Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, iam hinc viderit. Novam rem aggredimur ex vetere. Primum opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram. Hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc fratris, dehinc apostatae, amisi, qui forte descripserat quaedam mendosissime et exhibuit frequentiae. Emendationis necessitas facta est. Innovationis eius occasio aliquid adicere persuasit. Ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc primus hunc opusculi sui exitum necessario praefatur, ne quem varietas eius in disperso reperta confundat. Pontus, qui dicitur Euxinus, natura negatur, nomine illuditur. Ceterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes;
ita ab humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae suae pudore secessit. Gentes ferocissimae inhabitant; si tamen habitatur in plaustro. Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua et plurimum nuda, etiam cum abscondunt, suspensis de iugo pharetris indicibus, ne temere qui intercedat. Ita nec armis suis erubescunt. Parentum cadavera cum pecudibus caesa convivio convorant. Qui non ita decesserint, ut escatiles fuerint, maledicta mors est. Nec feminae sexu mitigantur secundum pudorem; ubera excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nubere. Duritia de caelo quoque. Dies nunquam patens, sol nunquam libens, unus aër nebula, totus annus hibernum, omne quod flaverit aquilo est. Liquores ignibus redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur. Omnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet quae fabulas scenis dedit de sacrificiis Taurorum et amoribus Colchorum et crucibus Caucasorum. Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior, gelu fragilior, Istro fallacior, Caucaso abruptior. Quidni? penes quem verus Prometheus deus omnipotens blasphemiis lancinatur. Iam et bestiis illius barbariae importunior Marcion. Quis c(??)im tam castrator carnis castor quam qui nuptias abstulit? Quis tam comesor mus Ponticus quam qui evangelia corrosit? Nae tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti quam Christianis. Nam ille canicula Diogenes hominem invenire cupiebat lucernam meridie circumferens, Marcion deum quem invenerat extincto lumine fidei suae amisit. Non negabunt discipuli eius primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus, ut hinc iam destinari possit haereticus qui deserto quod prius fuerat id postea sibi elegerit quod retro non erat. In tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et a primordio traditum est. Sed alius libellus hunc gradum sustinebit adversus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de praescriptione novitatis. Nunc quatenus admittenda congressio est, interdum ne compendium praescriptionis ubique advocatum diffidentiae deputetur, regulam adversarii prius praetexam, ne cui lateat in qua principalis quaestio dimicatura est.Duos Ponticus deos affert, tanquam duas Symplegadas naufragii sui, quem negare non potuit, id est creatorem nostrum, et quem probare non poterit, id est suum; passus infelix huius praesumptionis instinctum de simplici capitulo dominicae pronuntiationis in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat fructus, id est neque mens vel fides bona malas edat operas neque mala bonas. Languens enim (quod et nunc multi, et maxime haeretici), circa mali quaestionem, unde malum, et obtunsis sensibus ipsa enormitate curiositatis inveniens creatorem pronuntiantem, Ego sum qui condo mala, quanto ipsum praesumpserat mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent perverso cuique, tanto
in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos fructus. Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem solius et purae benignitatis, ut diversae a creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore desipuit. Habuit et Cerdonem quendam, informatorem scandali huius, quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaverunt. Unum enim non integre viderant. Lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. Alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit, alterum, quem commentari connitebatur, de bono praestruendo construxit. Has naturas quibus disposuerit articulis per ipsas responsiones nostras ostendimus.Principalis itaque, et exinde tota congressio de numero, an duos deos liceat induci, si forte, poÄtica et pictoria licentia, et tertia iam, haeretica. Sed veritas Christiana destricte pronuntiavit, Deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse quodcunque non ita fuerit ut esse debebit. Deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit deus, et non aliter invenies. Quantum humana conditio de deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet, deum summum esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine. Hunc enim statum aeternitati censendum, quae summum magnum deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa, atque ita et cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et vi et potestate. Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit deum summum magnum quid esse, nisi qui poterit deum imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est), quae erit iam condicio ipsius summi magni? Nempe ut nibil illi adaequetur,
id est ut non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur, non erit iam summum magnum, eversa condicione et, ut ita dixerim, lege quae summo magno nihil sinit adaequari. Ergo unicum sit necesse est quod fuerit summum magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum. Ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino. Proinde deus cum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit: Deus si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse deum, dicendo, Si non unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus esse quod si non est, deus non est, summum scilicet magnum. Porro summum magnum unicum sit necesse est. Ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi summum magnum; nec aliter summum magnum, nisi parem non habens, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. Certe quemcunque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum, quam ut et illi proprium divinitatis adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum. Duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere, par autem non habere üni competat et in duobus esse nullo modo possit?