Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo, verum et sola. Iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia quae deo digna sint constent. Si aliquem de Epicuri schola deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion removit ab illo severitates et iudiciarias vires), aut in totum immobilem et stupentem deum concepisse debuerat (et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi per sensum?), aut et de ceteris motibus eum agnovisse (et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario?). Ecce enim hoc ipso quod retro quietus qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et ceteris motibus videatur obnoxius? Quae autem voluntas sine concupiscentiae stimulo est? Quis volet quod non concupiscet? Sed et cura accedet voluntati. Quis enim volet quid et concupiscet, et non curabit? Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcione. Nam et adversarium sibi constituit
ipsum illud adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum, hominis creatorem. Porro nihil sine aemulatione decurret quod sine adversario non erit. Denique volens et concupiscens et curans hominem liberare hoc ipso iam aemulatur et eum a quo liberat, adversus eum scilicet sibi liberaturus, et ea de quibus liberat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea quae aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa. Haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus, per quos administratur adversus creatorem, ne sic quoque irrationalis praescribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis, Haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur.At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi quos in creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur neque irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec iudicem praestat, non invenio quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior. Quale est enim ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis? Cur enim prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset? Immo et permisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. Nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. Et utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. Stupidissimus
ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratae voluntatis. Aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est irae, et ira debitum offensae, et offensa, ut dixi, comes frustratae voluntatis. Sed non ulciscitur; ergo nec offenditur. Sed non offenditur, ergo nec laeditur voluntas eius, cum fit quod fieri noluit, et fit iam delictum secundum voluntatem eius, quia non fit adversus voluntatem quod non laedit voluntatem. Aut si hoc erit divinae virtutis sive bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moveri tamen, si fiat, dicimus iam motum esse illum qui noluit, et vane non moveri ad factum qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri. Nolendo enim prohibuit. Non enim et iudicavit nolendo fieri et idcirco prohibendo? Non faciendum enim iudicavit et prohibendum pronuntiavit. Ergo et ille iam iudicat. Si indignum est deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum iudicare qua tantummodo nolit et prohibeat, non etiam defendat admissum. Atquin nihil deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti: primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat vindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, quia aemulum sit necesse est quod noluit admitti et nolendo prohibuit. Malo autem parcere deum indignius sit quam animadvertere, et quidem deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non vindicando et absolvit non puniendo. O deum veritatis praevaricatorem! sententiae suae circumscriptorem! Timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit quam probare. Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma, et ipsa transfunctoria praecepta secura delicta. Audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum est. Denique prohibet delinquere, sed litteris solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem
deo habuisse videamini; timorem enim non vult. Atque adeo prae se ferunt Marcionitae quod deum suum omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur. Stulte, quem dominum appellas, negas timendum, cum hoc nomen potestatis sit etiam timendae? At quomodo diliges, nisi timess non diligere? Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam. Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. Non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio, diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim constat, non auctoritate, et adulatione, non potestate. Quid denique adulantius quam delicta non exequi? Age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum vitae omnibus qui deum non timent? Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi furentis et caveae saevientis et scenae lascivientis? Quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? Absit, inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo probasti illum timeri qui prohibet delictum. Aliud est, si eadem dei tui perversitate quem non times observas, qua et ille quod non vindicat prohibet. Multo adhuc vanius, cum interrogati, Quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum quasi ab oculis. Nonne et hoc iudicio agitur? Iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abiciatur peccator, ut et hoc deo optimo competat. Et quid erit abici, nisi amittere id quod erat consecuturus si non abiceretur, id est salutem? Ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice.