Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Immo, inquiunt Marcionitae, deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Iesu. Dabitur et in Christum liber de omni statu eius. Distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retractentur.
Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum Iesum non alterius dei circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis. Anno xv Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est, spiritus salutaris. Marcionis salutem, qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis non curavi investigare. De quo tamen constat, Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. A Tiberio autem usque ad Antoninum anni fere cxv et dimidium anni cum dimidio mensis. Tantundem temporis ponunt inter Christum et Marcionem. Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est. Praeiudicant tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a Christo revelatum quem constat a Marcione primum praedicatum. Hoc nunc ut probem constare, quod superest, ab ipsis adversariis sumam. Separatio legis et evangelii proprium et principale opus est Marcionis, nec poterunt negare discipuli eius quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur et indurantur in hanc haeresim. Nam hae sunt Antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones, quae conantur discordiam evangelii cum lege committere, ut ex diversitate sententiarum utriusque instrumenti diversitatem quoque argumententur deorum. Igitur cum ea separatio legis et evangelii ipsa sit quae alium deum evangelii insinuaverit adversus deum legis, apparet ante eam separationem deum in notitia non fuisse qui ab argumento separationis innotuit, atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus evangelii legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio servavit quae non alium deum et legis et evangelii tuebatur praeter creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Marcionem non tam innovasse regulam separatione legis et evangelii quam retro adulteratam recurasse. O Christe, patientissime domine, qui tot annis interversionem praedicationis tui sustinuisti, donec scilicet tibi Marcion subveniret! Nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt quod non recto pede incederent ad evangelii veritatem , ab illo certe Paulo qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat. Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Iudaismum aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum scilicet convictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus, et eis qui sub lege tanquam in lege, tu illam solius conversationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de praedicationis erga deum praevaricatione. Atquin de praedicationis unitate, quod supra legimus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione de evangelii societate condixerant, sicut et alibi. Sive ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. Sed et si quosdam falsos fratres irrepsisse descripsit, qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre, ipse demonstrat adulterium illud evangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes et observantes tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caeremoniarum, quas iam exclusas agnovisse debuerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis per prophetas suos. Ut per Esaiam, Vetera transierunt, inquit, ecce nova, quae ego nunc facio; et alibi, Et disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros, cum illos eduxissem de terra Aegypti. Sic et per Hieremiam, Renovate vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et circumcidimini
praeputia cordis vestri. Hanc ergo circumcisionem iam sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates caeremoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis profitebatur, per Osee, Et avertam omnes iocunditates eius et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caeremonias eius. Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos vestros odit anima mea. Quod si et creator omnia haec iam pridem recusaverat, et apostolus ea iam recusanda pronuntiabat, ipsa apostoli sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac causa, qui evangelium Christi creatoris transferrent a novitate praenuntiata a creatore ad vetustatem recusatam a creatore.Ceterum si qua novum deum praedicans veteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? Ut et psalmus ille praecinuerat: Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset servandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque diversitas abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae legis, verum omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status quaestionis, quod, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. Stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. Nam si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inveniretur, vel quanto principalis. Quodsi post apostolorum tempora adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo iam
apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. Nullam autem apostolici census ecclesiam invenias quae non in creatore christianizet. Aut si hae erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae? nimirum adversariae creatoris? Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. Igitur cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex evangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus. Quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari. Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.Sed quomodo funditus evertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus eius elidendis locus detur, relaxata praescriptionum defensione? Accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam, vel potius umbram et phantasma, secundum Christum ipsius, per idque examinetur per quod creatori praefertur. Et utique erunt regulae cerfae ad examinandam dei bonitatem. Sed prius est ut inveniam illam et apprehendam, et ita ad regulas perducam. Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum
et in introitu causarum, cum quibus debuerat inveniri, exinde agens quod agi habuit. Erat enim iam mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia creatoris, adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens ut causa coepit. Omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obvenientia et extranea reputentur, ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. Ita et bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. Denique et hic non minus quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesivimus, cur non a primordio sit revelatus? Quidni? qui per bonitatem revelari haberet, si qui fuisset. Non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi; quae si continentur quo minus currant, naturalia non erunt. Et otium enim sui natura non novit. Hinc censetur, si agat; sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturae nomine. Natura enim se non potest nolle quae se ita dirigit ut si cessaverit non sit. Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas. Ergo non fuit naturalia bonitas quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. Et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par, quia non aeterna, dum non naturalis quae denique nullam sui perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat. Nam et a primordio non fuit et in finem sine dubio non erit. Potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. Igitur cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, iam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur malignitatis. Quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? Totum denique creatoris elogium in illum rescribetur qui saevitias eius bonitatis suae mora iuvit. Nam in cuius manu est quid ne fiat, eius iam deputatur cum fit. Homo damnatur in mortem ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis, et pereunt iam omnes qui paradisi nullum cespitem norunt. Et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? Si ut ex hoc melior inveniretur, quanto creator deterior haberetur? satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum, operationibus eius admissis, et saeculum in vexatione detinuit. Quid de tali medico iudicabis qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet? Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim causae suae exhibuit; plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo deus, et non a Tiberio, immo, quod verius, a Cerdone et Marcione. Tiberio nunc deus ille praestiterit ut imperio eius divina bonitas in terris dedicaretur.Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. Facilius malum cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum ratione desertum non pro male iudicetur. Nego rationalem bonitatem dei Marcionis iam hoc primo quod in salutem processerit hominis alieni. Scio dicturos atquin hanc esse principalem et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. Cum ergo non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum, cessando praeiudicavit cum extraneo nihil sibi esse. Ceterum disciplinam diligendi extraneum vel inimicum antecessit praeceptum diligendi
proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. Nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum. Exaggeratio est debitae bonitatis exactio indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior ministra et comite sua, id est indebita. Prior igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super Scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri cui deficit prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguae? Porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum redundavit? Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem. Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit alio modo destructus. Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria eius operetur cuius est res. Quamcunque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. Sic et in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si iusta sit. Sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit iniusta. Ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur? Quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno benefacere servo, ut domino eripiatur, ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quidem, quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator. Non aliter deus Marcionis irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium, patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. Oro te, si rationalis bonitas talem facit qualem faceret irrationalis ? Non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis operatur. Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo malus fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum?Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus in omnibus. Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester, qui in caelis est. Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur neque rationalis, nunc et alio ordine traducetur; nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum, quae non in omnibus exhibetur. Non enim omnes salvi fiunt, sed pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? Quodsi plures salvi non erunt, erit iam non bonitas, sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est, quae facit salvos, ita malignitatis, quae non facit salvos. Magis autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non iuvando quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre bonitatem, in omnes defectionem. Quem enim iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod deo tuo vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers bonitate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. Sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis. Sufficit ipsos quos salvos facit imperfectae salutis inventos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non
resurgit. Unde haec dimidiatio salutis, nisi ex defectione bonitatis? Quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo allectum? Quod sciam, et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaevitur. Sed etsi carni delicta reputantur, praecedit animae reatus, et culpae principatus animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit. Carens denique anima caro hactenus peccat. Ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio, delinquentem; cuius Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. Ipso, quod mentitus est illam, aliquid ei debuit debuisse. Quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? Et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in animam vivam; quid? utique qui de limo: et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flavit; qui caro nunc, non qui anima. Itaque si ita est, quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? Si plena est gratia et solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fruimur. Ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. Erat et illud perfectae bonitatis, ut homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saevi. At nunc et febricitas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit, nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et scorpiis eius obiectus. In quo te putas liberatum de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? Si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra condicio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. Tu tantummodo bonum deum praefers. Non potes autem perfecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.