? Plane semel dicta sint per quae iam alibi retractavimus an descendens per creatorem, et quidem adversus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde tramitli in terram aeque ipsius. Nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens descendisse illum. Viderit enim sicubi apparuisse positum est. Apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora apparuit. Descendisse autem dum fit, videtur et subit oculos. De facto etiam ordinem facit, atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit. Praeterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam. Indignum denique ut Romulus quidem
ascensus sui in caelum habuerit Proculum alfirmatorem, Christus vero dei descensus de caelo sui non invenerit annuntiatorem, quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut et iste descendit. Quid autem illi cum Galilaea, si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem? dicente Esaia, Hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra Nephthalim, et ceteri qui maritimam et Iordanis, Galilaea nationum, populus, qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum: qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super vos. Bene autem quod et deus Marcionis illuminator vindicatur nationum, quo magis debuerit vel de caelo descendere, et, si utique, in Pontum potius descendere quam in Galilaeam. Ceterum et loco et illuminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu venisse se, non ut legem et prophetas phetas dissolveret, sed ut potius adimpleret. Hoc enim Marcion ut additum erasit. Sed frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit. De caelo statim ad synagogam. Ut dici solet, ad quod venimus, hoc age, Marcion, aufer etiam illud de evangelio, Non sum missus, nisi ad oves perditas domus Isra(??)l, et, Non est auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Isra(??)lis videretur. Sufficiunt mihi facta pro dictis. Detrabe voces Christi mei, res loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perdilas domus Isra(??)lis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert Isra(??)litis; certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum im- pertit; certe ut canes praeterit. Quibus autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris? Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae nativitatis Romana archiva custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime cognito et explorato et probato, iam pridem in hoc ipsum vel aliunde commendato cum hoc munere. Stupebant autem omnes ad doctrinam eius. Plane. Quoniam, inquit, in potestate erat sermo eius, non quoniam adversus legem et prophetas docebat. Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstrueus quam destruens substantiam legis et prophetarum. Alioquin non stuperent, sed horrerent. Nec mirarentur, sed statim aversarentur destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedicatorem, quia nec potuisset adversus legem et prophetas docere et hoc nomine adversus creatorem, non praemissa diversae atque aemulae divinitatis professione. Cum ergo nihil tale scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus creatorem, quia non significavit. Atque ita aut eius erit agnoscendus secundum quem docuit, aut praevaricator iudicandus, si secundum eum adversus quem venerat docuit. Exclamat ibidem spiritus daemonis. Quid nobis et tibi est Iesu? Venisti perdere nos. Scio qui sis, sanctus dei. Hic ego non retractabo an et hoc cognomentum competierit ei quem nec Christum vocari oporteret, si non creatoris. Alibi iam de nominibus expostulatum est. At nunc discepto quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo creatori. Quid autem iam tale ediderit novae divinitatis per quod posset alterius dei sanctus intellegi? Tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone operatus aliquid adversus creatorem? Sicut ergo quem ignorabat nulfo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnovit. Nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse, et Iesum nomen dei esse in filio Nave. Haec et ab angelo exceperat secundum nostrum evangelium. Propterea quod in te nascetur vocabitur sanctum, filius dei, et vocabis nomeu eius Iesum. Sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet daemon tamen), magis quam alienae et nondum satis cognitae. Nam et praemisit, Quid nobis et tibi? non quasi in extraneum Iesu, ad quem pertinent spiritus creatoris. Nec enim dixit, Quid tibi et nobis? sed, Quid nobis et tibi? se deplorans et sorti suae exprobrans; quam iam videns adicit, Venisti perdere nos. Adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saevi dei filium agnoverat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. Quorsum hunc locum praemisimus? Ut Iesum et a daemone non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris. Atquin, inquis, increpuit illum Iesus. Plane, ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem et male adulantem; quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat. Aut cur eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus, nec dei sanctus omnino: si quasi ex parte mentitum, quod eum Iesum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit hoc sentientem quod sciebat sentiendum, et hoc non existimantem quod ignorabat existimandum, alium Iesum et alterius dei sanctum. Quodsi verisimiliorem statum non habet increpatio nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter quem alium daemon agnovisse non poterat, et Iesus eum confirmavit quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.