Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam

duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a deo optimo, cum postremo priores inveniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde vocatis omnibus popufis in regno eius ex quo deus regnavit a ligno, nullo adbuc Cerdone, nedum Marcione. Sed et revictus de nationum vocatione convertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad creatorem, quando et proselyti diversae et propriae condicionis seorsum a propheta nominentur? Ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habehant nominationem sperantes in Christum. Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est. Ceterum allectio nationum a novissimis diebus exorta est. Iisdem verbis Esaias, Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, et aedes dei super summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum: et venient ad eum universae nationes, et ibunt multi, et dicent, Venite, ascendamus in montem domini, et in aedem dei Iacob, et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea: ex Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem. Haec erit via novae legis evangelium, et novi sermonis in Christo, iam non in Moyse. Et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum. Et revincent populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra et sibynas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infeslarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae
et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae. Et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum vocationis in nationes a novissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus allectio est. Etenim fidem istam apostoli induxerunt.

Habes et apostolorum opus praedicatum. Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus eorum et in terminos terrae voces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropinquaverunt iustitiae meae et veritati. Cum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiaverunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Iudaeorum. An non vel maxime, inquit, ut alterius dei praedicatores? Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum maxime implebant Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio eius, utique synagogae; separamini, qui dominica vasa portatis. Iam enim secundum supra scripta revelaverat dominus brachio suo sanctum, id est virtute sua Christum coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a deo. Sic et ab ipso Iudaismo divertentes, cum legis obligamenta et onera evangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum: postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Quae dehinc passi

sunt apostoli? Omnem, inquis, inquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant. Et quare creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius, verum et exprobrat? Nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis, neque exprobrasset quod ipse curasset. Videte quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et viri iusti auferuntur, nec quisquam animadvertit. A persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos quam et deinceps omnes fideles prophetavit signatos, illa nota scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis benedicite dominum deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia: Non est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et bene-
dictio et laus et hymni. Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.

Nunc, quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt. Primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo asper(??)amenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et nocivis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum veritate idola proiecit. Vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclsiam, templum scilicet et domum et civitatem dei. Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad loannem. Dehinc cum ea perseverantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, civitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula in vines vel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit sanctum Israelis. Sic et machaerae condicionalis comminatio, Si volueritis nec audieritis me, machaera vos comedet, probavit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octavo dispersionem eis postulat a patre: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam

in exustionem eorum peroraus, Propter me haec, inquit, facta sunt vobis, in anxietate dormietis. Satis vane, si haec non propter eum passi sunt qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius dei dicitis, a crealoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis, in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam asseveraverant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti. Igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis, sed revinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum, — aut si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam, si adversarium domini sui peremissent. Certe si nondum venit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? Ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse. Iam vero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipse aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut per maliliositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. Ceterum vester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae, et post decursum vitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! O deum tuum, qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione vero Iudaeae, quam et ipsi

Iudaei ita ut describitur sperant Iocorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FIDELIUM, et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de caelesti promissione sit quaestio. Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem in mille annos in civitate divini operis Hierusalem caelo delata, quam et apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians alicui ulique caelesti civitati eum deputat. Hanc et Ezechiel novit, et apostolus loannes vidit. Et qui apud fidem nostram est novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de caelo pependisse, omni moeniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus vel amisimus a deo prospectam. Siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius ubi sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni caelestis, post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum
resurrectio pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud creatorem, ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum. Disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedicatione credendum apud creatorem. Quid tibi videtur, cum Abrahae semen post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Iacob filium suum, Det, ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae, nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda terrenae opimitatis. Nos enim primo ad caelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quoque habet, Quaerite primum regnum dei, et haec adicientur vobis. Ceterum ad Esau promittit benedictionem terrenam, et subicit caelestem de opimitate terrae, dicens, Erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem postea ad caelestia per evangelium credendo deducitur. Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes et alios descendentes, innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, domini constitutum esse iudicio. Cur autem, ut evigilavit et primum Ioci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii? Cum enim dixisset, Quam terribilis est locus iste! Non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim viderat, templum dei et portam, eundem, per quem
aditur caelum. Et utique portam caeli non nominasset, si caelum non aditur apud creatorem. Sed est et porta, quae recipit et quae perducit, strata iam a Christo. De quo Amos: Qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli, sed et suis, qui cum illo erunt. Et circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum sponsae. Ita per illum ascensum ad caelestia regua tendentes miratur spiritus dicens, Volant velut qui sunt milvi, ut nubes volant, et velut pulli columbarum, ad me, scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubes obviam domino, secundum apostolum (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem), et ita semper cum domino erimus, eatenus dum et in terra et in caelo, qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: Audi caelum et in aures percipe terra. Et ego quidem, etiam si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam, expectarem aliquid et de caelo, a deo caeli sicut et terrae; ita crederem Christum sublimiora pollicentem eius esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta maiorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis vero per ipsum deum annuntiaretur. At tu hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum novum annuntiet. Prius est aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis; immo ante omnia est ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. At nunc vocas ad coenam, nec domum ostendis; allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus caeleate regnum repro(??)ittit, non habens caelum, quomodo et hominem praestitit non habens carnem? O phantasma omne! O praestigia magnae etiam promissionis!

Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum iam evangelium eius provocamus, quod interpotando suum fecit. Et ut fidem instrueret, dotem quandam commentatus est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus Antitheses cognominatum et ad separationem legis et evangelii coactum, qua duos deos dividens, proinde diverses, alterum alterius instrumenti, vel, quod magis usui est dicere, testamenti, ut exinde evangelio quoque secundum Antitheses credendo patrocinaretur. Sed et istas proprio congressu cominus, id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso evangelio, cui procurant, retunderentur; quamquam tam facile est praescriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant, nostrae iam Antitheses adversus Marcionem. Atque adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione apud creatorem, alium in nova apud Christum. Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, legis disciplinas, dum tamen tota diversitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet

