Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Denique religionis uestrae tutoribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas II uoluit, posteritas credidit, nobis superest adhuc illa Romanarum superstitionum praegrandis, praesumptio, cui aduersus uos, nationes, congredi halbemus, propterea scilicet Romanos totius orbis dominos atque arbitros factos fuisse, quod officiis religionum meruerint dominare sic, ut parum absit, quin ipsis suis deis praeualeant. nimirum Sterculus et Mutunus et Larentina prouexit hoc imperium. unus Romanorum destinatus a suis deis dominationi populus. peregrinos enim non putem extraneo potius populo factum uoluisse quam suo, ut fierent deserltores et destitutores, immo proditores patrii soli, in quo nati, adulti, nobilita ti sepultique sunt. ita ne Iuppiter quidem Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum [*]( 1 religionis uestrae tutoribus Oehlerus: lac. 6 toribus Goth*, lac. 12 utoribus Hild*, Romae auctoribus Goth 2 credidit, nobis superest adhuc illa Romanarum Oehlerus: c lae. 15 Goth*, lac. 38 Hild*, credidit, postremum nobis superest adhuc illa Romanarum Goth 3 praegrandis Oehlerus: ..... s A, ..... 1 .. Goth*, ....... Bal*, praeg..... Hild*, perridicula Goth 4 cui aduersus uos, nationes, congredi habemus Goth: cui lac. 16 bemus Goth*, cui lac. 26 bemus Hild*, cum qua coram uobis congredi habemus fort. 5 dominos atque arbitros factos fuisse Oehlerus: domin lac. 8 se Goth*, domi lac. 28 se Hild*, dominos factos fuisse Goth 6 sq. dominare sic, ut parum absit, quin ipsis suis deis Oehlerus: domina lac. 8 eis Goth*, lac. 31 eis Hild*, dominatum orbis sic, ut nulli hostes eis Goth 8 Sterculius Goth Mutunus et Larentina prouexit Oehlerus: lac. 10 Goth*, lac. 26 Hild*, Mutinus et Larentina Romanis peperit Goth 9, imperium Latio (\'exptmgenda uox Latio, quae non est in Ms.\' in erratis) .. seu Romanorum Goth*, imperium. uirtus Romana Goth destinatus a suis deis dominationi populus. peregrinos enim non putem Oehlerus: distin lac. 12 tem Goth*, destin lac. 38 tem Hild*, destinatum ad imperium quid? nec prae natali solo putem Goth 11 populo factum uoluisse quam suo, ut fierent desertores Oehlerus: lac. 13 tores Goth*, lac. 38 tores Hild*, deos imperio noluisse fauisse, alioquin impios desertores Goth 12 immo proditores patrii soli, in quo nati, adulti, nobilitati Goth: in lac. 12 ti Goth*, im lac. 40 ti Hild* 13 ne Iuppiter quidem Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret OehJerus: nempe lac. 13 Goth*, Bal*, \'m s ...... nis fascibus aperte agnosco Goth* in notis, ne Iuppiter quidem lac. 30 Hild*, nempe Iuppiter Cretam suam Romanis fascibus premi sineret Goth )

131
et aera Corybantia et nutricis suae illic iucundissimum odorem. nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut illa potius terra regnaret Lquae Iouis cineres texit? uellet Iuno Punicam urbem, posthabita Samo dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? quod sciam
  1. hic illius arma,
  2. Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse,
  3. Si qua fata sinant, iam tunc tenditque fouetque.
misera aduersus fata non ualuit! nec tamen tantum honoris Romani fatis decreuerunt, ut dedenibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae. sed dei isti conferendi regni in potestate non sunt. si regnauit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto et homines, regnauerunt, quibus etiam operati plerique traduntur. ita qui seruit, et dominos facit, et dediticius Admeti ciues Romanos imperio auget, dum libera lem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo [*]( 6] Verg. Aen. I 20 sqq. ) [*]( 1 et aera Corybantia et nutricis suae illic iucundissimum Goth: lac. 12 dissimum Goth*, lac. 36 dissimum Hild* 2 omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset Oehlerus: omni Capitolio lac. 11 Goth*, omni ca lac. 15 Bal*, omni Capitolio lac. 28 Hild*, omni Capitolio tumulum praeposuisset Goth 3 quae Iouis cineres texit? uellet Iuno Punicam urbem Oehlerus: lac. 11 Goth*, <Ms. adhuc aliquomodo exhibet ista tegit. uellet\' idem in erratis, lac. 36 Hild*, quae Iouis cineres tegit? uellet Iuno urbem Goth 5 adoleri Goth: adolere A quod sciam Goth: ...... Goth* 6 sqq. uersus in A non sunt distincti 8 qua fata Goth: q ..... Hud* 9 non ualuit Goth: ....... Bal*, Hild* 10 fatis decreuerunt Oehlerus: satis decreuerint A dedentibus Carthaginem Goth: dede lac. 7 Carthaginem Goth*, deden lac. 10 aginem Bal* 11 sed -Oehlerus: si A si dei conferendi regni potestatem tenent fort. regni add. OeMerus potestate non sunt. si regnauit Oehlerus: pote lac. 7 uit Goth*, potest lac. 8 uit Hild*, potestate. \' regnauit Goth 13 Aegypto et homines Oehlerus: Aegypto lac. 8 Goth*, aegyp lac. 10 Bal*, aegypto lac. 7 Hud*, Aegypto. non minus Goth 14 ita qui seruit, et dominos Oehlerus: itaque lac. 8 minos Goth*, ita quis alios dominos Goth 15 imperio auget, dum liberalem Oehlerus: imper lac. 10 lem Goth*, imperium lac. 11 lem HUd*, imperare uoluit. qualem Goth 16 croessum A +9* )
