Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Oi. n constitit de nominum proprietate deberi illam qui prior et Christum suum in homines annuntiaret et Iesum transnominaret. Constabit itaque et de impudentia eius qui multos dicat venturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et prohibeat eos recipi quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem eius. Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus. Recipies cos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo venit. Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus Christus et Iesus creatoris? Reicies illum? Et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine suo venientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat. Bella, opinor, et regnum super reguum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terraeque motus, et formidines, et prodigia de caelo, quae omnia severo et atroci deo congruunt. Haec cum adicit etiam oportere firei, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? Cuius dispo-

sitiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent. Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum in Zacharia: Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument illos et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant. Et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam vindicantes trucidantur. Denique, Quia lapides, inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, extructi, secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. Et sapientiam ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit: Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israelis. Quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exserta in martyris nomine cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israelis? Nec mirum si is cohibuit praecogitationem qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi dat linguam disciplinae, quando debeam proferre sermonem; nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. A proximis quoque persecutiones et nominis ex odio utique blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos facietis vosmetipsos, de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit,
iustorum non periet in finem. Quia et alibi: Honorabilis mors iustorum; ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: Corona autem erit eis qui toleraverint. Sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis vexatos, memento prophotas quoque eadem a Iudaeis passos tamen non alterius dei apostolos fuisse quam creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires caelorum concuti habeant, accipe Ioelem: Et dabo prodigia in caelo, et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem: sol convertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus et illustris domini. lIabes et Abacuc: Fluminibus disrumpetur terra, videbunt te, et parturient populi: disperges aquas gressu; dedit abyssus sonum suum, sublinitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur scutum tuum: in comminatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones naliones. Conveniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis elementorum et nationum. Post haec quid dominus? Et tunc videbunt filium hominis venientem de caelis cum plurima virtute, Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita, quoniam appropinquavit redemptio vestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. Si et vos cum videritis omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum dei. Hic erit dies magnus domini et illustris venientis de caelis filii hominis, secundum Danielem: Ecce cum caeli nubibus tanquam filius hominis adveniens et cotera. Et data est illi regia potestas, quam in parabola postulaturus exierat, relicta pecunia servis, qua feneraretur, et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo pater: Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et gloria omnis
serviens illi, et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo, nec nubent, sed erunt sicut angeli, De eodem adventu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: Existi in salntem populi tui ad salvos faciendos Christos tuos; erecturos scilicet se et capita levaturos in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec quae sunt promissionum proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem, saevitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. Ipsum decursum scripturae evangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem. Unius enim lilii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu auo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes quae adventum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere quae ab adventu eius oriuntur, sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu eius oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quae adventum eius antecedunt. Tam enim mala cobserent adventui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque dispositio referatur. Aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. In summa ipsius parabolae considera
exemplum. Aspice ficum et arbores omnes, cum fructum protulerint, intellegunt homines aestatem appropinquasse, sic et vos cum videritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Si enim fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo illud, proinde conflictationes orbis signum praenotant regni, praecedendo illud. Omne autem signum eius est cuius est res cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cuius est res. Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes sestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicate; adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista? Si quae a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui ordinem expungi, si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur creator, zelotes deus non est. Transeat age nunc terra et caelum. Sic enim dominus eorum destinavit, dum verbum eius maneat in aevum. Sic enim et Esaias praenuntiavit. Admoneantur et discipuli, ne quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi. Moysi erit admonitio. Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. Sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: In templo meo me invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in elaeonem secedebat. Sic enim Zacharias demonstrarat: Et stabunt pedes eius in monte elaeone. Erant horae quoque auditorio competentes. Diluculo conveniendum erat, qui per Esaiam cum dixisset, Dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit, Apposuit mihi mane aurem ad audiendum. Si hoc est prophetias dissolvere, quid erit adimplere?

Proinde scit et quando pati oporteret eum cuius passionem lex figurat. Nam et tot festis Iudaeorum paschae diem elegit. In hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses, Pascha est domini. Ideo et affectum suum ostendit: Concupiscentia concupivi pascha edere vobiscum, antequam patiar. O legis destructorem, qui concupierat etiam pascha servare! Nimirum vervecina illum Iudaica delectaret? An ipse erat qui tanquam ovis ad victimam adduci habens, et tanquam ovis coram tondente, sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? Poterat et ab extraneo quolibet tradi. Ne dicerem et in hoc psalmum expunctum: Qui mecum panem edit, levabit in me plantam. Poterat et sine praemio tradi. Quanta enim opera traditoris circa eum qui populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam invadi? Sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat. Scriptum est enim: Pro eo quod venumdedere iustum. Nam et quantitatem et exitum pretii postea Iuda paenitente revocati et in emptionem dati agri tiguli, sicut in evangelio Matthaei continetur, Hieremias praecanit: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati vel honorati, et dederunt eos in agrum figuli. Professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indiguum enim ut quid alienum concupisceret deus), acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit, hoc est corpus meum dicendo, id est figura corporis mei. Figura autem non fuisset nisi veritatis esset corpus. Ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit quia eorporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pre nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit? Non intellegens, ve-

