Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et, utique auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recoguosce. In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi? Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui in prophetis loquebatur, sermo, filius creatoris. Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem. De voce autem noeturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et exandies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et voce eadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum? Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. Huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in arcam testamenti conditos. Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum (sicut et per Esaiam: Ponam in terra inaquosa flumina), proinde ut gemmae illuminaturi sacram ecclesiae vestem, quam induit Christus pontifex patris, proinde ut et Iapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, bunc vocando Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? Si
ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent. An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. Omitto cetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina. Hoc spectabat psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion dicet homo, et homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit eam voluntate patris, ut scias ad eum tunc gentiles convenisse, quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate patris, ex allophylis quoque. Sic et Esaias: Ecce isti veniunt de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circutum oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra: Vides ignotos et extraneos, et dices cordi tuo, Quis istos genuit mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit ad edictum, ut ita dixerim, Christi, Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in Graeco est), quoniam illorum est regnum dei. Iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit, cor meum sermonem optimum. Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab affectibus creatoris ingressus est, per huiusmodi dictionem semper mendicos et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis, asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris. Revera quo
dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi vocum, tanquam in silva vel in prato vel in nemore pomorum. Passim prout incidit res pelenda est. Inclamat psalmus: Iudicate pupillo et mendico, et humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite. Item psalmus septuagesimus primus: Iustitia iudicabit mendicos populi et faciet salvos filios pauperum. Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei. David autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes. Quod liberaverit, inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et pauperi, et animas pauperum salvas faciet, ex usura et iniustitia redimet eorum animas, et honoralum nomen eorum in conspectu ipsius. Item: Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes, quae dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus, tolerantia pauperum non peribit in finem. Item: Quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra, et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo. Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis, spiritu gloriam deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem de terra et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi, utique in regno suo, et in thronis gloriae, utique regalibus. Per Esaiam vero quomodo invehitur in vexatores egenorum: Vos autem, ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris? Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis? Et rursus: Vae qui scribunt nequitiam, scribentes enim scribunt nequam, vitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata pauperum populi mei. Quae iudicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii. Iudicate pupillo, et iuste tractate viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. Cui tantus affectus in omnem condicionem humilitatis creatoris est, eius erit et regnum quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam dudum pertinent ii quibus repromittitur. Nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero caelestes, bene quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cuius et terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de maioribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur. Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui praestructionem destinasset; siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus esset a summo terrae, utique nationes, Ecce, inquit, velociter, leviter advenient, velociter, qua properantes sub finibus temporum, leviter, quia sine oneribus pristinae legis. Non esurient, neque sitient. Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt mihi, saturabuntur, vos autem esurietis: ecce, qui serviunt mihi, bibent, vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit, dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. Decurre sententiam Esaiae: Ecce, qui serviunt mihi, exultabunt in iocunditate, vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi, oblectabuntur, vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur qui in diversa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. Scilicet etiam psalmus cxxv., Qui seminant, inquit, in lacrimis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit quam maerentibus et dolentibus fletus. Ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. Igitur qui a consolatione pauperum et humilium et eaurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestivit quem demonstraverat per Esaiam: Spiritus domini super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus. Beati mendiei, quoniam illorum est regnum caelorum; misit me curare obtritos corde: Beati, qui esuriunt, quoniam saturabuntur; advocare languentes: Beati, qui plorant, quoniam ridebunt; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est qui se ad haec venturum praedicavit, aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim fortasse, mandaverit Christo Marcionis, Beati critis, cum vos odio habebunt homines et exprobrabunt, et eicient nomen vestrum, velut malum propter filium hominis. Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per Esaiam? Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini. Quae ignominia, quae nullificatio? Quae futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secundum creatorem Unde probabimus? Excidio in ipsum quoque praedicato; sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus; et alibi: Sancite eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum creatorem est, evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. Et utique si nondum venisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit, propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. O Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, convertens discipulos eorum, sibi asserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio prophetarum, adquorum venerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, vel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam eius dei qui nec propria cuiusque castigat. Sed non statim, inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Indaeorum affirmatam volebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent. Atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si eos suggillaverunt ad quorum destructionem post tantum aevi deus optimus motus est. Sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus, nec in totum Epicuri deus. Ecce enim demutat in maledictionem, et ostendit enm se esse qui novit offendi et irasci. Vae enim dicit. Sed fit nobis quaestio de verbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis. Et quid causae interest, quando et admonitio non fit sine aculeo comminationis, maxime per Vae amarior facta? Et admonitio autem et comminatio eius erunt qui norit irasci. Nemo enim admonebit et nemo comminabitur, ne quid faciat, nisi qui factum vindicabit. Nemo vindicarit, nisi qui norit irasci. Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a creatore sit, et voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. Quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam quam
ad maledictionem praocavendam. Nam et ita praemiserat: Ecce posui ante vos benedictionem et maledictionem. Quod etiam in hanc evangelii dispositionem portendebat. Alioquin qualis est ille qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? Infirma commendatio est quae de alterius destructione fulcitur. Atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmavit. Si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere. Tunc, si Vae creatoris est quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei incuriam, per quae Vae merentur a creatore. Sed quomodo non eiusdem sit divites reprobare qui supra mendieos probarit? Nemo non contrarium eius quod probaverit reprobat. Itaque si creatori deputabitur maledictio in divites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christo creatoris est. Si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eiusdem imponetur et maledictio in divites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus quo duo dei flunt, sublstoque discrimine supererit unum deum renuatiari creatorem. Igitur Vae si et vox maledictionis est vel alicuius austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam, locupletantis Salomonem. Sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare quae sciebat deo grata, sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit. Quamquam et divitias praestare non incongruens deo sit, per quas et divites solatio iuvantur et multa inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. Sed accidentia vitia divitiis illa in evangalio quoque Vae divitibus adscribunt, Quoniam, inquit, recepistis advocationem vestram, utique ex divitiis de gloria earum et saecularibus fructibus. Itaque in Deuteronomio Moyses, Ne, inquit, cum manducaveris, et repletus fueris, et domus magnas aedificaveris, pecoribus et bubus tuis multiplicatis et pecunia et auro exal- tetur cor tuum, et obliviscaris domini dei tui. Quemadmodum et Ezechiam, regem thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum, apud illos qui ex Perside advenerant insilit per Esaiam: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. Sic et per Hieremiam quoque edidit, Ne glorietur dives in divitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. Sic et in filias Sionis invehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis: Dilatavit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent inclyti et magui et divites (hoc erit Christi Vae super divites), et humiliabitur homo, utique exaltatus divitiis, et inhonorabitur vir, utique ob substantiam honorabilis. De quibus et rursus: Ecce dominus virtutum conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent gladio sublimes. Qui magis quam divites? quia receperunt scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis. A quibus avertens nos et in psalmo XLVIII., Ne timueris, inquit, cum dives factus fuerit homo, et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur, non tollet omnia, nec descendet cum ille gloria sua. Item in LXI., Ne desideraveritis divitias, et si relucent, ne adieceritis cor. Id ipsum postremo verbum Vae olim per Amos in divites affluentes delitiis destinatur. Vae enim, inquit, qui dormiunt in lectis eburneis et delitiis fluunt in toris suis, qui edunt hoedos de gregibus caprarum et vitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tanquam perseverantia deputaverunt, et non tanquam fugientia, qui bibunt vinum liqnatum, et unguentis primariis unguntur. Igitur etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem divites, etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in divites comminationem per Vae Christi a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum, dehortatio praecucurrisset. Comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit Vae etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. His respondebunt illa quae supra benedictionibus opposita sunt apud creatorem: Ecce, qui mihi serviunt, saturabuntur, vos autem esurietis, utique quia saturati estis: et ecce, qui mihi serviunt, oblectabuntur, vos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. Sicut enim in psalmo: Qui seminant in lacrimis, in laetitia metent, ita in evangelio: Qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. Haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit. Vae, cum vobis benedixerint homines. Secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. Aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: Populus meus, qui vos beatos dicunt, seducunt vos et vias pedum vestrorum disturbant. Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in homine. Nam et in psalmo CXVII: Bonum est confidere in domino quam confidere in homine, et bonum est sperare in domino quam sperare in principibus. Ita totum quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. Pseudoprophetas autem laudatos sive benedictos a patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas vexatos et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum.