Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. Facilius malum cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum ratione desertum non pro male iudicetur. Nego rationalem bonitatem dei Marcionis iam hoc primo quod in salutem processerit hominis alieni. Scio dicturos atquin hanc esse principalem et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. Cum ergo non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum, cessando praeiudicavit cum extraneo nihil sibi esse. Ceterum disciplinam diligendi extraneum vel inimicum antecessit praeceptum diligendi
proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. Nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum. Exaggeratio est debitae bonitatis exactio indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior ministra et comite sua, id est indebita. Prior igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super Scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri cui deficit prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguae? Porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum redundavit? Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem. Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit alio modo destructus. Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria eius operetur cuius est res. Quamcunque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. Sic et in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si iusta sit. Sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit iniusta. Ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur? Quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno benefacere servo, ut domino eripiatur, ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quidem, quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator. Non aliter deus Marcionis irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium, patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. Oro te, si rationalis bonitas talem facit qualem faceret irrationalis ? Non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis operatur. Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo malus fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum?Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus in omnibus. Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester, qui in caelis est. Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur neque rationalis, nunc et alio ordine traducetur; nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum, quae non in omnibus exhibetur. Non enim omnes salvi fiunt, sed pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? Quodsi plures salvi non erunt, erit iam non bonitas, sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est, quae facit salvos, ita malignitatis, quae non facit salvos. Magis autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non iuvando quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre bonitatem, in omnes defectionem. Quem enim iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod deo tuo vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers bonitate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. Sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis. Sufficit ipsos quos salvos facit imperfectae salutis inventos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non
resurgit. Unde haec dimidiatio salutis, nisi ex defectione bonitatis? Quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo allectum? Quod sciam, et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaevitur. Sed etsi carni delicta reputantur, praecedit animae reatus, et culpae principatus animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit. Carens denique anima caro hactenus peccat. Ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio, delinquentem; cuius Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. Ipso, quod mentitus est illam, aliquid ei debuit debuisse. Quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? Et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in animam vivam; quid? utique qui de limo: et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flavit; qui caro nunc, non qui anima. Itaque si ita est, quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? Si plena est gratia et solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fruimur. Ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. Erat et illud perfectae bonitatis, ut homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saevi. At nunc et febricitas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit, nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et scorpiis eius obiectus. In quo te putas liberatum de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? Si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra condicio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. Tu tantummodo bonum deum praefers. Non potes autem perfecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo, verum et sola. Iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia quae deo digna sint constent. Si aliquem de Epicuri schola deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion removit ab illo severitates et iudiciarias vires), aut in totum immobilem et stupentem deum concepisse debuerat (et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi per sensum?), aut et de ceteris motibus eum agnovisse (et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario?). Ecce enim hoc ipso quod retro quietus qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et ceteris motibus videatur obnoxius? Quae autem voluntas sine concupiscentiae stimulo est? Quis volet quod non concupiscet? Sed et cura accedet voluntati. Quis enim volet quid et concupiscet, et non curabit? Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcione. Nam et adversarium sibi constituit
ipsum illud adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum, hominis creatorem. Porro nihil sine aemulatione decurret quod sine adversario non erit. Denique volens et concupiscens et curans hominem liberare hoc ipso iam aemulatur et eum a quo liberat, adversus eum scilicet sibi liberaturus, et ea de quibus liberat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea quae aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa. Haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus, per quos administratur adversus creatorem, ne sic quoque irrationalis praescribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis, Haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur.