Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Sed ut ad Auitianum recurram - qui cum in omnibus locis cunctisque in urbibus ederet crudelitatis suae infanda monumenta, Turonis tantum innocens erat: et illa bestia, quae humano sanguine et infelicium mortibus alebatur, mitem se adque tranquillum beato uiro praesente praestabat —:

memini quodam die ad eum uenisse Martinum : qui ubi secretarium eius ingressus est, uidit post tergum ipsius daemonem mirae magnitudinis adsidentem. quem eminus, ut uerbo, quia ita necesse est, parum Latino loquamur, exsufflans, Auitianus se exsufflari existimans, quid me, inquit, sancte, sic accipis? tum Martinus, non te, inquit, [*]( 1 uirum in F erasum || legatio ABFV: legatione v 2 adeuetierat AFv 4 ingruente BF (non item V) 5 pertulit V 6 esset non Y 7 defecit BY: defunctus est AFv 1\\ rursus v -9 eiusdem ABFMV: etiam eiusdem v 10 exigeret FQ 11 hominem ego A || multa millia v 12 expertam M, perperam probante de Prato 14 romulo V corr. e nunulo 18 hae V 19 cum omnibus Y 20 in urbibus MV: in om. AFv 22 tranquillam F 25 uidet ABF 26 ita BMY: et AF, om. v || est om. BM 27 exsufflans] add. in V sup. lin. eadem m. in eum || existimans ait V 28 accipis BMV (secl Y accepis): aspicis AFv )

206
sed eum, qui ceruici tuae taeter incumbit.

cessit diabolus et reliquit familiare subsellium: satisque constat post ilium diem Auitianum mitiorem fuisse, seu quod intellexerit egisse se semper adsidentis sibi diaboli uoluntatem, seu quod inmundus spiritus ab illius consessu per Martinum fugatus priuatus est potestate grassandi, cum erubesceret minister auctore nec ministrum auctor urgueret.

In uico Ambatiensi, id est castello ueteri, quod nunc frequens habitatur a fratribus, idolium noueratis grande opere constructum. politissimis saxis moles turrita surrexerat, quae in conum sublime procedens superstitionem loci operis dignitate seruabat.

huius destructionem Marcello, ibidem consistenti presbytero, uir beatus saepe mandauerat. post aliquantum tempus regressus increpat presbyterum, cur adhuc idolii structura consisteret.

ille causatus uix militari manu et ui publicae multitudinis tantam molem posse subuerti, nedum id facile putaret per inbecillos clericos aut infirmos monachos quiuisse curari.

tum Martinus recurrens ad nota subsidia nocte tota in oratione peruigilat: mane orta tempestas aedem idoli usque ad fundamentum prouoluit. uerum haec Marcello teste dicta sint.