a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. Olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex Hierusalem. aliam utique legem aliumque sermonem. Denique iudicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis Iudaeorum, sed nationum, quae per novam legem evangelii et novum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras suas in aratra, et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est feros et saevos quondam animos convertunt in sensns probos et bonae frugis operarios. Et rursus: Audite me, audite me, et populus meus et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in lucem nationum, quo iudicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas per evangelii legem atque sermonem. Haec erit lex et apud David, invituperabilis, qua perfecta, convertens animam, utique ab idolis ad deum. Hic erit et sermo, de quo idem Esaias, Quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra. Compendiatum est enim novum testamentum et a legis laciniosis oneribus expeditum. Sed quid pluribus, cum manifestius et luce ipsa clarius novatio praedicetur a creatore per eundem? Ne rememineritis priorum, et antiqua ne recogitaveritis: Vetera transierunt, nova oriuntur: Ecce facio nova, quae nunc orientur. Item per Hieremiam: Novate vobis novamen novum, et ne severitis in spinas, et circumcidimini praeputio cordis vestri. Et alibi: Ecce venient dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum novum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua arripui dispositionem eorum ad educendos eos de terra Aegypti. Adeo pristinum testamentum temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum de postero pollicetur. Nam per Esaiam, Audite me et vivetis, et disponam vobis testamentum aeternum, adiciens sancta et fidelia David, ut id testamentum in Christo decursurum de-
monstraret. Eundem ex genere David, secundum Mariae censum, etiam in virga ex radice Iesse processura figurate praedicabat. Igitur si alias leges aliosque sermones et novas testamentorum dispositiones a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia, Non est voluntas mea in vobis, inquit dominus, et sacrificia vestra non excipiam de manibus vestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificaium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est omnis demutatio veniens ex innovatione diversitatem ineat cum his quorum fit, et contrarietatem ex diversitate. Sicut enim nihil demutatum quod non diversum, ita nihil diversum quod non contrarium. Eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diversitate cuius fuerit demutatio ex innovatione. Qui disposuit demutationem, iste instituit et diversitatem; qui praedicavit innovationem, iste praenuntiavit et contrarietatem. Quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid Antitheses exemplorum distorques adversus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et affectionibus eius potes recognoscere? Ego, inquit, percutiam, et ego sanabo: Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo, condens scilicet mala et faciens pacem; qua etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae iubet et iubentem quae prohibet. Cur ergo non et Antitheses ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris? Nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos ex diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum. Prius itaque debueras alium deum luminis, alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium legis, alium evangelii asseverasse. Ceterum praeiudicatum est ex manifestis, cuius opera et ingenia per Antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta.

Habes nunc ad Antitheses expeditam a nobis responsionem. Transeo nunc ad evangelii, sane non Iudaici, sed Pontici, interim adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem aggredimur. Censtituimus inprimis evangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. Si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis et post apostolos, quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum, immo Cbiisti, quae magistros apostolos fecit. Denique nobis fidem ex apostolis loannes et Matthaeus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum ex virgine, supplementum legis et prophetarum. Viderit enim si narrationum dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit. Contra Marcion evangelio scilicet suo nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere cui nefas non fuit ipsum corpus evertere. Et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum contendens opus quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita auctoris. Sed per omnia congredi malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest. Nam ex iis commentatorihus quos habemns Lucam videtur Marcion elegisse quem caederet. Porro Lucas non apostolus, sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro minor, certe tanto posterior quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instrumenti destituta patrocinio antecessorum. Exigeretur enim id quoque evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedidit, cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in vacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credisset et non secundum illos evangelizaret. Denique ut cum auctoribus contulit et convenit de regula fidei, dextras miscuere, et exinde officia

praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam evangelio Lucae expostulem, quae evangelio magistri eius fuit necessaria?

Aliud est si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis Christianae sacramentum. Ceterum si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti. Sed enim Marcion nactus epistelam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad veritatem evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum quae propria et sub apostolorum nomine eduntur, vel etiam apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat. Porro etsi reprehensus est Petrus et Ioannes et Iacobus, qui existimabantur columnae, manifesta causa est. Personarum enim respectu videbantur variare convictum. Et tamen cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam docebat. Proinde si et pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem vindicantium et Iudaicos fastos. Adeo non de praedicatione, sed de conversatione a Paulo denotabantur, aeque denotaturo, si quid de deo creatore aut Christo eius errassent. Igitur distinguenda erunt singula. Si apostolos praevaricationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur usque ad evangelii depravationem, Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. Si vero apostoli quidem integrum evangelium contulerunt, de sola convictus inaequalitate reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros passum est? quod Paulum illuminavit, et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet verum. Aut si ipsum erit verum, id est apostolorum, quod Marcion habet solus? et quomodo nostro

consonat quod non apostolorum, sed Lucae refertur? Aut si non statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum apostolorum est. Iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque apostolorum est, sed adulteratum de titulo quoque.

Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod antiquius reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius revincetur? In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat necesse est veritas falsum. Prior erit res passione, et materia aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam et editum, et postremo id verius existimetur quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine evangelii veritate, id est ante evangelii veritatem. Quod ergo pertinet ad evangelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra veritate descivit. Quid nunc, si negaverint Marcionitae primam apud nos fidem eius adversus epistulam quoque ipsius? Quid, si nec epistulam agnoverint? Certe Antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex his mihi probatio sufficit. Si enim id evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus an et penes Marcionem), ipsum est quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus Iudaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua etiam Christum inde eonfingerent, utique non potuisset arguere nisi

quod invenerat. Nemo post futura reprehendit quae ignorat futura. Emendatio culpam non antecedit. Emendator sane evangelii a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora eversi Marcion solus et primus obvenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatia, negotium est haeresis, quae sic semper emendat evangelia, dum vitiat; cum et si discipulus Marcion, non tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus, et si prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi: non enim eversionis sunt, sed pacis, etiam si angelus Marcion, citius anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit. Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum anterius, id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri emendatione constituens suum et novum fecit.

In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam Romani de proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. Habemus et Ioannis alumnas ecclesias. Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Ioannem stabit auctorem. Sic et ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio editionis suae stare quod cum maxime tuemur, Marcionis vero plerisque

nec notum, nullis autem notum ut non eadem damnatum. Habet pla(??)e et illud eoclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras, quarm si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae, faciunt ecclesias et Marcionitae. Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Ioannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit Petri affirmetur, cuius interpres Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. Capit magistrorum videri quae discipuli promulgarint. Itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucae. Atquin haec magis a primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclsiis dedicata. Ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent sine ulla doctrina magistrorum? Igitur dum constet haec quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra? Nam et competit ut, si qui evangelium pervertebant, eorum magis curarent perversionem quorum sciebant auctoritatem receptiorem. Ideo et pseudapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. In quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum confirmavit non fuisse corrupta quae non putavit emendanda. Denique emendavit quod corruptum existimavit. Sed nec hoc merito, quia non fuit corruptum. Si enim apostolica integre de-
cucurrerunt, Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis, Denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemulum factum est apostolicis. Igitur dabo consilium discipulis eius, ut aut illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie revincuntur), aut erubescant de magistro utrobique traducto, cum evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit, nunc ex impudentia evertit. His fere compendiis utimur, cum de evangelii fide adversus haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia veritas falsum praecedat necesse est, et ab eis procedat a quibus tradita est.

Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum. Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses praestruendo in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversitatem constituat, proinde Christum suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et prophetarum. Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum creatore, quasi ab assertoribus eius intexla: competentia autem sententiae suae reservavit. Haec conveniemus, haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint, si Marcionis praesumptionem percusserint. Tunc et illa constabit eodem vilio haereticae caecitatis erasa quo et haec reservata. Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique condicione quae ex utraque parte condicta sit. Constituit Marcion alium esse Christum qui Tiberianis temporibus a deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium, alium qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus quandoque venturus. Inter

hos maguam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et bonum quantam inter legem et evangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum. Hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum creatore, ceterum creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones eius, si impleverit prophetias eius, si adiuverit leges eius, si repraesentaverit promissiones eius, si restauraverit virtutes eius, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit. Huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique, et incipe recognoscere aut. Marcionis Christum aut creatoris.

Anno quintodecimo principatus Tiberiani proponit eum descendisse in civitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris, in quod de suo ante descenderat. Ecquid ergo ordinis fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? Cur enim non et ista reprehendam quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? Plane semel dicta sint per quae iam alibi retractavimus an descendens per creatorem, et quidem adversus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde tramitli in terram aeque ipsius. Nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens descendisse illum. Viderit enim sicubi apparuisse positum est. Apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora apparuit. Descendisse autem dum fit, videtur et subit oculos. De facto etiam ordinem facit, atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit. Praeterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam. Indignum denique ut Romulus quidem

ascensus sui in caelum habuerit Proculum alfirmatorem, Christus vero dei descensus de caelo sui non invenerit annuntiatorem, quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut et iste descendit. Quid autem illi cum Galilaea, si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem? dicente Esaia, Hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra Nephthalim, et ceteri qui maritimam et Iordanis, Galilaea nationum, populus, qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum: qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super vos. Bene autem quod et deus Marcionis illuminator vindicatur nationum, quo magis debuerit vel de caelo descendere, et, si utique, in Pontum potius descendere quam in Galilaeam. Ceterum et loco et illuminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu venisse se, non ut legem et prophetas phetas dissolveret, sed ut potius adimpleret. Hoc enim Marcion ut additum erasit. Sed frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit. De caelo statim ad synagogam. Ut dici solet, ad quod venimus, hoc age, Marcion, aufer etiam illud de evangelio, Non sum missus, nisi ad oves perditas domus Isra(??)l, et, Non est auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Isra(??)lis videretur. Sufficiunt mihi facta pro dictis. Detrabe voces Christi mei, res loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perdilas domus Isra(??)lis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert Isra(??)litis; certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum im-
pertit; certe ut canes praeterit. Quibus autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris? Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae nativitatis Romana archiva custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime cognito et explorato et probato, iam pridem in hoc ipsum vel aliunde commendato cum hoc munere. Stupebant autem omnes ad doctrinam eius. Plane. Quoniam, inquit, in potestate erat sermo eius, non quoniam adversus legem et prophetas docebat. Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstrueus quam destruens substantiam legis et prophetarum. Alioquin non stuperent, sed horrerent. Nec mirarentur, sed statim aversarentur destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedicatorem, quia nec potuisset adversus legem et prophetas docere et hoc nomine adversus creatorem, non praemissa diversae atque aemulae divinitatis professione. Cum ergo nihil tale scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus creatorem, quia non significavit. Atque ita aut eius erit agnoscendus secundum quem docuit, aut praevaricator iudicandus, si secundum eum adversus quem venerat docuit. Exclamat ibidem spiritus daemonis. Quid nobis et tibi est Iesu? Venisti perdere nos. Scio qui sis, sanctus dei. Hic ego non retractabo an et hoc cognomentum competierit ei quem nec Christum vocari oporteret, si non creatoris. Alibi iam de nominibus expostulatum est. At nunc discepto quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo creatori. Quid autem iam tale ediderit novae divinitatis per quod posset alterius dei sanctus intellegi? Tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone
operatus aliquid adversus creatorem? Sicut ergo quem ignorabat nulfo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnovit. Nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse, et Iesum nomen dei esse in filio Nave. Haec et ab angelo exceperat secundum nostrum evangelium. Propterea quod in te nascetur vocabitur sanctum, filius dei, et vocabis nomeu eius Iesum. Sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet daemon tamen), magis quam alienae et nondum satis cognitae. Nam et praemisit, Quid nobis et tibi? non quasi in extraneum Iesu, ad quem pertinent spiritus creatoris. Nec enim dixit, Quid tibi et nobis? sed, Quid nobis et tibi? se deplorans et sorti suae exprobrans; quam iam videns adicit, Venisti perdere nos. Adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saevi dei filium agnoverat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. Quorsum hunc locum praemisimus? Ut Iesum et a daemone non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris. Atquin, inquis, increpuit illum Iesus. Plane, ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem et male adulantem; quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat. Aut cur eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus, nec dei sanctus omnino: si quasi ex parte mentitum, quod eum Iesum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit hoc sentientem quod sciebat sentiendum, et hoc non existimantem quod ignorabat existimandum, alium Iesum et alterius dei sanctum. Quodsi verisimiliorem statum non habet increpatio nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter quem alium daemon agnovisse non poterat, et Iesus eum confirmavit quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.

Naxaraeus vocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris. Unde et ipso nomine nos Iudaei Nazaraeos appellant per Nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati sunt super nivem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris, ad quas apud Nazareth descendit, vitando Archelaum, filium Herodis. Hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida, non ita Christo creatoris per prophetas emancipata. Ceterum prophetarum erit Christus ubicunque secundum prophetas invenitur. Et tamen apud Nazareth quoque nihil novi notatur praedicasse, dum alio, merito unius proverbii, eiectus refertur. Hic primum manus ei iniectas animadvertens necesse habeo iam de substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma credi qui contactum et quidem violentia plenum detentus et captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. Nam etsi per medios evasit, sed ante iam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto, uti assolet, tumultu, vel etiam irrupto, non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset.

Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res, etiam saecularis sapientia digna sententia est. Ad summam, et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. Ipse igitur est Christus Esaiae, remediator valetudinum. Hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et languores portat. Portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere quod est tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio. Quodcunque curaverit Iesus, meus est. Veniemus tamen et ad species curationum. Ceterum et a daemoniis liberare curatio est valetudinis. Itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum testimonio excedebant vociferantes, Tu es filius dei. Cuius dei, vel hic pareat. Sed proinde increpabantur et iubebantur tacere.

Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus immundis, volebat se filium dei agnosci, ille Christus duntaxat cui hoc congruebat quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. Illius erat praeconium immundi spiritus respuere cui sancti abundabant. Porro qui nunquam fuerat annuntiatus (si tamen volebat agnosci, frustra autem venerat, si nolebat), non esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscunque substantiae, qui propriae non habebat, qui in aliena descenderat. Iam nunc et qua destructor creatoris, nihil magis gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et divulgari prae timore; nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira, saevitia, iudicia, vindicta, damnatio. Sed et daemonia timore utique cedebant. Ergo timendi dei filium coufitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi. Et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. Aut nunquid ideo increpabat quia timebatur, nolens timeri? Et quomodo ea volebat excedere, quod nisi timore non facerent? Cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere. Cecidit et in aliam praevaricationis notam, cum so a daemoniis quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem. In solitudinem procedit. Solemnis et huiusmodi regio creatoris. Oportebat sermonem illic quoque videri in corpore ubi egerat aliquando et in nube. Competebat et evangelio habitus loci qui placuerat et legi. Capiat itaque iocunditatem solitudo, hoc Esaias promiserat. Detentus a turbis, oportet me, inquit, et aliis civitatibus annuntiare regnum dei. Ostenderat iam alicubi deum suum? Non puto adhuc usque. Sed de his loquebatur qui alium quoque deum noverant? Nec hoc credo. Ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi noverant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portende. bat quem solum sciebat notum eis qui audiebant.

De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei (non enim simplex factum videri potest de quo argumentum processurum erat), dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium, Ne time, abhinc enim homines eris capiens? Hoc enim dicto intellectum

illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse qui per Hieremiam pronuntiarat, Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur illos, homines scilicet. Denique relictis naviculis secuti sunt eum, ipsum intellegentes qui coeperat facere quod edixerat. Aliud est si affectavit de naviculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem. Praestruximus quidem adversus Antitheses nihil proficere proposito Marcionis quam putat diversitatem Iegis et evangelii, ut et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis et novi testamenti. Sed quoniam attentius argumentatur apud illum suum nescio quem συνταλαίπωρον, id est commiseronem, et συμμισούμενον, id est coodibilem, in leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere et inprimis figuratae legis vim ostendere, quae in exemplo leprosi non contingendi, immo ab omni commercio submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus et apostolus cibum quoque vetat sumere; participari enim stigmata delictorum, quasi ex contagione, si qui se cum peccatore miscuerit. Itaque dominus volens altius intellegi legem per carnalia spiritalia signiticantem, et hoc nomine non destruens, sed magis exstruens quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet. Ita non praescribetur illi quod debuerit legem observare et non contingere immundum, quem contaetus immundi non erat inquinaturus. Hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro. Si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui corpus non habebat quod inquinaretur? Phantasma enim inquinari non posset. Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, iam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate; nec contempsisse videri potest inquinamentum, cuius materiam non habebat; ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis, evaserat. Si autem Helisaeus prophetes creatoris unicum leprosum Naaman Syrum ex tot leprosis Israelitis emundavit, nec hoc ad diversitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum Israeliten leprosum
emundat extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat, Syro facilius emundato significato per nationes emundationis in Christo lumine earum quae septem maculis capitalium delictorum inhorrerent, idololatria, blasphemia, homicidio, adulterio, stupro, falso testimonio, fraude. Quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Iordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caneret expiationem, et quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et Iavacrum. Nam et hoc opponit Marcion, Helisaeum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum vero verbo solo, et hoc semel, functum curationem statim repraesentasse. Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam creatoris vindicare. Nullius rei non ille potior auctor qui prior. Incredibile plane ut potestas creatoris verbo remedium vitii unius operata sit, quae verbo tantam mundi molem semel protulit. Unde magis dinoscitur Christus creatoris quam ex verbi potestate? Sed ideo alius Christus, quia aliter quam Helisaeus, quia potentior dominus famulo suo. Quid constituis, Marcion, proinde res agi a servis quemadmodum ab ipsis dominis? Non times, ne in dedecus tibi vertat, si ideo Christum negas creatoris quia potentior fucrit famulo creatoris, qui ad Helisaci pusillitatem maior agnoscitur, si tamen maior? Par enim curatio, licet distet operatio. Quid amplius praestilit tuus Christus quam meus Helisaeus? Immo quid magnum praestitit tui Christi verbum, cum id praestiterit quod fluvius creatoris? Secundum haec cetera quoque occurrunt. Quantum enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri. Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses.
Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem verbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. Itaque adiecit, Ut sit vobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissolvere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur. Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit excludere. Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem qui lepra esset liberatus solemnia legis executurum, ideo ita praecepit. Quid tum? Perseveravitne in bonitate, id est permissione legis, an non? Si enim bonus perseveravit, nunquam destructor erit legis, nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione per quam alterius dei vindicatur. Si non perseveravit bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione Ieprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem. Malus iam, quando legis eversor, si bonus, cum legis indultor. Sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. Ergo et sic malus, si obsequium malae legi indulsit, et sic deterior, si bonae legis destructor advenit. Proinde si ut sciens omnem qui lepra liberatus esset ita facturum ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. In vanum ergo descendit, quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. Atquin quasi sciens formam eorum magis ab ea avertendos praevenire debuerat, si in hoc venerat. Cur ergo non tacuit, ut homo solo suo arbitrio legi obediret? tunc enim aliquatenus posset videri patientiae suae perstitisse. Sed adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere. Cuius iam testimonii, nisi legis assertae? Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive qua patiens, sive qua
inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. Ecce praecepit legem impleri. Quocunque modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam, Non veni legem dissolvere, sed adimplere. Quid ergo tibi fuit de evangelio erasisse quod salvum est? Confessus es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini de evangelio erasisse quam nostros iniecisse.

Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei. Quam sublimitatem, et quam gloriam? Convalescite manus dimissae et genua dissoluta; hoc erit paralysis. Convalescite, nec timete. Non otiose iterans, Convalescite, nec vane subiungens, Nec timete, quoniam cum redintegratione membrorum virium quoque repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle grabatum tuum, simul et animi vigorem, ad non timendos qui dicturi erant, Quis dimittet peccata nisi solus deus? Habes itaque iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam, et eorum quae medicinam sunt secuta. Pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam. Quoniam, inquit, in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse aufert. Nam et in priore ex ipsius domini persona, Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, velut nivem exalbabo, etsi tanquam coccinum, velut lanam exalbabo; in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini, ut clariorem. Etiam Micheas de venia delictorum, Quis deus, quomodo tu? eximens iniquitates et praeteriens iniustitias residuis haereditatis tuae; et non tenuit in testimonium iram suam, quia voluit esse misericordem; avertet, et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, et demerge in profundo maris peccata nostra. Sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris affectus. Video Ninivitas scelerum veniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a

primordio egit in patris nomine. Lego et Nathan prophetam agnoscenti David delictum suum in Uriam dixisse, Et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam meruisse paenitentiae nomine; Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione delesse. Quid de ipso populo retexam totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo qui mavult misericordiam quam sacrificium, et peccatoris paenitentiam quam mortem. Prius est igitur neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse; et ita probahis novam istam Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris nec parem creatori nec praedicatam a creatore. Sed et peccata dimittere an eius possit esse qui negetur tenere, et an eius sit absolvers cuius non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi maluimus admonere quam retractare. De filio hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non vere erat, neque filium hominis constitui, qui non sit uatus ex homine, vel patre vel matre, atque ita discutiendum cuius hominis filius accipi debeat, patris an matris. Si ex deo patre est, utique non est ex homine; si non et ex homine, superest ut ex homine sit matre; si ex homine, iam apparet quia ex virgine. Cui enim homo pater non datur, nec vir matri eius deputabitur: porro, cui vir non deputabitur, virgo est. Ceterum due iam patres habebuntur, deus et homo, si non virgo sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non sit, et habendo virum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis esset filius. Talem, si forte, Castori aut Herculi nativitatem tradunt fabulae. Si haec ita distinguuntur, id est si ex matre filius est hominis quia ex patre non est, ex matre autem virgine quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae quem concepturam virginem praedicat. Qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. Si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Chri-
stum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque patris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necess est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit. Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut virginem hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit. Quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem? Nonne sufficit ad probationem prophetici Christi? Cum enim id se appellat quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi in quem praedicabatur. Nominum communio simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum nec Iesum vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem tenentes. Appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis communionem. Ex accidenti enim proprio est, maxime cum causa non convenit eadem per quam deveniat in communionem. Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus. Ergo cum appellatio propria est eius in quo habet causam, si et alii vindicetur in que est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta iam fit communio nominis quoque in eo cui vindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur ut unus idemque credatur qui et nominis et appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens causa. Nec alius erit capacior utriusque quam qui prior, et nomen sortitus est Christi et appellationem filii hominis, lesus scilicet creatoris. Hic erat visus Babylonio regi in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis. Idem ipsi Danieli revelatus directo filius hominis veniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat. Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpretatione. Nam cum Iudaei solummodo hominem eius intuentes, necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito
retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis nominans hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis apud Danielis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta (qui enim iudicat, et absolvit), ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. Denique nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum iudicavit, dum absolvit. Ad haec quodcunque diversa pars fuerit argumentata quale sit dispice. Nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne mendacem eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium virginis concedat. Quodsi et auctoritas divina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis. Si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. Plane facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.

Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Iudaismi profanum. Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non tantum adlecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre. Nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari Christum. Atquin probavit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. Si enim male valentes voluit intellegi ethnicos et publicanos, quos adlegebat, sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. Hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene vale-

bant, quibus medicus necessarius non erat. Quale est autem ut similitudinem medici proposuerit, nec impleverit? Nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum ad quem pertinent qui languent. Unde autem et Ioannes venit in medium? Subito Christus, subito et Ioannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi. Ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc illud tuebor, ut demonstrem et loannem Christo et Christum loanni convenire, utique prophetae creatoris, qua Christum creatoris, atque ita erubescat haereticus, loannis ordinem frustra frustratus. Si enim nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam vociferator in solitudinem et praeparator viarum dominicarum per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium et orantium provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Christum et Ioannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio. Nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diversae divinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. Adeo loannis erat Christus et Ioannes Christi, ambo creatoris et ambo de lege et prophetis, praedicatores et magistri. Sed et Christus reiecisset loannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea vero ieiunaturos promittens cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Ioannis eam praestans, ut
tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. Teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse tanquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio eius et deversio eius ad summum usque eius. Qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino, induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iocunditatis velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae. In se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritua ad ipsum, Et circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae. Hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium arcessit. Siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei impugnas. Nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis? Illius hoc nomen est qui masculum et feminam coniunxit, non qui separavit. Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et vetera discernere. Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum haereticae novitatis assuisti. In quo alter creator, velim discere, cum per Hieremiam praecepit, Novate vobis novamen novum, nonne a veteribus avertit? cum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et ecce nova quae ego facio, nonne ad nova convertit? Olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam
a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et vetera et nova. Nam et vinum novum is non committit in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum additamentum nemo inicit veteri vestimento nisi eui non defuerit et vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est, qui lubeat unde faciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alienorum separatione non fuisse notandam, quia nemo aliens sua adiungit, ut ab alienis separare possit. Separatio per coniunctionem capit, de qua fit. Ita quae separabat, et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. Et tamen sic concedimus separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine: sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum, diversum, sed non contrarium. Nec forma sermonis in Christo nova. Cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata, id est edisseram quaestiones. Si hominem alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares.

De sabbalo quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere potuisse, si non dominum sabbati circumferret Christus. Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum eius impugnare. Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova Christi institutione nitentem, haec iam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum, nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem

pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam. Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. Cetera de sabbato ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum fecit creatoris; siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis circumlata per muros arca testamenti octo diebus, etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. Et tamen per lesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur; etiam si odio insecutus est sollemnissimum ludaeorum diem, ut Christus non ludaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae, Neomenias et sabbata vestra odit anima mea. Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam defensionem adversus abruptam provocationem. Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum Christi disciplina. Esurierant discipuli; ea die spicas decerptas manibus efilixerant, cibum operati ferias ruperant. Excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid ludam cum mei domini veritate), scripti et voluntatis. De scriptura enim sumitur creatoris et de Christi voluntate color, quasi de
exemplo David introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis. Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio quo dies ipse compertus est, veniam ieiunii dico. Cum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. Bene igitur quod et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione; bene quod et affectum creatoris expressit in sabbato non ieiunandi honore. Denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris. Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessilatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam David comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in venia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? Exinde observant pharisaei si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei professorem; fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes condicionaliter eam indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. Nam cum de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea, dicendo Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio vel negotio suo exequitur, non de divino. Opus autem salutis et incolumitatis non est hominis, sed dei proprium. Sicut et rursus in lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae, id est in causa animae liberandae: quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sensum legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non? animam liberare,
an perdere? ut id operis permittens quod pro anima facturus esset admoneret eos quae opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quae fierent animae omni. Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur. Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille qui instituit. Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei erat quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. Sed etsi odium alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, hominum ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrat populus plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecuuque disciplina eius agerentur, alium statum fecit, quae per eundem postea propheten vera et delicata et non profananda pronuntiat. Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit et supra in causa di(??)cipulorum pro anima operatus (esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. In quo die si et Helisaeus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in vitam, vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi intulisse quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris. Nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat. Invalescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.

Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et, utique auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recoguosce. In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi? Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui in prophetis loquebatur, sermo, filius creatoris. Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem. De voce autem noeturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et exandies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et voce eadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum? Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. Huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in arcam testamenti conditos. Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum (sicut et per Esaiam: Ponam in terra inaquosa flumina), proinde ut gemmae illuminaturi sacram ecclesiae vestem, quam induit Christus pontifex patris, proinde ut et Iapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, bunc vocando Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? Si

ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent. An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. Omitto cetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina. Hoc spectabat psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion dicet homo, et homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit eam voluntate patris, ut scias ad eum tunc gentiles convenisse, quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate patris, ex allophylis quoque. Sic et Esaias: Ecce isti veniunt de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circutum oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra: Vides ignotos et extraneos, et dices cordi tuo, Quis istos genuit mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.

Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit ad edictum, ut ita dixerim, Christi, Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in Graeco est), quoniam illorum est regnum dei. Iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit, cor meum sermonem optimum. Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab affectibus creatoris ingressus est, per huiusmodi dictionem semper mendicos et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis, asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris. Revera quo

dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi vocum, tanquam in silva vel in prato vel in nemore pomorum. Passim prout incidit res pelenda est. Inclamat psalmus: Iudicate pupillo et mendico, et humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite. Item psalmus septuagesimus primus: Iustitia iudicabit mendicos populi et faciet salvos filios pauperum. Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei. David autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes. Quod liberaverit, inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et pauperi, et animas pauperum salvas faciet, ex usura et iniustitia redimet eorum animas, et honoralum nomen eorum in conspectu ipsius. Item: Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes, quae dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus, tolerantia pauperum non peribit in finem. Item: Quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra, et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo. Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis, spiritu gloriam deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem de terra et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi, utique in regno suo, et in thronis gloriae, utique regalibus. Per Esaiam vero quomodo invehitur in vexatores egenorum: Vos autem, ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris? Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis? Et rursus: Vae qui scribunt nequitiam, scribentes enim scribunt nequam, vitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata pauperum populi mei. Quae iudicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii. Iudicate pupillo, et iuste tractate viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. Cui tantus affectus in omnem condicionem humilitatis creatoris est, eius erit et regnum quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam dudum pertinent ii quibus repromittitur. Nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero caelestes, bene quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cuius et terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de maioribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem
liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur. Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui praestructionem destinasset; siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus esset a summo terrae, utique nationes, Ecce, inquit, velociter, leviter advenient, velociter, qua properantes sub finibus temporum, leviter, quia sine oneribus pristinae legis. Non esurient, neque sitient. Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt mihi, saturabuntur, vos autem esurietis: ecce, qui serviunt mihi, bibent, vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit, dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. Decurre sententiam Esaiae: Ecce, qui serviunt mihi, exultabunt in iocunditate, vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi, oblectabuntur, vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur qui in diversa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. Scilicet etiam psalmus cxxv., Qui seminant, inquit, in lacrimis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit quam maerentibus et dolentibus
fletus. Ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. Igitur qui a consolatione pauperum et humilium et eaurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestivit quem demonstraverat per Esaiam: Spiritus domini super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus. Beati mendiei, quoniam illorum est regnum caelorum; misit me curare obtritos corde: Beati, qui esuriunt, quoniam saturabuntur; advocare languentes: Beati, qui plorant, quoniam ridebunt; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est qui se ad haec venturum praedicavit, aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim fortasse, mandaverit Christo Marcionis, Beati critis, cum vos odio habebunt homines et exprobrabunt, et eicient nomen vestrum, velut malum propter filium hominis. Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per Esaiam? Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini. Quae ignominia, quae nullificatio? Quae futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secundum creatorem Unde probabimus? Excidio in ipsum quoque praedicato; sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus; et alibi: Sancite eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum creatorem est, evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. Et utique si nondum venisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit, propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.

Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. O Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, convertens discipulos eorum, sibi asserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio prophetarum, adquorum venerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, vel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam eius dei qui nec propria cuiusque castigat. Sed non statim, inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Indaeorum affirmatam volebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent. Atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si eos suggillaverunt ad quorum destructionem post tantum aevi deus optimus motus est. Sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus, nec in totum Epicuri deus. Ecce enim demutat in maledictionem, et ostendit enm se esse qui novit offendi et irasci. Vae enim dicit. Sed fit nobis quaestio de verbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis. Et quid causae interest, quando et admonitio non fit sine aculeo comminationis, maxime per Vae amarior facta? Et admonitio autem et comminatio eius erunt qui norit irasci. Nemo enim admonebit et nemo comminabitur, ne quid faciat, nisi qui factum vindicabit. Nemo vindicarit, nisi qui norit irasci. Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a creatore sit, et voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. Quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam quam

ad maledictionem praocavendam. Nam et ita praemiserat: Ecce posui ante vos benedictionem et maledictionem. Quod etiam in hanc evangelii dispositionem portendebat. Alioquin qualis est ille qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? Infirma commendatio est quae de alterius destructione fulcitur. Atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmavit. Si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere. Tunc, si Vae creatoris est quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei incuriam, per quae Vae merentur a creatore. Sed quomodo non eiusdem sit divites reprobare qui supra mendieos probarit? Nemo non contrarium eius quod probaverit reprobat. Itaque si creatori deputabitur maledictio in divites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christo creatoris est. Si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eiusdem imponetur et maledictio in divites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus quo duo dei flunt, sublstoque discrimine supererit unum deum renuatiari creatorem. Igitur Vae si et vox maledictionis est vel alicuius austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam, locupletantis Salomonem. Sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare quae sciebat deo grata, sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit. Quamquam et divitias praestare non incongruens deo sit, per quas et divites solatio iuvantur et multa inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. Sed accidentia vitia divitiis illa in evangalio quoque Vae divitibus adscribunt, Quoniam, inquit, recepistis advocationem vestram, utique ex divitiis de gloria earum et saecularibus fructibus. Itaque in Deuteronomio Moyses, Ne, inquit, cum manducaveris, et repletus fueris, et domus magnas aedificaveris, pecoribus et bubus tuis multiplicatis et pecunia et auro exal-
tetur cor tuum, et obliviscaris domini dei tui. Quemadmodum et Ezechiam, regem thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum, apud illos qui ex Perside advenerant insilit per Esaiam: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. Sic et per Hieremiam quoque edidit, Ne glorietur dives in divitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. Sic et in filias Sionis invehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis: Dilatavit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent inclyti et magui et divites (hoc erit Christi Vae super divites), et humiliabitur homo, utique exaltatus divitiis, et inhonorabitur vir, utique ob substantiam honorabilis. De quibus et rursus: Ecce dominus virtutum conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent gladio sublimes. Qui magis quam divites? quia receperunt scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis. A quibus avertens nos et in psalmo XLVIII., Ne timueris, inquit, cum dives factus fuerit homo, et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur, non tollet omnia, nec descendet cum ille gloria sua. Item in LXI., Ne desideraveritis divitias, et si relucent, ne adieceritis cor. Id ipsum postremo verbum Vae olim per Amos in divites affluentes delitiis destinatur. Vae enim, inquit, qui dormiunt in lectis eburneis et delitiis fluunt in toris suis, qui edunt hoedos de gregibus caprarum et vitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tanquam perseverantia deputaverunt, et non tanquam fugientia, qui bibunt vinum liqnatum, et unguentis primariis unguntur. Igitur etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem divites, etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in divites comminationem per Vae Christi a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum, dehortatio praecucurrisset. Comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit Vae etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. His respondebunt illa quae supra benedictionibus
opposita sunt apud creatorem: Ecce, qui mihi serviunt, saturabuntur, vos autem esurietis, utique quia saturati estis: et ecce, qui mihi serviunt, oblectabuntur, vos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. Sicut enim in psalmo: Qui seminant in lacrimis, in laetitia metent, ita in evangelio: Qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. Haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit. Vae, cum vobis benedixerint homines. Secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. Aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: Populus meus, qui vos beatos dicunt, seducunt vos et vias pedum vestrorum disturbant. Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in homine. Nam et in psalmo CXVII: Bonum est confidere in domino quam confidere in homine, et bonum est sperare in domino quam sperare in principibus. Ita totum quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. Pseudoprophetas autem laudatos sive benedictos a patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas vexatos et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum.

Sed vobis dico, inquit, qui auditis (ostendens hoc olim mandatum a creatore, Loquere in aures audientium), diligite inimicos vestros, et benedicite eos qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos calumniantur. Haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam: Dicite, fratres nostri estis, eis qui vos oderunt. Si enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus iussit, qui eos fratres deputari praecepit. Novam plane patientiam docet Christus, etiam vicem iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens, et super tunicam pallio quoque cedi. Plane haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae creatoris. Atque adeo hoc statim

