Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. Ergo sufficiehat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae. Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri. Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus. Sic in alienos demonstrat illos, dum secum habet. Sic relinquendos docet quos sibi iungit. Sic destruit quos de radiis suis exstruit. Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator veteris testamenti, alter consummator novi. Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses scilicet et Helias), et, Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum. et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in causa novae prohetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, con-
venire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare. Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu? (nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudiues, lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod dixisset in spiritu, non in sensu, constitutus, scire non poterat. Ceterum si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia, si tunc alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est. In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit. Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de a(??)re creatoris conglobatam. Nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita de caelo, et patris novum testinnonium super filio, ut qui in primo psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? Itaque iam repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisiti quam te ipsum quod prius eras revelasti? Hunc igitur audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae, quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum. Omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens exaudiat vocem filii eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Itaque et si facta translatio sit auditonis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. Tradidit igitur pater filio disci- pulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua, et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt de quibus dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta. Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum de dei facie iam audierat, Nemo homo videbit me et vivet. Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses: Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens, Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: Os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in aenigmate. Nam et si Marcion noluit eum colloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.Suscipio in me personam Isra(??)lis. Stet Christus Marcionis et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? Quousque sustinebo vos? Statim a me audire debebit: Quisquis es, á¼ÏεÏÏόμενε, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi ius? Usque adhuc creatoris est totum apud te. Plane si ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab alio, dicas velim, quid nobis unquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum aliquando nobis revelasti? Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus queraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? Asinus de Aesopi puteo modo venis, et iam exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. O natio
incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo? Hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: Quisquis es, á¼ÏεÏÏόμενε, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi ius sit in nobis? Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis, admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas, quid nobis aliquando commisisti duntaxat de tue, quod iam credidisse debussemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et iam exclamat. Quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset qui nondum queri debuisset? Nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus. Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere qui semper maiores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten convicia ab eis passum. Satis impudens Antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus deus, nec pueris impiis pepercit, exigens maiori aetati honorem, et utique magis a minore; qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christi cum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota causa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege. Nam Pharao educari non sinebat infates, iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius ut eius deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est? Repraesentat crea- tor ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta. Agnosco iudicis severitatem. E contrario Christi in eandem animadversionem destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non extinguet. Talis utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit dominus, sed in spiritu miti. At enim humanissimus deus cur recusat eum qui se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe vel ex hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. Et utique damnavit quem recusavit, non secuturum scilicet salutem, Nam sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat, ita in perditonem damnat quem recusat. Illi autem causato patris sepulturam cum respondet, Sine mortui sepeliant mertuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse (Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione in Aritbmis; nam et illic qui se deo voverit inter cetera iubet ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respe- ctare, sectam creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. Quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum causarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Profectionem filiorum Israelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum et vestium praeter oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec virgam discipulis in viam ferre praescripsit. Illi enim in solitudinem promovebantur, hi autem in civitates mittebantur. Considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per civitates abundaturam circumcidens sicut et egituram per solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetnit illos. Ipse enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveritis. O Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei praccepit: Accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade: quemcunque conveneris in via, ne benedixeris cum, id est no salutaveris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris. Quae est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? Sic et dominus, In quam introissent domum, pacem ei dicere. Exemplo eoem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus, cum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio
tuo. Haec erunt potius nostrae Antitheses, quae comparant, non quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, quis magis pronuntiarit quam deus index? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non ex indicatione constitit. Iam nunc et hic lex consiguatur creatoris, etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, inquit, terenti os non colligabis. Quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede operarios, excusavit pracceptum illud creatoris de vasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet annuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerat aliquando, id potest dici appropinquasse. Si autem nunquam retro fuisset antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum est. Omne quod subitum est cum annuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro tardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur, nec ex quo annuntiari coeperit, appropinquasse. Etiam adicit, ut eis qui illos non recepissent dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei. Si hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio appropinquat? in salutem scilicet eorum qui annuntiationem eius recepissent. Quomodo, si comminatio potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque? Sic et pulverem iubet excuti in illos, in testificationem, et harentia terrae eorum, nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem? Porro cum etiam creater in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas probibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam, Qui vos spernit, me spernit. Hoc et Moysi creator: Non te contempserunt, sed me. Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno codemque domino apostolerum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium animalium dominus, an nec unius lacertae deus? Sed bene quod creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum aspidum, nec omnino laedi. Et utique scimus (salva simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et emiuentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem. Sicut etiam Esaias: Illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. Sed cum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt, et non erit iam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec invenietur illic, cum via fidem demonstret, per quam ad deum perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora promissionis congruere invenias, si quae antecedunt legas: Invalescite manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum, et aures exaudient sudorum: tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre et secundum ordinem praedicationis exhibuit.