132
perdidit. quid timebat deus uerum constanter praenuntiare regno excidendum ei esse? aucti potestate regnandi quoque ueluti urbes suas tueri unquam potuissent! si Romanis praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerua non defendit? uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit? seruant urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas Romana meruit. | atqui non post summum imperium auctis iam rebus superstitio quaesita est? etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut templis res uestras diuina frustrabant. frugi religio et paupertina supersti tio; | altaria temeraria et uasa sordida, et nidor paruus ex illis, et deus ipse nusquam. ergo non ante religiosi quam maiores neque ideo maiores, quia religiosi. atquin quomodo | summam ob religionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis quaesitum uideri possit, quod laesis potius deis auctum est? nisi fallor enim | omne regnum imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. porro laeduntur uictoribus et dei urbis. nam eadem strages et moenium et templorum, pares caedes et ciuium et sacerdotum, eaedem rapinae [*](1 perdidit. quid Oehlerus: lac. 10 Goth*, lac. 11 Hild*, timebant Hild, perdidit Goth deus Oehlerus: dm A, enim dubitanter Goth 2 excidendum ei esse? aucti Oehlerus: exc lac. 16 Goth*, exc lac. 14 Hilà:, excidium. et alioquin accepta Goth 3 ueluti Oehlerus: uelut in A unquam Oehlerus: lac. 7 Goth*, lac. 5 Hild*, omnino Goth 5 delfos A pyrri A 6 seruarint Goth sua Goth sic fort. 8 etsi a Numa Goth: e si anima A 10 sq. superstitio; altaria temeraria Rig: superstitio lac. 6 eraria Goth*, supersti lac. 10 eraria Bal*, supersti lac. 7 neraria Hild*, superstitio; arae temerariae Goth, superstitio temeraria Hild 11 gratus aut paruus Goth: lac. 5 Goth* 12 ergo figitur Oehlerus) non ante Goth: lac. 13 Goth*, \'comparent adhuc ista on ante\' idem in notis, lac. 7 gnante Hild* 13 neque ideo maiores add. Hartelius, ideoque non ob hoc maiores add. M. Klussmannus quomodo summaih ob religionem Oehlerus: quomodo lac. 7 religionem Goth*, quomodo lac. 8 religionem Hild*, quomodo ob religionem Goth 15 quaesitum uideri Goth: lac. 9 uideri Goth*. 16 omne regnum Goth: lacwnam non signat Goth*, lac. 9 um Balt:, lac. 10 num Hild* 17 laeduntur uictoribus Oehlerus: bella (in notis haec uox non comparet) lac. 9 ib Goth*, lac. 10 ibus Hild*, cedunt uictoribus Goth 18 urbis captae fort. templiorum A 19 pares caedes Goth sine lacrmae signo: lac. 10 des Hild* eaedem Goth: eadem A )
133
profanorum et | sacrorum. tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde de deis | quot de gentibus triumphi. manent et simulacra captiua, et utique si senti uictores suos, non amant. sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur. itaque quorum fastigium per uictorias adultum est, non possunt uideri religionis meritis excreuisse, siue crescendo laesores religionis siue laedendo creuerunt. regnum uniuersae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii; | est et adh uc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et depropitiorum deorum morabantur, | donec postremo Romanis, | cessit uniuersa paene dominatio. sors temporum ita uolutauit regna. quaerite quis temporum uices ordinauit. idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam tamquam pecuniam de multis nominibus exactam | in unam arcam congregauit. quid de ea statuerit sciunt proximi ei. [*](1 sacrorum Goth: sine lac. signo lac. 5 rum Bal*, lac. 11 rum Hild* tropea A 2 dein (deinde Oehlerus) de deis Goth: deinde dei A quot de gentibus Goth: lac. 9 ibus Goth*, lac. 11 ntibus Bal*, Hild* triumfi A et Goth: at A 3 si sentiunt uictores suos Oehlerus: senti lac. 9 os Gofh*, senti lac. 12 os Hild*, sentiunt Romanos Goth, sentientes deos Prtorius 4 leduntur A et quia inpune Oehlerus: lac. 9 Goth*, lac. 12 Hild*, et qui Goth, et qui non Priorius 5 per uictorias adultum Oehlerus: lac. 11 adultum Goth*, lac. 12 adultum Hild*, per proelia adultum Goth 7 siue crescendo laesores religionis Oehlerus: lac. 9 nis Goth*, lac. 12 nis Hild*, qui uti diximus, crescendo laeserunt Goth ledendo A 8 suis quaeque temporibus Oehlerus: lac. 8 temporibus Goth*, ... temporibus Bal*, lac. 15 poribus Hild*, antiquis temporibus Goth 9 Persae (ut Graeci) M. Klussmannus Aegyptii. est et adhuc Goth: Aegyptii lac. 8 aut (uc in notis) Goth*, Aegyp lac. 9 uc Bal*, aegyp lac. 14 iuc Hild* 11 depropitiorum] laude propitiorum Hartelius morabantur, donec postremo Romanis Oehlerus: mora lac. 12 Goth*, morau lac. 25 Hild*, morabantur, donec Romanis Goth 13 uolutauit regna Oehlerus: uolutat lac. 5 Goth*, uolutauit lac. 5 Hild*, uolutauit uices M. Klussmannus 14 nunc Goth: lac. 5 Goth*, lac. 4 Bal* eam] iam fort., ea Hartelius 15 nominibus Rig: numinibus A 16 ei Goth AD NATIONES LIBER \'1\' EXPLICIT i INCIPIT DE PRAESCRIPTIONE HERETICORUM I LEGE FELICITER A )

134