renuntiandum est, an disciplina patientiae praedicatur penes creatorem? Si per Zachariam praecepit, ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit, sed nec proximi. Nam et rursus, Malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet. Multo magis patientiam indixit iniuriae qui indixit oblivionem. Sed et cum dicit, Mihi vindictam, et ego vindicabo, proinde patientiam docet vindictae expectatricem. In quantum ergo fidem non capit ut idem videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo in vicem iniuriae exigere qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit, non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdieta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat talione, opposito, ut unusquisque respiciens licentiam secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. Facilius enim vim comprimi scit repraesentatione talionis quam repromissione ultionis. Utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum, ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret, qui minus fideret, leges talionis timeret. Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum Christus et revelavit et compotem fecit, mandans alteriusq quoque maxillae oblationem, ut tanto magis vicem iniuriae extingueret quam et lex per talionem voluerat impedisse, certe quam prophetia manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem ad deum redigens. Ita si quid Christus intulit, non adversario, sed adiutore praecepto, non destruxit disciptinas creatoris. Denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, considerem, non consistet, si non est creatoris, qui vindictam repromittit, qui iudicem praestat. Alioquin si tantum patientiae pondus non modo non repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi, et non modo non remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed et amplius et pallium concedendi, is mibi imponit qui non sit me
defensurus, in vacuum patientiam praecepit, non exbibens mihi mercedem praecepti, patientiae dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debueral, si ipse non praestat, aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest iniuriam vindicari. Metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur. Ceterum passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et omnem dentem excitatura prae impumtatis securitate. Sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, violentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coercere. Omni petenti te dato, utique indigenti, vel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. Ne quis ergo indigeat, datori imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris. Non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus tuns, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. Et plus hic. Non enim petenti iubet dari. Sed non sit, inquit, indigens in te, id est cura ultro ne sit; quo magis petenti praeiudicat dandum, etiam in sequentibus. Si autem fuerit indigens e fratribus tuis, non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre indigente. Aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum desiderarit. Fenus enim nisi petenti dari non solet. Sed de fenore postmodum. Nunc si qui voluerit argumentari creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum vero omnibus petentibus, ut hoc sit novum atque diversum, immo unum erit ex his per quae lex creatoris erit in Christo. Non enim aliud Christus in omnes praecepit quam quod creator in tratres. Nam elsi maior est bonitas quae operatur in extraneos, sed non prior ea quae ante deberet in proximos. Quis enim poterit diligere extraneos? Quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos qui in proximos primus est, eiusdem erit secundus gradus cuius et primus, facilius quam ut eius sit secundus cuius non extitit primus. Ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea in extraneos, et secundum rationem dispositionis suae primo in Indaeos, postea et in omne
hominum genus. Ideoque quamdiu intra Isra(??)lem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat, at ubi Christo dedit gentes haereditatem et possessionem terminos terrae, et coepit expungi quod dictum est per Osee: Non populus meus, popalus meus, et non misericordiam consecuta, misericordiam consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in miseratione, sicut in vocatione. Ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in haereditatem gentium accepit. Et sicut vobis fieri vultis ab hominibus, ita et vos facite illis. In isto praecepto utique alia pars eius subauditur. Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos ne faciatis illis. Hoc si novus deus et ignotus retro et nondum plane editus praecepit, qui me nulla ante hac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi vellem, non facere quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim et id nec aliis faciam quod mihi nolim. Non enim definiit quid mihi atque aliis debeam velle vel nolle, ut ad legem voluntatis parem factum et possim alii non praestare quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium et eiusmodi bona, proinde et alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, iniuriam, contumeliam, fraudem et eiusmodi mala. Denique hac inconvenientia voluntatis et facti agunt ethnici nondum a deo instructi. Nam etsi natura bonum et malum notum est, non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum convenientia voluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit huius praecepti, de quo agitur, tam strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum com-
pendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem. At enim creator meus et olim et ubique praecepit indigentes, pauperes et pupillos et viduas protegi, iuvari, refrigerari; sicut et per Esaiam: Infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt, in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito. Item per Ezechielem de viro iusto: Panem suum dabit esurienti, et nudum conteget. Satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis quae mihi velim fieri. Proinde denuntians, Non occides, Non adulterabis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, docuit ne faciam aliis quae fieri mihi nolim; et ideo ipsius erit praeceptum in evangelio qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est Christus, praedicabatur.

Hic nunc de fenore cum interponit, Et si feneraveritis a quibus bus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem viro iusto: Pecuniam, inquit, suam fenori non dedit, et quod abundaverit, non sumet, fenoris scilicet redundantiam, quod est usura. Prius igitur fuit ut fructum fenoris eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. Hanc etenim dicimus operam legis fuisse procurantis evangelio. Quorundam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. Nam et supra, Et pignus, inquit, reddes dati; utique si non sit solvendo, quia solutori utique pignus restituendum esse utcunque non scriberet. Multo manifestius in Deuteronomio: Non dormies super pignus eius, redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo. Adhuc clarius supra: Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui invocata est. Porro cum debitum dimitti iubet, utique non exsoluturo (plus enim est, etsi

exsoluturo, cum reposci vetat), quid aliud docet quam non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et eritis filii dei. Nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet qui nobis filios facere non permisit auferendo connubium. Quomodo in id nomen allecturus est suos quod iam erasit? Filius spadonis esse non possum, maxime cum patrem habeam eundem quem et omnia. Nam tam pater omnium qui conditor universitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. Et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non universis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos, unum. Denuo factus filius fui, statim cum me manibus enixus est, cum de suo halitu movit. Ille me nunc rursus filium nuncupat, iam non in animam, sed in spiritum pariens. Quia ipse, inquit, suavis est adversus ingratos et malos. Euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluvias et soles, ne creator videretur. Sed quis iste suavis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? Quomodo suavis, a quo nulla beneficia praecesserant hoc genus suavitatis qua soles et imbres qui feneraverat? non recepturus ab humano genere, ut creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet. Vere suavis etiam spiritalibus commodis. Eloquia enim domini dulciora super mel et favos. Ille igitur et ingratos suggillavit qui gratos experiri merebatur, cuius solem et imbres tu quoque Marcion ingratus habuisti. Ceterum tuus non poterat iam queri ingratos, qui non paraverat gratos. Misericordiam quoque praecipiens, Estote, inquit, misericordes, sicut pater vester misertus est vestri. Hoc erit, Panem infringito esurienti, et si sine tecto, in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito, et, Iudicate pupillo, et iustificate viduam. Agnosco doctrinam eius veterem qui mavult misericordiam quam sacrificium. Aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse
misericors sit, cur tanto aevo misericors mihi non fuit? Nolite iudicare, ne iudicemini. Nolite condemnare, ne condemnemini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, pressam ac fluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem, qua mensi eritis mensura, remetietur vobis. Ut opinor, haec retribationem pro meritis provocatam sonant. A quo ergo retributio? Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus: si a creatore, ut a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam vel timendam, prout quisque iudicaverit aut condemnaverit aut dimiserit aut mensus fuerit: si ab ipso, ergo et ille iam iudicat, quod Marcion negat. Eligant itaque Marcionitae ne tanti sit de magistri regula excidere quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere. Sed caecus caecum ducit in foveam. Credunt aliqui Marcioni. Sed non est discipulus super magistrum. Hoc meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator. Eximat et de oculo sue trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam revincat. Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim, nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem. Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis. Multo enim haec congruentius in ipsos interpretabimur quae Christus in homines allegorizavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere hucusque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium deum a Christo revelstum. In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror. Nisi quod etiam latrones timent. Nullum maleficium sine formidine est, quia nec sine conscientia sui. Tam diu ergo et Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem adhuc norant nec alium deum appellabant quam quem solum norant. Si ita est, quis videbitur dixisse, Quid vocas, domine, domine? Utrumne qui nunquam hoc fuerat vocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille qui semper dominus habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? Quis item adiecisse
potuisset, Et non facitis quae dico? Utrumne qui cum maxime edocere temptabat, an qui a primordio ad illos et Iegis et prophetarum eloquia mandaverat? Qui et inobaudientiam illis exprobrare posset, etiam si nunquam alias exprobrasset? Porro qui ante Christum, Populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me, contionatus est, veterem utique illis, contumaciam imputabat. Alioquin quam absurdum, ut novus deus, novus Christus, novae tantaeque religionis illuminator, contumaces et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?