terem fuisse istam figuram corporis Christi,dicentis per Hieremiam, Adversus me cogitaverunt cogitatum, dicentes, Venite coniciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem satis declaravit corpus suum vocaus panem. Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum substantiam corporis confirmavit. Nullius enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. Ita consistet probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas, aderit Esaias: Quis, inquit, qui advenit ex Edom? rubor vestimentorum eius ex Bosor? Sic decorus in stola violenta cum fortitudine? Quare rubra vestimenta tua, et indumenta sicut de foro torcularis pleno conculcato? Spiritus enim propheticus velut iam contemplabundus dominum ad passionem venientem, carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis in vestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae vi passionis tanquam in foro torcularis, quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendant. Multo manifestius Genesis in benedictione fudae, ex cuius tribu carnis census Christi proc(??)ssurus iam tunc Christum in Iuda delineabat, Lavabit, inquit, in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum, stolam et amictum carnem demonstrans et vinum sanguinem. Ita et nune sanguinem suum in vino consccravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit.

Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo iam Vae constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam; nisi si Iudas impune erat tantum sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae: si non impune, utique ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit. Porro si sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo asciverat in tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque deum retorquentur, aut ignorasse illum, qui

non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius qui labiis a populo diligebatur Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur. De quo Christo Iudaei quaesisset nisi de suo? Cur ergo non vel tunc alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. Atquin et si dixisset, passurus esset. Si dixero enim, inquit, vobis non creditis. Porro non credituri perseverassent in necem eius. Et cur non magis passurus esset, si alterius dei, ac per hoc adversarium creatoris manifestaset? Ergo non ut pateretur alium se tunc quoque supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnoviase debuerant, ita eius fuit occultasse se cui ultro debehatur agnitio. Et tamen adhuc eis manum porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram virtutis dei. Suggerebat enim se ex Danielis prophetia filium hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei. Itaque ex isto dicto et scripturae comparatione illuminati quem se vellet intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es? Cuius dei, nisi quem solum noverant? Cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo, Sede ad dexteram meam? Sed respondit, Vos dicitis, quasi non ego. Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant, dum rursus interrogant. Unde autem probabis interrogative et non ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es? Ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserunt, Ergo tu dei es filius? quod te non vis aperte dicere, aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio sapiebat.

Perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt quod se regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei dexteram. Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde, Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse. Constitutus est igitur dominus in iudicio. Et statuit in iudicio populum suum. Ipse dominus in iudicium venit cum presbyteris et archontibus populi, secundum Esaiam. Atque exinde omne scriptum passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant, populi, tribus Israelis, reges, in Herode, archontes, in summis sacerdotibus. Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem reddidit. De Christo enim prophetaverat: Et vinctum eum ducent xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Iesu, nec vocem ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente, sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut bonus donatur, Christus vero iustissimus ut homicida morti expostulatur. Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. Vestitum plane eius a militibus divisum, partim sorte concessum, Marcion abstulit, respicens psalmi prophetiam: Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos. Totus in illo exitus legitur. Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me: omnes qui spectabant me, naso irridebant me: locuti sunt labiis, et capita moverunt: speravit in deum, liberet eum. Quo iam testimonium vestimentorum? Habe falsi tui praedam; totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce

autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum. Ceterum adversario laeso caelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi competissent, et si non fuissent praedicata. Caclum, inquit Esaias, vestiam tenebris. Hic erit dies de quo et Amos: Et erit illa die, dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem), et contenebrabit super terram. Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis, tanquam in vinea spculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur ad patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret. Hoc dicto expiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? Sed spiritus semetipsum expirare non potuit. Alius est qui expirat, alius qui expiratur. Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est. Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse. Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae et spirat quando illum habet, et ita eum cum amittit expirat? Denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum. Atquin non nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis remansisse. Sed si et Ioseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit? ille Ioseph qui non consenserat in sceiere Iudaeis?
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

Oportuerat etiam sepuitorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faci(??)m meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit, venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Iesum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis, utique suum Christum, id est creatoris. Adeo nec alium se ediderat illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator veritatis adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus non alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Gali-

laea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque quod existimaverant, id volens credi se eum se confirmabat quem existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israelis. De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati estis? inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere. Et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit nec erasit illa quae erasit aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habetem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem. Exhibuimus Iesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae voces eorum psalmum adimplendo praecepit. Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in evangelio tuo meus est.