Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. primo quidem sectam de auctoris appellatione notari utique probum usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei et grammatici Aristarchii. itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. atquin temeritate praesumeretur. prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. at nunc necessario ignorando- sectam, quia iglnoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem, quos omnino non nostis. et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a uobis in sectam et ad auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium monet, cum in mores ritus cultus uictusque uestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur. sed ueritatem saeculo operosissimam [*](4 interprgtatur A 5 *pronuntiamur A 9 omini fori., omnino Hartelius patriae Goth: patri A, partim Hartelius grecum A 10 cum add. OMerus alias Caspar Barthius interpraetatione A 13 notari Rig: mutari A, nominari Caspar Barthius 15 et Pythagorici Goth, ut Pythagorici Caspar Barthius ut] et Caspar Ba/rihius Era- . sistratei Goth: aerasistrati A 16 ob Goth: ab A 17 secta Goth: sexta A 20 qui alii 22 sata A 23 omnino non Goth: omni non A 24 ad auctorem scripsi: auctorem A, auctorum Oehlerus )

64
philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo.1 quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen ueritas semper damnabatur. itaque et sapientem non negabitis, cui etiam || Pythius uester testimonium dixerat. uirorum, inquit, omnium Socrates | sapientissimus. uicit Apollinem ueritas, ut ipse aduersus se pronuntiaret; | confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. porro apud uos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. quo more etiam nobis soletis: bonus uir Lucius Titius, tantum quod Christianus. item alius: ego miror Gaium Seium grauem uirum factum | Christianum. pro stultitiae caecitate laudant, quae sciunt, uituperant, quae nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt uitiant. nemini subuenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis | adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. alii quos retro ante hoc nomen uagos uiles improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt: alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae captiuitatis omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse | lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in peruersum demutare | naturam, mulieri non permisit in melius reformari. II pater filium, de quo queri desierat, exheredauit. dominus seruum, quem praeterea necessarium [*]( 4 quia alii 5 quanquam A 6 itane fort. 10 sed del. Wissouoa 12 ideo deo Hartelius 13 Lucius Titius Goth: luciiustitius A 15 cecitate A 20 alii quos Primus: aliquos A 26 gemitu Goth: gemitus A 27 sedulitatis Goth: sedutilitatis A 28 se negasse Oehlerus 29 maluisse se fort. christiane A 31 quęri A )
65
senserat, in ergastulum dedit. simul quis intellexerit Christianum, mauult nocentem. nam et ipsa per se traducitur disciplina nec aliunde prodimur quam de bono nostro. sic et mali de suo malo radiant? aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua friuola humanae manus opera non adoramus, abstinentiam, | qua ab alieno temperamus, pudicitiam, quam nec oculis contaminamus, misericordiam, qua super indigentes flectimur, ipsam ueritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori nouimus? qui uult intellegere, qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

Quod ergo dicitis: pessimi et probrosissimi auaritia luxuria improbitate, non negabimus quosdam. sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. necesse est in corpore, et quantum uelis integro aut puro, uti naeuus aliqui effruticet aut uerrucula exsurgat aut lentigo sordescat. caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur. modica macula in fronte, in parte quadam exemplari uisa, a quo uniuersitas munda est. maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. quaerite sectam cui malitiae deputatur. ipsi in conloquio, si quando aduersus nos, cur ille, inquitis, II fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis. multum distantiae inter crimen 1 et nomen, inter opinionem et ueritatem. nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. quot denique philosophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? omnes nomen de professionibus gestant, sed ducunt [*]( 3 sic scnpsi: si A 4 radiant Rig: rabiant A interrogationis signum posui aut] cur Rig 6 priuam fort. 8 nec Goth: ne A 11 sin A 16 uti naeuus Oehlerus: autineuus A, ut naeuus Goth 18 nubeculae alii signetur fort., designetur Hartelius 19 uisa, quo (a quo OehlenuJ) Rig: uis. aquo A 22 secta Rig 23 malitiae nihil M. Klussmarmus 29 quot Goth: quod A 31 sed ducunt Oehlerus: seducant A ) [*]( N. Ted. 1. ) [*]( 6 )

66
nomen sine professionis praestantia qui superficie uocabuli infamant ueritatem, non statim sunt, quia dicuntur, sed quia non sunt, frustra dicuntur et fallunt eos qui rem nomini addicunt, cum de re status nominis competat. et tamen eiusmodi neque congregantur neque participant nobiscum facti per delicta denuo uestri, quando ne illis quidem misceamur, quos uestra uis atque saeuitia ad negandum subegit. utique enim facilius inter nos inuiti desertores disciplinae quam uoluntarii continerentur. | ceterum sine causa uocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

His propositionibus responsioni busque nostris, quas ueritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia uestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum perinde constare, cum de ceteris criminibus, quae similiter II legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? uerbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt | leges. si quod est factum Christiani, erui debet. nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio. quomodo enim legem obseruabis cauendo quod lege prohibetur, adempta ! diligentia cauendi per defectionem agnoscendi quid obserues ? nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis, a quibus captat | obsequium. ceterum suspecta lex est, si probare se non uult. merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et obseruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur, merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. legis iniustae honor nullus est. ut opinor autem, dubitatur de iniquitate [*](1 prestantia A 1 sq. praestantia, qui superficie ... ueritatem. non statim utdgo 2 prius quia] qui Goth 5 congregantur scripsi: eongregant A 13 tacita Oehlerus: tacitaei A, tacitae Goth 17 perinde scripsi: proinde A 19 lege] sacrilegum fort., lege punitis uel arcetis Wissowa 25 defectum Goth 27 probari Goth 29 persequuntur ex persequentur A 30 macheris A )

67
legum quarundam, cum quotidie nouis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.