Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et iubentis arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho. Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina, prohibentem. Siquidem, Sex, inquit, diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. Quod? utique tuum. Consequens enim est ut ea opera sabbato auferret quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. Arcam vero circumferre neque cotidianum opus videri potest neque bumanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. Sed plus est si de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate. Sicut et nunc certa distinctio est sabbati, humana, non divina, opera prohibentis. Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est. Suum enim opus fecerat, lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. Non suum enim opus, sed dei, ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.