Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

in obsequium uero funeris credi non potest quanta hominum multitudo conuenerit: tota obuiam corpori ciuitas ruit, cuncti ex agris adque uicis multique de uicinis etiam urbibus adfuerunt. o quantus luctus omnium, quanta praecipue maerentium lamenta monachorum! qui eo die fere ad duo milia conuenisse dicuntur, specialis Martini gloria: eius exemplo in Domini seruitutem stirpes tantae fruticauerant.

agebat nimirum ante se pastor greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut emeritorum laborum senes aut iuratos Christi in sacramenta tirones. tum uirginum chorus, fletu abstinens prae pudore, quam sancto dissimulabat gaudio quod dolebat! siquidem fides flere prohiberet: gemitum tamen extorquebat adfectus. etenim tam erat sancta de illius gloria exultatio quam pia de morte tristitia.