Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est iam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis vindicetur. Ita omne hoc iustitiae opus procuratio boniatis est; quod iudicando damnat, quod damnando punit. quod, ut dicitis, saevit, utique bono, non malo proficit. Denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. Non enim sufficebat bonum per semetipsum commendari, iam sub adversario laborans. Nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile iam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere et custodire compelleret. Ceterum tot illecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret quod impune contemeret? Quis custodiret quod sine periculo amitteret? Legis mali viam latam et multo frequentiorem: nonne omenes illa laberentur, si nihil in illa timeretur? Horremus terribiles minas creatoris, et vix a malo avellimur. Quid, si nihil minaretur? Hanc iustitiam malum dices, quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit? Qualem oportet deum velles? qualem malle expediret, sub quo delicta gauderent, cui diablus illuderet. Illum bonum iudicares deum qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et iuvandi et laedendi potens. Minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. De eiusmodi qua fiducia
bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur qui utramque non valuit. Usque adeo iustitia etiam plenitudo est divnitatis ipsius, exhibens deum perfectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum, quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. Ideo lex utrumque definit: Diliges deum, et, Timebis deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens, sed et sanans, mortificans, sed et vivificans, humilians, sed et sublimans, condens mala, sed et pacem faciens, ut etiam et hinc respondeam haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum, dicens, Ego sum qui condo mala. Amplexi enim vocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum conditorem intellegi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos autem adhibila distinctions utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum vero supplicii et poenae deum creatorum, ut illa pars malitiae deputetur, ista iustitiae mala condentis iudicia adversus mala delicti. De his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici. Quae quidem illis mala sunt quibus rependuntur, ceterum suo nomine bona, qua iusta, et bonorum defensoria et delictorum inimica, atque in hoc ordine deo digna. Aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. Constitue igitur iniuste hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse quo voluit caruisse, iniuste malitiam aevi illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione per-
cussam. Indural cor Pharaonis: sed meruerat in exitium subministrari qui iam negaverat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat, postremo qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis idololatriae, ibin et crocodilum citius colens quam deum vivum. Impendit et ipsum populum, sed ingratuns. Immisit et pueris ursos, sed irreverentibus in prophetam.Iustitiam ergo primo iudicis dispice, cuius si ratio constiterit, tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et iustitiae reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. Nolite reprehendere iudicem, sed revincite malum iudicem. Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populitalia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? Sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adbuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo quod postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. Quamquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis providentia dei censuit quod iam audierat.
Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindicanda erat procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et ipsa culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus esse non possit? Sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum quidem iudicem admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat destruis. Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam. Inde venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi, si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi, qui de humanis divina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur huiuamodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis distribue sensus tam diversos quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae. Certe deum confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non divinum omne?
Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum est ut in deo potius humana constituas quam in homine divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem. Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet non tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dieo, patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem, cur divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. Irascetur enim, sed non exacerbabitur, sed non periclitabitur; movebitur, sed non evertetur. Omnia necesse est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et iram propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et misericordiam propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes, et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est. Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur aeque suo more.Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia
legitur. Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia fencto: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens iudicavit, totiens relovit quotiens et increpuit. Non solum igitur iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem. Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere, Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in bominum refrigeria erudiretur.Sed quae potins legis bona defendam quam quae haeresis concupiit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentem pro dente, et livorem pro livore repetentis. Non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae pro-
spicit ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa prima terretur, et prima delerrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta aunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur ex parte, qua de victus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est. Postremo, ut facilius bomo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esurituris. Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti ne simulacris faciendis delinqueret.Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut
istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem quam in lege domini voluntas eius? et in lege domini meditabitur die ac nocte. Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae, et in omnibus paene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc beneficium, non onus legis, adiuvandum, etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit, docentes deo digna, anferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare viduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo, et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo, et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive saevire, non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere. Sed ubi? Vide quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in hominem. Qualis enim apud deum merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur illi. Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non iuravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo salutificatore suo. Oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique vitae aeternae. Multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. Honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex ipsis non comminuetur. Redimet dominus animas servorum suorum. Pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil puto iam ad testimonium dei optimi deesse, quod satis et praecepta bonitatis et praemissa consignant.Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque pisculentum de cibis lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hine blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios, Age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque
gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea. Contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorundem patrum nomine, ex eodem scripturae instrumento, mercedes restitui oportere illius operariae servitutis pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis aedificatis. Quid iudicabis, optimi dei elector. Hebraeos fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? Nam et aiunt ita actum per legatos utrinque, Aegyptiorum quidem repetentium vasa, Iudaeorum vero reposcentium operas suas. Et tamen vasis iustitia renuntiaverunt ibi Aegyptii. Hodie adversus Marcionitas amplius allegant Hebraei, negantes compensationi satis esse, quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum milium operae per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur. Quae autem pars maior, repetentium vasa an incolentium villas et urbes? Querela ergo maior Aegyptiorum, an gratia Hebraeorum? Ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti? ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas? Non paucis lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasset. Igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis expunxi. Plane minus exigi iussit, Hebraeis etiam filios Aegyptii restituere debuerant.Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et iubentis arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho. Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina, prohibentem. Siquidem, Sex, inquit, diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. Quod? utique tuum. Consequens enim est ut ea opera sabbato auferret quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. Arcam vero circumferre neque cotidianum opus videri potest neque bumanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. Sed plus est si de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate. Sicut et nunc certa distinctio est sabbati, humana, non divina, opera prohibentis. Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est. Suum enim opus fecerat, lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. Non suum enim opus, sed dei, ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.
Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in caelo et in terra et in aquis ostendit et causas, idololatriae scilicet caecae substantiam cohibentes. Subicit enim, Non adorabitis ea neque servietis illis. Serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. Et taceo de figura
remedii. Sic et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum certe simplex ornamentum; accommodata suggestui, longe diversas habendo causas ab idololatriae condicione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprebensa ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocanti scilicet ab idolis ad deum officia ea quae si rursus eiecerat dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? hoc ipsum voluit intellegi quod non sibi ea proprie exegisset. Non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait, Deus aeternus non esuriet nec sitiet. Nam etsi ad oblationes Abel advertit, et holocausta Noë odoratus est libenter, quae iocunditas sive viscerum vervecinorum sive nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et deum metuens offerentium ea quae a deo habebant, et pabuli et suavis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii? At si cliens ei munera ultro, vel etiam edicta, ordine suo offerat, et sollemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circs cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel dives exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum? Plenus sum et Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata; vestra dicendo quae secundum libidinem suam, non secundum religionem dei celebrande sua iam, non dei fecerant, condicionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae administranda praescripserat.Si vero etiam circa personas levem vultis intellegi, cum reprobat aliquando probatos, aut improvidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret futura, atquin nihil tam bono et iudici convenit quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. Adlegitur Sanl, sed nondum despector prophetae Samuelis. Reicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. Quid faceret creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? Bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta? Sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? Sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. Aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret quem nunquam posset recusare? Vel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret quem nunquam posset adlegere? Exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et nunquam adlegetur. Ceterum si idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non levitate aut improvidentia sententias vertit, sed censura gravissima et providentissima merita temporis cuiusque dispensat.
Sic et paenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit, Paenituit quod regem fecerim
Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in bonis factis paenitentiae confessio ad invidiam et exprobrationem eius qui beneficii ingratus extiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non deliquerat cum Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis Israëlis, dignissime adlegerat. Sed nec ignoraverat ita eventurum. Nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem deo ei quem deum non negans confiteris et providum. Haec enim illi propria divinitas constat. Sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam vacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est invidiosam potius intellegi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Ionae, Et paenituit dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit. Sicut et ipse Ionas ad dominum, Propterea praeveni profugere in Tarsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. Bene igitur quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in lalem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. Et quia et Marcion defendit arborem bonam malos quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest etiam earum malitiarum intellegendarum quae possint et in optimum decucurrisse? Subest autem. Dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit, Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, non peccatoria, sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc quae ex illis malis iudi- ciariis deputata cum ipsis competat iudici. Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et de delicto vindicandae, atqui nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque decreverat abolendam. Ita quod iuste destinaverat non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit ex malo et merito passionis ipsius. Ergo, dices, si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. Immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere quid sit paenitentia dei. Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. In quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli, Discidit dominus regnum Israelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israel in duas partes, et non convertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum. Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinae paenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia neque ex levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. Quis ergo erit mos paenitentiae divinae? Iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. Nihil enim aliud intellegetur quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. Nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum variantium sese occursu regi ostendimus.Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam. Inclamat deus, Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus. Immo nec incertus admissi nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem evocatum prodere in conspectum domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. Nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est, Ubi es, Adam? sed impresso et incusso et imputativo, Adam, ubi es? id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus vox sit. Ceterum qui totum orbem comprehendit manu velut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio evaserat, quominus illi ubicunque Adam ante evocationem viseretur tam latens quam de interdicta fruge sumens? Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid subiecti praeterire non posse. Stulte, qui tantum argumentum divinae maiestatis et humanae instructionis naso agis. Interrogabat deus quasa incertus, ut et hic liberi arbitrii probans hominem in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine relevandi. Sicut de Cain sciscitatur ubinam frater eius; quasi non iam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine gravandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum; ut iam tunc initiaretur evangelica doctrina, Ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. Nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente domino, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, de futura scilicet adlectione hominis in divinitatem. Denique quid sequitur? Et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno vitae et vivat in aevum. Interponens enim, Et nunc, praesentis temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse
se ostendit. Ideoque nec maledixit ipsum Adam et Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione relevatos. Cain vero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim vetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum. Haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabatur ne deliuquens homo quid sibi agendum sit ignoret. Sed ad Sodomam et Gomorram descendens, Videbo, ait, si secundum clamorem pervenientem ad me consummantur, si vero non, ut agnoscam. Et hic videlicet ex ignorantia incertus et scire cupidus? An hic sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens sensum, sub sciscitationis obtentu? Quodsi descensum quoque dei irrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium nisi descendisset, vide ne tuum aeque deum pulses. Nam et ille descendit ut quod vellet efficeret.Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo, inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem deprehendis, an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc deierans vere non peieravit. Sed non vane deierat alium deum non esse. Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. Hoc ut deus faceret, tu quoque Marcion coegisti. Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est quod efficit deo credere. Satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam. Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut
et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit. Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres quantum liceat fideli et prophetae apud deum.Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus sucepisset, per quos vim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quamquam et cum haereticis non multo diversa stet congressio. Quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis diversatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae stravit, ut etiam morti subiceret, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen Iudaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? An hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse cui humanitates exprobrantur a vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni suae voluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est; qua diminutione in haec quoque
dispositus est a patre quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio, iam inde hominem, quod erat futurus in fine. Ille est qui descendit, ille qui interrogat, ille qui postulat, ille qui iurat Ceterum patrem nemini visum etiam commune testabitur evangelium dicente Christo, Nemo cognovit patrem nisi filius. Ipse enim et veteri testamento pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet, patrem invisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus, qui videbatur dei filius. Sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. Igitur quaecunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo. Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est humanae salutis. Conversabatur deus, ut homo divina agere doceretur. Ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret. Qui talem deum dedignaris, nescio an ex fide credas deum crucifixum. Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem creatoris? Iudicem eum designatis, et severitatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saevitia exprobratis. Deum optimum exigitis, et lenitatem eius benignitati congruentem pro captu mediocritatis humanae deiectius conversatam ut pusillitatem depretiatis. Nec magnus vobis placet, nec modicus, nec index, nec amicus. Quid si nunc eadem et in vestro deprehendantur? Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo, et de iudice necessarie severum, et de severo sic et saevum, si lamen saevum.Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et
ipse adversus Marcionem Antitheses aemulas faciam. Si ignoravit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem via sursum et deorsum'. Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas deus noster, proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit qua tanto aevo non respexit. Paenituit mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum. Eo enim, quod tandem animadvertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit debitam malo facto. Porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum vestrum. Mandavit fraudem deus noster, sed auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. Quis enim non rursus percutiet non repercussus? Nescit deus noster quales adlegeret. Ergo nec vester. Iudam traditorem non adlegisset, si praescisset. Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit verum. Multos saevitia dei mei absumpsit. Tuus quoque deus quos salvos non facit utique in exitium disponit. Deus meus aliquem iussit occidi. Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eum a quo vellet occidi. Multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.Ceterum ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris tam boni quam et indicis, secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. Quodsi utraque pars bonitatis atque iustiliae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum Antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso. Magis enim eos coniungunt quos in eis diversitatibus ponunt quae deo congruunt. Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestaret quam demonstrationem eiusdem dei optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. Nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus, bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere in quibus praemiserat severitatem; quia nec mirum erat diversitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita per Antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim cum deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. Nam si ita est, quomodo eum Antitheses singulas species creatoris aemulatum demonstrant? Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemu-
latione maturitatis praecuraverit suo iure, cuius Antitheses etiam ipse mundus eius agnoscet ex contrarietatibus elementorum, summa lamen ratione modulatus. Quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses. Ceterum eius erit Antithesis cuius est et in mundo.Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Christus praedicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem ubi posteritas invenitur. Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem. Ceterum in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut facilius praesumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum qui semper sit praedicatus.
Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui auctoritatem praestat. Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. Nihil origine sua prius est in agnitione, qua nec in dispositione. Subito filius et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum, cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et divinum ex dispositione? Et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset qua per fldem profuturum. In quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indicertur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.
Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit,
siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas edituros, aversionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. Aut quale est si inde se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo quod posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes virtutibus creatoris, et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. Quamquam, et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius tantummodo nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim adversus Christum creatoris venturum et signis et prophetis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret. Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit, nec deum nec Christum tuum credi, quia et dens ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit.