Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non vindicando et absolvit non puniendo. O deum veritatis praevaricatorem! sententiae suae circumscriptorem! Timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit quam probare. Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma, et ipsa transfunctoria praecepta secura delicta. Audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum est. Denique prohibet delinquere, sed litteris solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem
deo habuisse videamini; timorem enim non vult. Atque adeo prae se ferunt Marcionitae quod deum suum omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur. Stulte, quem dominum appellas, negas timendum, cum hoc nomen potestatis sit etiam timendae? At quomodo diliges, nisi timess non diligere? Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam. Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. Non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio, diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim constat, non auctoritate, et adulatione, non potestate. Quid denique adulantius quam delicta non exequi? Age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum vitae omnibus qui deum non timent? Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi furentis et caveae saevientis et scenae lascivientis? Quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? Absit, inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo probasti illum timeri qui prohibet delictum. Aliud est, si eadem dei tui perversitate quem non times observas, qua et ille quod non vindicat prohibet. Multo adhuc vanius, cum interrogati, Quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum quasi ab oculis. Nonne et hoc iudicio agitur? Iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abiciatur peccator, ut et hoc deo optimo competat. Et quid erit abici, nisi amittere id quod erat consecuturus si non abiceretur, id est salutem? Ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice.Exitus autem illi abiecto quis? Ab igne, inquiunt, creatoris
deprehendetur. Adeone nullum habet elementum vel in hanc causam provisum, quo peccatores suos vel sine saevitia releget, ne illos dedat creatori? Quid tunc creator? Credo, sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat. O deum usquequaque perversum, ubique irrationalem, in omnibus vanum, atque ita neminem! cuius non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere qui non videbitur retinere? Quia retineret, si iudicaret. Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte qui non devinxit ad mortem? Devinxisset enim, si a primordio damnasset. Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non generavit? Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est. Si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum attribuet qui animam non prius contulit? Quia suffectura est quodammodo spiritus anima. Signat igitur hominem, nunquam apud se resignatum, lavat hominem, nunquam apud se coinquinatum, et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis? Nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam, nisi tam vanus quam deus Marcionis. Proinde cur tantam sive sarcinam sive gloriam infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem? Quid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? Quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? Quid non salute remunerat quam onerat vel exornat? Quid fraudat mercedem operis non rependens carni salutem? Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?Non tinguitur apud illum caro, nisi virgo, nisi vidua, nisi caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus
ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. Videamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. Non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus, sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius pro viribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exserte defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in cromentun(??) generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur quia operosius exquisiti in gulam committunt, ut nec vestitus ideo accusabuntur quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. Multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum. Ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est tam, Crescite et multiplicamini, quam et, Non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. Sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit unum in fide matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere qui modum aliquando diffuderat, is colliget qui sparsit, is caedet silvam qui plantavit, is metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et qui uxores habent sic sint quasi non habeant, cuius et retro fuit Crescite et multiplicamini, eiusdem finis cuius et initium. Non tamen ut accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui caedendo praestaret messem. Unde iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiae testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato eo a quo abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame? Quae ambitionis repudiatio in egestate? Quae libidinis infrenatio in castratione? Iam vero sementem generis humani compescere totum nescio an hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo enim salvum hominem volet quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? Quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? Quomodo diligit cuius originem non amat? Timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non erit immanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix. Nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in vitam. Nihil apud ambos a homicidio differt, sub utroque homo interficitur, sub altero iam editus, sub altero edendus. Gratus esses, o dee haeretice, si isses in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit; utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae divinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant. Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum scripturarum examinationem quibus Marcion utitur.Occasio reformandi opusculi huius, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus deis adversus Marcionem retractandis suum cuique tilulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere, alterum excludere. Non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione veritatis. Aliud subruere necesse habuit, ut quod vellet exstrueret. Sic aedificat qui propria paratura caret. Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus. divinitatem nihil iam quaereretur in deum verum, quem quanto constaret esse sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcunque sine controversia haberi deceret, adoraudum potius quam iudicandum, et demerendum magis quam retractandum, vel quam timendum ob severitatem. Quid enim amplius homini necessarium quam cura in deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?
At nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor universitatis. Ideo tantum opinor, quia a primordio notus
est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, aliqui proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere velit mitiorem et salubriorem quia quem videat non videt. Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat, et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior vel etiam sordidior atque corruptior. rationi tamen suae par est. Eam tu si perspicere non vales, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? Quin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis visum, cum id primum conspexeris eum esse quem non scias nisi ex parte qua voluit ipse. Sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares, immo nec retractares. Reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinis quae deus dicitur, non tantam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. Esaias iam tum apostolus prospiciens haeretica corda, Quis, inquit, cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuil? aut ad quem consultavit, aut viam intellectus et scientiae quis demonstravit ei? Cui et apostolus condicet, O profundum divitiarum et sophiae dei, ut ininvestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et ininvestigabiles viae eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstravit, nisi forte isti censores divinitatis, dicentes, Sic non debuit deus, et, Sic magis debuit, quasi cogno- scat aliquis quae sint in deo nisi spiritus dei. Mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam deum, consultiores sibimet videntur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. Sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus et invalidum dei validius hominibus. Et ita deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo ant plures. Quodsi a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus stultitiam existimavit dei legem, ut quam observare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod videbatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei per quam omnia dei cognovisset si obedisset, quid mirum, si redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono et devexo ad terram usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, duntaxat animali et baeretico, non recipienti quae sunt dei? Ant quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresim pronuntiare quod per electionem suae potius quam divinae sententiae admisit? Nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit, Non prudenter definxisti me. Confessus est seductionem. Non occultavit seductricem. Rudis admodum haereticus fuit. Non obaudiit, non tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse, si forte, iudicem fecerat a primordio.