Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem sectam de auctoris appellatione notari utique probum usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei et grammatici Aristarchii.

Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate praesumeretur. Prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. At nunc necessario ignorando sectam, quia ignoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem, quos omnino non nostis. Et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorum et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus victusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur. Sed veritatem saeculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. Denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptaverat veritatem, deos vestros destruendo. Quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen veritas semper damnabatur. Itaque et sapientem non negabitis cui etiam Pythius vester testimonium dixerat. Virorum, inquit, omnium Socrates sapientissimus. Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. Porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos ab(??)ens. Quo more etiam nobis soletis:
Bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus. Item alius: Ego miror Gaium Seium gravem virum factum Christianum. Pro stultitiae caecitate laudant quae sciunt, vituperant quae nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt vitiant. Nemini subvenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. Alii quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt: alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemilu suspicionis sustinebat, comperta causa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis omnem uxori patientiam obtulisse, se negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. Pater filium, de quo queri desierat, exheredavit. Dominus servum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit. Simul quis intellexerit Christianum, mavult nocentem. Nam et ipsa per se traducitur disciplina, nec aliunde prodimur quam de bono nostro, si et mali de suo malo radiant. Aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus,
abstinentiam, qua ab alieno temperamus, pudicitiam, quam nec oculis contaminamus, misericordiam, qua super indigentes flectimur, ipsam veritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori novimus? Qui vult intellegere qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

Quod ergo dicitis: Pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate, non negabimus quosdam. Sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. Necesse est in corpore, et quantum velis integro aut puro, uti naevus aliqui effruticet aut verrucula exsurgat aut lentigo sordescat. Caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur. Modica macula in fronte, in parte quadam exemplari visa, a quo universitas munda est. Maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. Quaerite sectam cui malitiae deputatur. Ipsi in conloquio, si

quando adversus nos, Cur ille, inquitis, fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? Adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis. Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et veritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. Quot denique philesophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? Omnes nomen de prefessionibus gestant, sed ducunt nomen sine professionis praestantia qui superficie vocabuli infamant veritatem. Non statim sunt quia dicuntur, sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos qui rem nomini addicumt, cum de re status nominis competat. Et tamen eiusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo vestri, quando ne illis quidem misceamur quos vestra vis atque saevitia ad negandum subegit. Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinae quam voluntarii continerentur. Ceterum sine (??)usa vocatis Christianos quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia vestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. Quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum proinde constare, cum de ceteris criminibus quae similiter legibus areentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? Verbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio. Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectionem agnoscendi quid observes? Nulla sibi lex debet

conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non vult. Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reverendae et observandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur, merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. Legis iniustae honor nullus est. Ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.