Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed quae potins legis bona defendam quam quae haeresis concupiit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentem pro dente, et livorem pro livore repetentis. Non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae pro-
spicit ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa prima terretur, et prima delerrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta aunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur ex parte, qua de victus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est. Postremo, ut facilius bomo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esurituris. Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti ne simulacris faciendis delinqueret.Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut
istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem quam in lege domini voluntas eius? et in lege domini meditabitur die ac nocte. Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae, et in omnibus paene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc beneficium, non onus legis, adiuvandum, etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit, docentes deo digna, anferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare viduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo, et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo, et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive saevire, non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere. Sed ubi? Vide quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in hominem. Qualis enim apud deum merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur illi. Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non iuravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo salutificatore suo. Oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique vitae aeternae. Multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. Honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex ipsis non comminuetur. Redimet dominus animas servorum suorum. Pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil puto iam ad testimonium dei optimi deesse, quod satis et praecepta bonitatis et praemissa consignant.Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque pisculentum de cibis lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hine blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios, Age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque
gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea. Contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorundem patrum nomine, ex eodem scripturae instrumento, mercedes restitui oportere illius operariae servitutis pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis aedificatis. Quid iudicabis, optimi dei elector. Hebraeos fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? Nam et aiunt ita actum per legatos utrinque, Aegyptiorum quidem repetentium vasa, Iudaeorum vero reposcentium operas suas. Et tamen vasis iustitia renuntiaverunt ibi Aegyptii. Hodie adversus Marcionitas amplius allegant Hebraei, negantes compensationi satis esse, quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum milium operae per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur. Quae autem pars maior, repetentium vasa an incolentium villas et urbes? Querela ergo maior Aegyptiorum, an gratia Hebraeorum? Ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti? ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas? Non paucis lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasset. Igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis expunxi. Plane minus exigi iussit, Hebraeis etiam filios Aegyptii restituere debuerant.Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et iubentis arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho. Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina, prohibentem. Siquidem, Sex, inquit, diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. Quod? utique tuum. Consequens enim est ut ea opera sabbato auferret quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. Arcam vero circumferre neque cotidianum opus videri potest neque bumanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. Sed plus est si de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate. Sicut et nunc certa distinctio est sabbati, humana, non divina, opera prohibentis. Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est. Suum enim opus fecerat, lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. Non suum enim opus, sed dei, ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.
Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in caelo et in terra et in aquis ostendit et causas, idololatriae scilicet caecae substantiam cohibentes. Subicit enim, Non adorabitis ea neque servietis illis. Serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. Et taceo de figura
remedii. Sic et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum certe simplex ornamentum; accommodata suggestui, longe diversas habendo causas ab idololatriae condicione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprebensa ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocanti scilicet ab idolis ad deum officia ea quae si rursus eiecerat dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? hoc ipsum voluit intellegi quod non sibi ea proprie exegisset. Non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait, Deus aeternus non esuriet nec sitiet. Nam etsi ad oblationes Abel advertit, et holocausta Noë odoratus est libenter, quae iocunditas sive viscerum vervecinorum sive nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et deum metuens offerentium ea quae a deo habebant, et pabuli et suavis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii? At si cliens ei munera ultro, vel etiam edicta, ordine suo offerat, et sollemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circs cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel dives exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum? Plenus sum et Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata; vestra dicendo quae secundum libidinem suam, non secundum religionem dei celebrande sua iam, non dei fecerant, condicionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae administranda praescripserat.