Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae, separationem earum non potes cavere. Quo ore constitues diversitatem duorum deorum, in separatione seorsum deputans deum bonum et seorsum deum iustum? Illic consistit bonum ubi et iustum. A primordio denique creator tam bonus quam et iustus. Pariter utrumque processit. Bonitas eius operata est mundum, iustitia modulata est, quae etiam tum mundum iudicavit ex bonis faciendum quia cum bonitatis consilio iudicavit. Iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam, inter arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit. Totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est. Omnis situs. habitus elementorum, effectus, motus, status, ortus, occasus singulorum iudicia sunt creatoris. Ne putes eum exinde iudicem definiendum quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa mali offusces. His enim modis ostendimus eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obventiciam deputandam quae in domino inventa sit arbitratrix operum eius.
At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est iam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis vindicetur. Ita omne hoc iustitiae opus procuratio boniatis est; quod iudicando damnat, quod damnando punit. quod, ut dicitis, saevit, utique bono, non malo proficit. Denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. Non enim sufficebat bonum per semetipsum commendari, iam sub adversario laborans. Nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile iam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere et custodire compelleret. Ceterum tot illecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret quod impune contemeret? Quis custodiret quod sine periculo amitteret? Legis mali viam latam et multo frequentiorem: nonne omenes illa laberentur, si nihil in illa timeretur? Horremus terribiles minas creatoris, et vix a malo avellimur. Quid, si nihil minaretur? Hanc iustitiam malum dices, quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit? Qualem oportet deum velles? qualem malle expediret, sub quo delicta gauderent, cui diablus illuderet. Illum bonum iudicares deum qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et iuvandi et laedendi potens. Minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. De eiusmodi qua fiducia
bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur qui utramque non valuit. Usque adeo iustitia etiam plenitudo est divnitatis ipsius, exhibens deum perfectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum, quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. Ideo lex utrumque definit: Diliges deum, et, Timebis deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens, sed et sanans, mortificans, sed et vivificans, humilians, sed et sublimans, condens mala, sed et pacem faciens, ut etiam et hinc respondeam haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum, dicens, Ego sum qui condo mala. Amplexi enim vocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum conditorem intellegi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos autem adhibila distinctions utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum vero supplicii et poenae deum creatorum, ut illa pars malitiae deputetur, ista iustitiae mala condentis iudicia adversus mala delicti. De his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici. Quae quidem illis mala sunt quibus rependuntur, ceterum suo nomine bona, qua iusta, et bonorum defensoria et delictorum inimica, atque in hoc ordine deo digna. Aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. Constitue igitur iniuste hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse quo voluit caruisse, iniuste malitiam aevi illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione per-
cussam. Indural cor Pharaonis: sed meruerat in exitium subministrari qui iam negaverat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat, postremo qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis idololatriae, ibin et crocodilum citius colens quam deum vivum. Impendit et ipsum populum, sed ingratuns. Immisit et pueris ursos, sed irreverentibus in prophetam.Iustitiam ergo primo iudicis dispice, cuius si ratio constiterit, tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et iustitiae reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. Nolite reprehendere iudicem, sed revincite malum iudicem. Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populitalia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? Sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adbuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo quod postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. Quamquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis providentia dei censuit quod iam audierat.
Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindicanda erat procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et ipsa culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus esse non possit? Sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum quidem iudicem admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat destruis. Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam. Inde venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi, si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi, qui de humanis divina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur huiuamodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis distribue sensus tam diversos quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae. Certe deum confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non divinum omne?
Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum est ut in deo potius humana constituas quam in homine divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem. Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet non tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dieo, patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem, cur divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. Irascetur enim, sed non exacerbabitur, sed non periclitabitur; movebitur, sed non evertetur. Omnia necesse est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et iram propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et misericordiam propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes, et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est. Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur aeque suo more.Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia
legitur. Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia fencto: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens iudicavit, totiens relovit quotiens et increpuit. Non solum igitur iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem. Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere, Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in bominum refrigeria erudiretur.Sed quae potins legis bona defendam quam quae haeresis concupiit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentem pro dente, et livorem pro livore repetentis. Non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae pro-
spicit ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa prima terretur, et prima delerrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta aunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur ex parte, qua de victus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est. Postremo, ut facilius bomo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esurituris. Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti ne simulacris faciendis delinqueret.Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut
istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem quam in lege domini voluntas eius? et in lege domini meditabitur die ac nocte. Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae, et in omnibus paene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc beneficium, non onus legis, adiuvandum, etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit, docentes deo digna, anferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare viduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo, et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo, et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive saevire, non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere. Sed ubi? Vide quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in hominem. Qualis enim apud deum merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur illi. Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non iuravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo salutificatore suo. Oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique vitae aeternae. Multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. Honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex ipsis non comminuetur. Redimet dominus animas servorum suorum. Pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil puto iam ad testimonium dei optimi deesse, quod satis et praecepta bonitatis et praemissa consignant.Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque pisculentum de cibis lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hine blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios, Age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque
gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea. Contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorundem patrum nomine, ex eodem scripturae instrumento, mercedes restitui oportere illius operariae servitutis pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis aedificatis. Quid iudicabis, optimi dei elector. Hebraeos fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? Nam et aiunt ita actum per legatos utrinque, Aegyptiorum quidem repetentium vasa, Iudaeorum vero reposcentium operas suas. Et tamen vasis iustitia renuntiaverunt ibi Aegyptii. Hodie adversus Marcionitas amplius allegant Hebraei, negantes compensationi satis esse, quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum milium operae per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur. Quae autem pars maior, repetentium vasa an incolentium villas et urbes? Querela ergo maior Aegyptiorum, an gratia Hebraeorum? Ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti? ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas? Non paucis lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasset. Igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis expunxi. Plane minus exigi iussit, Hebraeis etiam filios Aegyptii restituere debuerant.