Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et inprimis Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde commune est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur. Dei enim nomen
quasi naturaie divinitatis potest in omnes communicari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt qui dicunntur dii sive in caelo sive in terris. Christi vero nomen non ex natura veniens, sed ex dispositone, proprium eius efficitur a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti auam dispositionem, cui et nomina privata debebit. Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur? Nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. Quibus deficientibus si quando, nunc Graeca katachresis de alieno abutendo succurrit. Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo uomina a creatore vindicat? non dico aliena, sed vetera et vulgata quae vel sic non competerent deo novo et incognito. Quomodo denique docet novum plagulam non adsui veteri vestimento, nec vinum novum veteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus nominum senio? Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege vestitus? in nomine scilicet Christi. Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem, aliunde venientem, cum propterea nec corporis susceperit veritatem, ne Christus creatoris crederetur? Vane autem noluit eum se videri quem voluit vocari, quando etsi vere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit. Aliud est si et nominis phantasma affectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras; aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae adversus creatorem in sui dei nomine venientes. Sed nec effectum consilii huius invenio, cum facilius aut suum cre- diderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei Christum, sicut evangelium probabit.Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Iesus voluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. Qui ergo et in eo nomine venit in quo Christus non praesumebatur, potuit in eo solo nomine venisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum deo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris irreperet, obrepit lesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris: sive ideo Iesus, ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris. Quid horum constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris, in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis? Disce et hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et incipit vocari Iesus? Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis melle et lacte manantem, id est vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, per evangelii gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi, petra enim Christus, â ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, lesus cognominatus. Hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus est cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via et introducat in terram, quam paravi tibi, intende illi et
exaudi eum, ne inobaudieris eum: non enim celavi te, quoniam nomen meum super illum est. Angelum quidem eum dixit ob magnitudinem virtutum, quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. Identidem nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen. sed Iesum eum iusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec vos probare poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi vindico Christum, mihi defendo Iesum.Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcunque illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam conspectum fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus, talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Esaias: Annuntiavimus, inquit, coram ipso: velut puerulus, velut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inbonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra patris ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super te, sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. Nam etsi tempestivus decore apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gra-
tiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui vere species et decor et gloria ipsius est. Ceterum habitu incorporabili apud eundem prophetam vermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem eius eiusmodi annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco virgam de radice lesse. Flos eius meus erit Christns, in quo requievit secundum Essiam spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris dei. Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam inde censendum. Expostulo autem de proposito, si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Esaiae erit Christus? Homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os, qui neque contendit neque clamavit, nec audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit. Non potest alius esse quam qui praedicebatur. Oportet actum eius ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis evangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem praesentem. Hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam: Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem filii eius? Item medicatorem. Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portavit.