Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior. Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius. Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem. Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et qui-
dem verbo aedificavit. Et utique, si deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit, sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit undeunde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. Difficilius deo mentiri quam carnis veritatem undeunde producere, licet non natae. Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit et innata: humana vere propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed undeunde sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque qui angelos in homines formarit aliquando.Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo. Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub-
stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset? Satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et inprims sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae carnis paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam deus induat. Quodcunque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existimarit veritatem potius quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma necessarium fuit deo superiori?Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Marcion cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius
tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quodsi verebatur Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem indnceret, sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur. Nam et mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse quod pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem? viderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciehat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo aut aliqua valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti: ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam vera nativitas. Age iam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae, invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et natura poena et carne damnatio. Si vere ista passus est Christus, minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit. Si veritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur. Itaque, si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis, utpote Christus creatoris.Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis, Christus Esaiae Emmanuel vocari habebit, dehinc virtutem sumere Damasci et spolia Samariae adversum regem Assyriorum. Porro iste, qui venit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica functus est. At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, Nobiscum deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est, sensus autem eius quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo. Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut, quia penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis venisse illum cuius proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere Nobiscum deus; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit Nobiscum deus, Emmanuelem pronuntiavit in sensu sonum expungens. Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est (quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis), tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse iam illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est Nobiscum deus.
Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis quasi bellatorem portendant Christum creatoris, non animadvertens quid scriptura promittat. Quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signa belli non tuba, sed crepitacillo daturus, nec ex equo vel de curru vel de muro, sed de nutricis aut gerulae suae collo sive dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus? Aliud est si penes Ponticos barbariae gentis infantes in proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit, aute militare quam vivere, ante virtutem Damasci sumere quam patris et matris vocabulum nosse, sequitur ut figurata pronuntiatio videatur. Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae. Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, ra-
tionem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit, dabit vobis dominus signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa, tam dignum non fuisset. Denique et Iudaei, si quando ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non virginem, sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil sigui videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur. Sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius ordo iam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum est malitiae non assentaturi, et hoc enim infantia est, sed accepturi virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Serva modum aetatis et quaere sensum praedicationis, immo redde evangelio veritatis, quae posterior detraxisti, et tam intellegitur prephetia quam renuntiatur expuncta. Maneant autem orientales illi Magi in infantia Christum recentem auro et ture munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. Nam praeter quod omnibus notum est, orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est creatori virtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam, Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. De illo autem tunc auri munere etiam David, Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus, Reges Arabum et Saba munera offerent illi. Nam et Magos reges babuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem Chri- stus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odore; spolia autem Samariae ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum est creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat archontas Iudaeorum, et populum ipsum populum Gomorrae vocat. Et idem alibi, Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethea, ob consimilem impietatem; quos aliquando etiam suos filios dixerat, Filios generavi et exaltavi. Sic et Aegyptus nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon etiam apud Ioannem nostrum Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et sanctorum dei debellatricis. Hoc itaque usu Magos quoque Samaritarum appellatione titulavit despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum adversus Herodem intellege, cui utique adversati sunt Magi tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.Adiuvabitur haec nostra interpretatio , dum et alibi bellatorem existimans Christum, ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris. Accingere, inquit David, ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore praeter filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subiungens, Et extende et prosperare et regna, adiecit propter veritatem et lenitatem et iustitiam. Quis enim haec ense operabitur, et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? Videamus ergo an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. Nam et apostolus Ioannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet sermonem divinum, bis acutum, duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum
diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. Quodsi Ioannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros veritate et lorica iustitiae, et calciantem nos praeparationem evangelii pacis, non belli, adsumere iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo. Hanc et dominus ipse machaeram venit mittere in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est. Si bellator non est, machaeram inteutans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim, quod ait, Et extende et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem terram ad universarum gentium vocationem, prosperaturus successu fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpretationibus eius utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.