Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sciebat Christus baptisma Ioannis unde esset. Et cur quasi nesciens interrogabat? Sciebat non responsuros sibi pharisaeos. Et cur frustra interrogabat? An ut ex ore ipsorum iudicaret illos, vel ex corde? Refer ergo et haec ad exeusationem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam quid secuturum esset, si quid pharisaei ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse humanum Ioannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent. existeret aliqui Marcion adversus Marcionem, qui diceret, O deum

optimum, o deum diversam a creatoris exemplis! Sciens praeceps ituros homines ipso illos in praerupium imposuit. Sic enim et de creatore in arboris lege tractatur. Sed de caelis fuit baptisma Ioannis. Et quare, inquit Christus, non credidistis ei? Ergo qui credi voluerat Ioanni, inorepaturus quod non credidissent, eius erat cuius sacramentum Io(??)nnes administrabat. Certe nolentibus renuntiare quid saperent cum et ipse vicem opponit, Et ego non dico vobis in qua virtute hace facio, malum malo reddidit. Reddite quae Caesaris Ca(??)aris, et quae sunt dei deo. Quae erunt dei? Quae similia sunt denario Caesaris; imago scilicet et similitudo eius. Hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. Quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet reddi, non alieno; nisi quod necesse est, qui suum denarium non habet. Iusta et digna praescriptio est in omni qu(??)estione ad propositum interrogationis pertinere dobere sensum responsionis. Ceterum aliud consulenti aliud respondere dementis est. Quo magis absit a Christo quod no homini quidem convenit. Sadducaei, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant domino ex lege materiam mulieris quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius viri deputanda esset in resurrectione. Haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis. Ad hoc respondisse Christum necesse est. Neminem timuit, ut quaestines aut declinasse videatur, aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse. Respondit igitur huius quidem aevi filios nubere. Vides quam pertinenter ad causam. Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi ubi sit et
mori. Ques vero diguatus sit deus illius aevi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere neque nubi, quia nec morituri iam sint, cum similes angelorum fiant, dei et resurrectionis filii facti. Cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsio propositum absolvitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absolvitur. Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaostione. Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et tetum quod Sadducaei sciscitahantur, non de alio deo interrogantes, nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. Quodsi ad ea facis respondere Christum de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducaeorum scilicet sapientia captum. Ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo adversus argumetationes cohacrentes. Necti enim scripturae textum ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus est daus illius aevi. Illius aevi deo adiungunt quo alium deum faciant illius aevi; cum sic legi opor(??)eat; Quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post deum ad sequentia pertineat illius aevi, id est quos dignutus sit deus illius aovi possessione et resurrectione. Non enim de deo, sed de statu illius aevi consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in illo aevo. Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt, ut, Filii huius aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aevi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, iam et his non nubere, quia non sint filii huius aevi; quando de nuptiis illius aevi consultus non de huius eas negaverat de quibus consulebatur. Itaque qui ipsam vim et vocis et pronuntiationis et distinotionis exceperant, nihil aliud senscrunt quam quod ad materiam consultationis pertinebat. Atque adeo scribae, Magister, inquiunt, bene dixisti. Confirmaverat enim resurrectionem, formam eius edendo adversus Sadducaeorum opinionem. Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse praesumpserant non recusavit. Si autem scribae Christum filium David existimabant, ipse autem David dominum eum appellat, quid hoc ad Christum? Non David errorem scribarum obtundebat, sed ho-
norem Christo David procurabat, quem dominum Christum magis quam filium David confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris. At ex nostra parto quam conveniens interpretatio! Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocalus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum acribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, dominum quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum, pulsata vero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant. Quodcunque ad gloriam spectaret Christi creatoris, sic non alius tueretur quam Christus creatoris.

Oi. n constitit de nominum proprietate deberi illam qui prior et Christum suum in homines annuntiaret et Iesum transnominaret. Constabit itaque et de impudentia eius qui multos dicat venturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et prohibeat eos recipi quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem eius. Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus. Recipies cos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo venit. Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus Christus et Iesus creatoris? Reicies illum? Et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine suo venientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat. Bella, opinor, et regnum super reguum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terraeque motus, et formidines, et prodigia de caelo, quae omnia severo et atroci deo congruunt. Haec cum adicit etiam oportere firei, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? Cuius dispo-

sitiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent. Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum in Zacharia: Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument illos et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant. Et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam vindicantes trucidantur. Denique, Quia lapides, inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, extructi, secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. Et sapientiam ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit: Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israelis. Quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exserta in martyris nomine cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israelis? Nec mirum si is cohibuit praecogitationem qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi dat linguam disciplinae, quando debeam proferre sermonem; nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. A proximis quoque persecutiones et nominis ex odio utique blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos facietis vosmetipsos, de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit,
iustorum non periet in finem. Quia et alibi: Honorabilis mors iustorum; ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: Corona autem erit eis qui toleraverint. Sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis vexatos, memento prophotas quoque eadem a Iudaeis passos tamen non alterius dei apostolos fuisse quam creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires caelorum concuti habeant, accipe Ioelem: Et dabo prodigia in caelo, et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem: sol convertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus et illustris domini. lIabes et Abacuc: Fluminibus disrumpetur terra, videbunt te, et parturient populi: disperges aquas gressu; dedit abyssus sonum suum, sublinitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur scutum tuum: in comminatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones naliones. Conveniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis elementorum et nationum. Post haec quid dominus? Et tunc videbunt filium hominis venientem de caelis cum plurima virtute, Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita, quoniam appropinquavit redemptio vestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. Si et vos cum videritis omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum dei. Hic erit dies magnus domini et illustris venientis de caelis filii hominis, secundum Danielem: Ecce cum caeli nubibus tanquam filius hominis adveniens et cotera. Et data est illi regia potestas, quam in parabola postulaturus exierat, relicta pecunia servis, qua feneraretur, et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo pater: Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et gloria omnis
serviens illi, et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo, nec nubent, sed erunt sicut angeli, De eodem adventu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: Existi in salntem populi tui ad salvos faciendos Christos tuos; erecturos scilicet se et capita levaturos in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec quae sunt promissionum proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem, saevitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. Ipsum decursum scripturae evangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem. Unius enim lilii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu auo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes quae adventum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere quae ab adventu eius oriuntur, sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu eius oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quae adventum eius antecedunt. Tam enim mala cobserent adventui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque dispositio referatur. Aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. In summa ipsius parabolae considera
exemplum. Aspice ficum et arbores omnes, cum fructum protulerint, intellegunt homines aestatem appropinquasse, sic et vos cum videritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Si enim fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo illud, proinde conflictationes orbis signum praenotant regni, praecedendo illud. Omne autem signum eius est cuius est res cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cuius est res. Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes sestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicate; adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista? Si quae a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui ordinem expungi, si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur creator, zelotes deus non est. Transeat age nunc terra et caelum. Sic enim dominus eorum destinavit, dum verbum eius maneat in aevum. Sic enim et Esaias praenuntiavit. Admoneantur et discipuli, ne quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi. Moysi erit admonitio. Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. Sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: In templo meo me invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in elaeonem secedebat. Sic enim Zacharias demonstrarat: Et stabunt pedes eius in monte elaeone. Erant horae quoque auditorio competentes. Diluculo conveniendum erat, qui per Esaiam cum dixisset, Dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit, Apposuit mihi mane aurem ad audiendum. Si hoc est prophetias dissolvere, quid erit adimplere?