Adversus Hermogenem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera mundi, dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed precario forsitan usus est, et ideo precario, non dominio, ut, cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti, non ex potestate, quam si habuisset omnino, ut deus, in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset, ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus quidem, dominus autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem suam ostendit cedentem condicioni materiae, quam, si dominus fuisset, emendasset. Sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex dominio defendit deum materia usum, et de re non sua, scilicet non facta ab ipso. Iam ergo malum ab ipso, qui est mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator. Si vero materia non et ipsius, qua malum, dei non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius, aut et iniuria, qua praevalens eius. His enim tribus modis aliena sumuntur, iure, beneficio, impetu, id est dominio, precario, vi. Dominio non suppetente eligat Hermogenes quid deo congruat, precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam precario aut vi faciendum, et quidem de malo?