Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ut passivo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit, Deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit, et, Ego dixi, vos dii estis. Nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni quia dei cognominentur; ita nec creatori. Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantundem et. in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum, nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines creatoris. Si communio nominum condicionibus praeiudicat, quanti nequam servi regum nominibus insultant, Alexandri et Darii et Olofernis? Nec tamen ideo regibus id quod sunt detrahetur. Nam et ipsa idola gentium dei vulgo, sed deus nemo ea re qua deus dicitur. Ita ego non nomini dei nec sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiae cui nomen hoc contigit, hanc inveniens solam innatam, infectam, solam aeternam et universitatis conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi, sed condicioni eius summum magnum et adscribo et vindico. Et ideo, quia deus iam vocari obtinuit substantia
cui adscribo, nomini me adscribere putas, quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae, scilicet qua constat qui deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine, deputatur. Denique hoc et Marcion suo deo vindicans, secundum statum, non secundum vocabulum vindicat. Id ergo summum magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus qui ea substantia constant qua deus dicitur, quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi. Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro, si non et in nostro, aeque nec in Marcionis. Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita iam regula summi magni comparationem non sustinentis, nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non admittens. Haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu. Utrinque te fluctus involvunt veritatis. Nec pares nec dispares deos sistere potes. Duo enim non sunt; quod pertineat proprie ad numeri retractatum. Quamquam tota materia de duobus deis dimicetur, his interim lineis eam clausimus, intra quas de singularibus iam proprietatibus congrediemur.Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae, quod novum deum proferant, quasi nos veteris dei pudeat. Inflantur et pueri novis calceis, sed a vetere paedagogo calceati mox vanam gloriam vapulabunt. Novum igitur audiens deum in vetere mundo et in vetere aevo et sub vetere deo ignotum, inauditum, quem tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam Iesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus, revelaverit, nec alius antehac, gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc, iam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis professionem. Haec erit novitas quae etiam ethnicis deos peperit
novo semper ac novo titulo consecrationis cuiusque. Quis deus novus, nisi falsus? Ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et illum novitas aliquando produxerit, cum primum consecravit. At enim viva et germana divinitas nec de novitate nec de vetustate, sed de sua veritate censetur. Non habet tempus aeternitas. Omne enim tempus ipsa est. Quod facit, pati non potest. Caret aetate quod non licet nasci. Deus si est vetus, non erit, si est novus, non fuit. Novitas initium testificatur, vetustas finem comminatur. Deus autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.Scio quidem quo sensu novum deum iactitent, agnitione utique. Sed et ipsam novitatis cognitionem percutientem rudes animas ipsamque naturalem novitatis gratiositatem volui repercutere, et hinc iam de ignoto deo provocare. Utique enim quem agnitione novum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant. Age igitur, ad lineas rursum et in gradum. Persuade deum ignotum esse potuisse. Invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica idololatria est. Item incertis diis, sed superstitio Romana est. Porro incerti dei minus noti, ut minus certi, et proinde ignoti, qua minus certi. Quem titulum incidemus ex duobus deo Marcionis? Utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto. Sicut enim ignotum eum fecit deus notus creator, ita et incertum deus certus. Sed non evagabor, uti dicam, Deus si ignotus fuit latuitque, illum regio latebrarum obumbravit, nova utique et ipsa et ignota, et similiter nunc quoque incerta, certe immensa aliqua et maior indubitate eo quem abscondit; sed breviter proponam et plenissime exsequar, praescribens deum ignorari nec potuisse nomine magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro creatore. Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam creatoris provocari oportere omnis dei novi
et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio. Ante omnia quidem quale est ut qui deum agnoscis creatorem et priorem de notitia confiteris, non eisdem modis et alium scias tibi examinandum quibus iam in alio didicisti deum nosse? Omnis res anterior posteriori normam praeministravit. Duo nunc dei proponuntur, ignotus et notus. De noto vacat quaestio. Esse eum constat, quia notus non fuisset, nisi esset. De ignoto instat altercatio. Potest enim et non esse, quia si esset, notus fuisset. Quod ergo quaeritur quamdiu ignoratur, incertum est quamdiu quaeritur, et potest non esse quamdiu in incerto est. Habes deum certum, qua notum, et incertum, qua ignotum. Si ita est, ecquid tibi videtur iusta ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta? Ceterum si ad hanc causam et ipsam adhuc incertam etiam argumenta de incertis adhibeantur, series implicabitur quaestionum ex ipsorum quoque argumentorum (??)eque incertorum retractatu periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas iam indeterminabiles quaestiones, quas, apostolus non amat. Sin de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus incertis et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt plane in quibus diversitas status invenitur, fortassean non provocentur ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis. Cum vero duo dei proponuntur, communis est illis status principalis. Quod enim deus est, ambo sunt innati, infecti, aeterni. Hic erit status principalis. Cetera viderit Marcion si in diversitate disposuit. Posteriora enim sunt in retractatu, immo nec admittentur, si de principali statu constet. Porro constat, quis dei ambo: et ita de quorum statu constat communem esse, cum sub eo ad probationem devocantur, si incerta sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent. Hinc itaque constantissime dirigam deum non esse qui sit hodie incertus, quia retro ignotus, quando quem constat esse, ex hoc ipso constat quod nunquam fuerit ignotus, ideo nec incertus.