Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo eius, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ita suo deo invisibilia defendant. Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam eius qui visibilia operatus invisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo
sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis? Videbimus et apostolus cui auctori invisibilia deputet, cum et illum exploraverimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo creatori deputandam, sicuti tota operatio eius ex diversitatibus constat, ex corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis. Sic et hominem ipsum diversitas temperavit, tam in corpore quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma, alia honesta, alia inhonesta, alia gemina, alia unica, alia comparia, alia disparia. Proinde et in sensu nunc laetitia, nunc anxietas, nunc amor, nunc odium, nunc ira, nunc lenitas. Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis universitas ista modulata sit, iam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et aemula eorum, ipsum creatorem diversum notantia, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, visibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse, quemadmodum et vitam et mortem, et mala et pacem? Et utique, si illa invisibilia maiora sunt visibilibus creaturis suo loco magnis, sic quoque congruit eius esse maiora cuius et magna, quia nec magna, nedum maiora, ei competant cuius nec modica comparent.His compressi erumpunt dicere: Sufficit unicum opus deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda. O deum maiorem, cuius tam
magnum opus non potuit inveniri quam in homine dei minoris! Enimvero prius est ut probes eum esse per quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. Primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. Celerum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse? Nunc in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum; deum enim non decuisse latuisse. Regrediar necesse est ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam. Primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam, cur postea, et non a primordio rerum; quibus utique necessarius, qua deus, et quidem melior quo necessarior, latere non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et causam et materiam suae revelationis necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit. Omnia haec deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola demonstratione.Processerit, age, iam in notitiam quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei obstabat,
aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus. Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere creatoris. Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet, an vere, et ita credatur esse quem digne constiterit revelatum. Digna enim deo probabunt deum. Nos definimus deum primo natura cognoscendum, deinde doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari, maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis vix tamen hominum fidem impleverat. Quomodo itaque revelatus est? Si per humanam coniecturam, nega deum alias cognosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam provocans creatoris, verum et ad condicionem tam divinae magnitudinis quam humanae mediocritatis; ne maior deo homo videri possit, qui eum non ultro volentem cognosci suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta quam verum sectari quem natura iam intellegunt. Alioquin, si sic homo deum commentabitur quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pavorem et Metellus Alburnum et quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem nec imperatorem.