Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Iudaismi profanum. Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non tantum adlecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre. Nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari Christum. Atquin probavit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. Si enim male valentes voluit intellegi ethnicos et publicanos, quos adlegebat, sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. Hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene vale-

bant, quibus medicus necessarius non erat. Quale est autem ut similitudinem medici proposuerit, nec impleverit? Nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum ad quem pertinent qui languent. Unde autem et Ioannes venit in medium? Subito Christus, subito et Ioannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi. Ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc illud tuebor, ut demonstrem et loannem Christo et Christum loanni convenire, utique prophetae creatoris, qua Christum creatoris, atque ita erubescat haereticus, loannis ordinem frustra frustratus. Si enim nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam vociferator in solitudinem et praeparator viarum dominicarum per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium et orantium provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Christum et Ioannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio. Nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diversae divinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. Adeo loannis erat Christus et Ioannes Christi, ambo creatoris et ambo de lege et prophetis, praedicatores et magistri. Sed et Christus reiecisset loannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea vero ieiunaturos promittens cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Ioannis eam praestans, ut
tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. Teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse tanquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio eius et deversio eius ad summum usque eius. Qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino, induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iocunditatis velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae. In se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritua ad ipsum, Et circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae. Hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium arcessit. Siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei impugnas. Nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis? Illius hoc nomen est qui masculum et feminam coniunxit, non qui separavit. Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et vetera discernere. Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum haereticae novitatis assuisti. In quo alter creator, velim discere, cum per Hieremiam praecepit, Novate vobis novamen novum, nonne a veteribus avertit? cum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et ecce nova quae ego facio, nonne ad nova convertit? Olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam
a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et vetera et nova. Nam et vinum novum is non committit in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum additamentum nemo inicit veteri vestimento nisi eui non defuerit et vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est, qui lubeat unde faciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alienorum separatione non fuisse notandam, quia nemo aliens sua adiungit, ut ab alienis separare possit. Separatio per coniunctionem capit, de qua fit. Ita quae separabat, et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. Et tamen sic concedimus separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine: sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum, diversum, sed non contrarium. Nec forma sermonis in Christo nova. Cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata, id est edisseram quaestiones. Si hominem alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares.

De sabbalo quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere potuisse, si non dominum sabbati circumferret Christus. Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum eius impugnare. Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova Christi institutione nitentem, haec iam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum, nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem

pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam. Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. Cetera de sabbato ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum fecit creatoris; siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis circumlata per muros arca testamenti octo diebus, etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. Et tamen per lesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur; etiam si odio insecutus est sollemnissimum ludaeorum diem, ut Christus non ludaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae, Neomenias et sabbata vestra odit anima mea. Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam defensionem adversus abruptam provocationem. Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum Christi disciplina. Esurierant discipuli; ea die spicas decerptas manibus efilixerant, cibum operati ferias ruperant. Excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid ludam cum mei domini veritate), scripti et voluntatis. De scriptura enim sumitur creatoris et de Christi voluntate color, quasi de
exemplo David introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis. Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio quo dies ipse compertus est, veniam ieiunii dico. Cum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. Bene igitur quod et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione; bene quod et affectum creatoris expressit in sabbato non ieiunandi honore. Denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris. Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessilatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam David comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in venia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? Exinde observant pharisaei si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei professorem; fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes condicionaliter eam indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. Nam cum de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea, dicendo Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio vel negotio suo exequitur, non de divino. Opus autem salutis et incolumitatis non est hominis, sed dei proprium. Sicut et rursus in lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae, id est in causa animae liberandae: quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sensum legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non? animam liberare,
an perdere? ut id operis permittens quod pro anima facturus esset admoneret eos quae opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quae fierent animae omni. Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur. Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille qui instituit. Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei erat quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. Sed etsi odium alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, hominum ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrat populus plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecuuque disciplina eius agerentur, alium statum fecit, quae per eundem postea propheten vera et delicata et non profananda pronuntiat. Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit et supra in causa di(??)cipulorum pro anima operatus (esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. In quo die si et Helisaeus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in vitam, vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi intulisse quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris. Nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat. Invalescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.

Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et, utique auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recoguosce. In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi? Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui in prophetis loquebatur, sermo, filius creatoris. Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem. De voce autem noeturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et exandies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et voce eadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum? Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. Huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in arcam testamenti conditos. Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum (sicut et per Esaiam: Ponam in terra inaquosa flumina), proinde ut gemmae illuminaturi sacram ecclesiae vestem, quam induit Christus pontifex patris, proinde ut et Iapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, bunc vocando Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? Si

ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent. An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. Omitto cetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina. Hoc spectabat psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion dicet homo, et homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit eam voluntate patris, ut scias ad eum tunc gentiles convenisse, quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate patris, ex allophylis quoque. Sic et Esaias: Ecce isti veniunt de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circutum oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra: Vides ignotos et extraneos, et dices cordi tuo, Quis istos genuit mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.