Adversus Hermogenem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam, quam in principio deus fecit, aliam, materiam ex qua fecit, de qua dictum sit: Terra autem erat invisibilis et rudis. Utique si quaeram ex duabus quae cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur, hanc, quae facta sit, ex illa, ex qua facta est, vocabulum derivasse,
quia veri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a sobole vocitari. Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an competat terram hanc quam deus fecit ex illa ex qua fecit cognomentum derivasse. Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos terram quidem illam informem et invisibilem et rudem fuisse, hanc vero nostram proinde et formam et conspectum et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea ex qua facta est. Porro aliud facta non potuit cum ea de nomine sociari a cuius condicione desciverat. Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum. Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non argillam vocabo, sed testam, et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo, sed electrum. A cuius habitu quid divertit, pariter et a vocatu eius recedit, appellationis sicut et condicionis proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est materiae, ista terra vel eo palam est quod haec apud Genesin testimonium boni accepit: Et vidit deus quia bonum: illa autem apud Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. Postremo si ideo haec terra quia et illa, cur non et materia haec quoque quia et illa? Immo iam et caelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae nomine, in quo materiam intellegi voluit, quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente; nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem refert.