Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Dimittit discipulos ad praedicandum dei regnum. Numquid vel hic edidit cuius? Prohibet eos, victui aut vestitui quid in viam ferre. Quis hoc mandasset, nisi qui et corvos alit, et flores agri vestit, qui bovi quoque terenti libertatem oris ad veniam pabuli ex opere summovendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? Haec Marcion deleat, dum sensui salva sint. At cum iubet pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fleri. Nemo testatur quod non iudicio destinatur; inhumanitatem qui in testationem redigi iubet, iudicem comminatur. Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declaravit, quia Christum Iesum alii Ioannem, alii Heliam, alii unum aliquem ex veteribus prophetis Herodi adseverabant. Ex quibus quicunque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus ut alium deum post resurrectionem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. Aut si non eadem et maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelavit. Adeo autem ea fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, verum etiam exuberare de pristino voluerit exemplo. Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae Sareptensi modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundaverant. Habes tertiam Basi-
liarum. Si et quartam resolvas, invenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem qui oblatos sibi decem hordesceos panes cum populo distribui iussisset, et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respendisset, Quid ego hoc dem in conspectu centum hominum? Da, inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus, Manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. O Christum et in novis veterem! Haec itaque qui viderat Petrus et cum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum iam tunc prophetantia recognoverat, interroganti domino quisnam illis videretur, cum pro omnibus responderet, Tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, nisi quem noverat in scripturis, quem iam recensebat in factis. Hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indioens. Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit ne cui hoc dicerent, utique id noluit provulgari quod Petrus senserat. Immo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari. Sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus, et interfici, et post tertium diem resurgere. Quae cum praedicata sint et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse in quem praedicabantur. Certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit quae non Petri errorem demonstraret, obeundarum pasionum necessitatem. Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet illam, et qui perdiderit eam propter me, salvam faciet eam. Certe filius hominis hanc sententiam emisit. Perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem eius ardentem, et invenies illic tanquam filium hominis (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex homine) iam tunc istos exitus constituentem. Salvas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspiraverant, Chaldaeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere maluerant. Quae est ista nova doctrina cuius vetera documenta sunt? Quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit Esaias, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti auferuntur, et nemo considerat. Quando magis hoc fit quam in persecutione sanctorum eius? Utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit, servat illam, ut et hic tamen iudicem cognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneratur. Sed et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem. Qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius. Quando nec confusionis materia conveniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conviciis pateat, omnem nativitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem quanta amaritudine possunt perorantibus. Ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis qui eam non capit? non vulva licet virginis, tamen feminae, coagulatus, et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex feminae humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem men- sium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus et primo retinaculi sui vulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae involucrum initiatus, nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus et deus tantum. Ceterum ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat veritate, carens corpore. Non poterat itaque dixisse, Qui mei confusus fuerit. Noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre, modico citra angelos, vermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita voluit, ut livore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, ut, quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idololatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. Quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane pudere te debet quod illum ipse finxisti.Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. Ergo sufficiehat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae. Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri. Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus. Sic in alienos demonstrat illos, dum secum habet. Sic relinquendos docet quos sibi iungit. Sic destruit quos de radiis suis exstruit. Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator veteris testamenti, alter consummator novi. Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses scilicet et Helias), et, Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum. et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in causa novae prohetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, con-
venire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare. Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu? (nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudiues, lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod dixisset in spiritu, non in sensu, constitutus, scire non poterat. Ceterum si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia, si tunc alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est. In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit. Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de a(??)re creatoris conglobatam. Nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita de caelo, et patris novum testinnonium super filio, ut qui in primo psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? Itaque iam repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisiti quam te ipsum quod prius eras revelasti? Hunc igitur audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae, quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum. Omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens exaudiat vocem filii eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Itaque et si facta translatio sit auditonis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. Tradidit igitur pater filio disci- pulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua, et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt de quibus dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta. Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum de dei facie iam audierat, Nemo homo videbit me et vivet. Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses: Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens, Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: Os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in aenigmate. Nam et si Marcion noluit eum colloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.Suscipio in me personam Isra(??)lis. Stet Christus Marcionis et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? Quousque sustinebo vos? Statim a me audire debebit: Quisquis es, á¼ÏεÏÏόμενε, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi ius? Usque adhuc creatoris est totum apud te. Plane si ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab alio, dicas velim, quid nobis unquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum aliquando nobis revelasti? Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus queraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? Asinus de Aesopi puteo modo venis, et iam exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. O natio
incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo? Hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: Quisquis es, á¼ÏεÏÏόμενε, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi ius sit in nobis? Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis, admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas, quid nobis aliquando commisisti duntaxat de tue, quod iam credidisse debussemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et iam exclamat. Quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset qui nondum queri debuisset? Nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus. Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere qui semper maiores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten convicia ab eis passum. Satis impudens Antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus deus, nec pueris impiis pepercit, exigens maiori aetati honorem, et utique magis a minore; qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christi cum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota causa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege. Nam Pharao educari non sinebat infates, iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius ut eius deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est? Repraesentat crea- tor ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta. Agnosco iudicis severitatem. E contrario Christi in eandem animadversionem destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non extinguet. Talis utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit dominus, sed in spiritu miti. At enim humanissimus deus cur recusat eum qui se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe vel ex hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. Et utique damnavit quem recusavit, non secuturum scilicet salutem, Nam sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat, ita in perditonem damnat quem recusat. Illi autem causato patris sepulturam cum respondet, Sine mortui sepeliant mertuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse (Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione in Aritbmis; nam et illic qui se deo voverit inter cetera iubet ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respe- ctare, sectam creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. Quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum causarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Profectionem filiorum Israelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum et vestium praeter oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec virgam discipulis in viam ferre praescripsit. Illi enim in solitudinem promovebantur, hi autem in civitates mittebantur. Considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per civitates abundaturam circumcidens sicut et egituram per solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetnit illos. Ipse enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveritis. O Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei praccepit: Accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade: quemcunque conveneris in via, ne benedixeris cum, id est no salutaveris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris. Quae est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? Sic et dominus, In quam introissent domum, pacem ei dicere. Exemplo eoem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus, cum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio
tuo. Haec erunt potius nostrae Antitheses, quae comparant, non quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, quis magis pronuntiarit quam deus index? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non ex indicatione constitit. Iam nunc et hic lex consiguatur creatoris, etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, inquit, terenti os non colligabis. Quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede operarios, excusavit pracceptum illud creatoris de vasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet annuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerat aliquando, id potest dici appropinquasse. Si autem nunquam retro fuisset antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum est. Omne quod subitum est cum annuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro tardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur, nec ex quo annuntiari coeperit, appropinquasse. Etiam adicit, ut eis qui illos non recepissent dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei. Si hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio appropinquat? in salutem scilicet eorum qui annuntiationem eius recepissent. Quomodo, si comminatio potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque? Sic et pulverem iubet excuti in illos, in testificationem, et harentia terrae eorum, nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem? Porro cum etiam creater in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas probibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam, Qui vos spernit, me spernit. Hoc et Moysi creator: Non te contempserunt, sed me. Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno codemque domino apostolerum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium animalium dominus, an nec unius lacertae deus? Sed bene quod creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum aspidum, nec omnino laedi. Et utique scimus (salva simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et emiuentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem. Sicut etiam Esaias: Illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. Sed cum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt, et non erit iam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec invenietur illic, cum via fidem demonstret, per quam ad deum perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora promissionis congruere invenias, si quae antecedunt legas: Invalescite manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum, et aures exaudient sudorum: tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre et secundum ordinem praedicationis exhibuit.Quis dominus caeli invocabitur qui non prius factor ostenditur? Gratias enim, inquit, ago, et confiteor, domine caeli, quod ea quae erat abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis. Quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo revelata? Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel aenigmatum nebulas obumbrata, sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum? Nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem, vel vestigia, per quae sapientes atque prudentes deducerentur. Quamquam et is in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. Igitur si nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit, ita nec dominus caeli nec pater Christi, sed ille in quem competunt omnia. Nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fies mereretur (Nisi enim credideritis, non intellegetis) et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis operibus tot ac tantis inteliegibilem deum non requirentes vel perperam in illum philesophentes, et ingenia haereticis subministrantes, et novissime zelotes est. Denique olim hoc per Esaiam contionabatur quod Christus gratulaur: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium ce-
labo. Sicut et alibi tam abscondisse quam revelaturum esse significat: Et dabo illis thesauros abscontitos, invisibiles aperiam illis. Et rursus: Quis alius desiciet signa ventriloquorum et divinatines ex corde, avertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans? Si autem et Christum suum illuminatorem nationum designavit: Posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas et imprudentia infates, iam vero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam parvulis revelasse per Christum qui et retro absconderit et per Christum revelationem repromiserit. Aut si deus Marcionis ea quae a creatore abscondita retro fuerant patefecit, ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas. Ergo illis traduxisse debuerat quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. Si enim benignitate faciebat, illis erat agniti praestanda quibus fuerat negata, non parvulis, quibus nihil creator inviderat. Et tamen usque adhuc, puto, probamus exstructionem potius legis et prophetarum inveniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. Credas, si creatoris est Christus, cuius omnia, quia non minori se tradidit omnia filio creator, quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. Ceterum si á¼ÏεÏÏá½¹Î¼ÎµÎ½Î¿Ï ille, quae sunt omnia quae illi a patre sunt tradita? Quae sunt creatoris? Ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam creator, cuius omnia bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. Aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, ecquomodo hominem creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est, omnia homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem filio factam. Sed et si Omnia ad hominum genera id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia filio traderet, pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse omnia cuius nihil video quam merito credam etiam quae non video eius esse cuius sunt universa quae video. Sed, Nemo scit qui sit ater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, et cuicunque filius revelaverit. Atque ita Christus ignotum deum praedicavit. Hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Isra(??)li secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. Et quomodo ipse tetstatur nec Isra(??)li cognitum se? Isra(??)l autem me non cognovit, et populus me non intellexit; nec nationibus: Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. Propter quod et illas stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit. Vide ergo an confirmatio sit propheticae vocis exprobrantis ignorantiam in dum humanam, quae fuerit ad filium usque. Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem cui filius revelaverit, quoniam ipse erat qui positus a patre illuminatio nationum annuntiabatur, utique de deo illuminandarum, etiam IsraÄlis, utique per agnitionem dei pleniorem. Ita non proficient argumenta in fidem die alterius quae creatori competere possunt, quia quae non competunt creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius, Si et sequentia inspicias, Beati oculi, qui vident quae videtis: dico enim vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis, de superiori sensu descendunt, adeo neminem, ut decuit, deum cognovisse, quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur. Nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset. Quid enim mirum si non viderant res dei ignoti, et tanto post aevo revelati? Quae autem fuisset felicitas eorum, qui tunc videbant que alii merito vidisse non poterant si non erant consecuti repraesentationem eorum quae nunquam praedicarant, nisi quoniam qui poterant vidisse aeque dei sui res, quas etiam praedicaverant, non tamen viderant? Haec autem felicitas erit aliorum qui videbant quae alii tantum praedicaverant. Denique ostendemus, et Iam ostendimus, ea visa in Christo quae fuerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus saeculi. In evangelio veritatis legis doctor dominum aggressus, Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequart? In h(??)eretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de (??)a vita videatur consuluisse quae in lege promittitur a creatore longaeva, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse, Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis viribus tuis, quoniam de lege vitae sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor quo pacto vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset cuius regulas etiam docebat. Sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spe, idcirco consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque dominus, ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. Denique si de vita longaeva et ille consuluit et Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis deum, quemodo consequitur aeternam? Non utique eodem modo quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione dei tui consequetur vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector creatoris. Sed quale est ut non magis diligendus sit qui aeternam pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? Ergo eiusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda disciplina. Quod creator docet, id et Christo opus est diligi ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione qua facilius apud eum debeant credi maiora apud quem minora praecedunt quam quam apud eum cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparaverunt. Viderit nunc si aeternam nostri addiderunt. Hoc mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae, vitae invitator de longaeva consultus, quam destruebat, non ad aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. Quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si qui creatori diligendo aedificaverat hominem, non erat creatoris? Credo, negasset diligendum creatorem.