Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed facta ibi oratione Martinus ita uniuersam penitus liberauit ab ingruenti peste regionem, ut per\' uiginti annos, quibus postea mansit in corpore, grandinem in illis locis nemo pertulerit.

quod ne fortuitum esse et non potius Martino praestitum putaretur, eo anno, quo ille defecit, rursum incubuit rediuiua tempestas: adeo sensit et mundus uiri fidelis excessum, ut cuius uita iure gaudebat, eiusdem mortem lugeret.

ceterum si ad haec probanda quae diximus testes etiam infirmior auditor exegerit, non unum ego hominem, sed milia multa producam, et totam m testimonium uirtutis expertae Senonum aduocabo regionem.

et tamen tu, Refrigeri presbyter, credo, meministi, nuper nobis super hoc cum Romulo Auspicii illius filio , honorato et religioso. uiro, fuisse sermonem: qui haec nobis tamquam inconperta referebat, et cum futuris prouentibus per adsidua damna trepidaret, ut ipse uidisti, magno secum maerore lugebat, Martinum non in haec tempora reseruatum.

Sed ut ad Auitianum recurram - qui cum in omnibus locis cunctisque in urbibus ederet crudelitatis suae infanda monumenta, Turonis tantum innocens erat: et illa bestia, quae humano sanguine et infelicium mortibus alebatur, mitem se adque tranquillum beato uiro praesente praestabat —:

memini quodam die ad eum uenisse Martinum : qui ubi secretarium eius ingressus est, uidit post tergum ipsius daemonem mirae magnitudinis adsidentem. quem eminus, ut uerbo, quia ita necesse est, parum Latino loquamur, exsufflans, Auitianus se exsufflari existimans, quid me, inquit, sancte, sic accipis? tum Martinus, non te, inquit, [*]( 1 uirum in F erasum || legatio ABFV: legatione v 2 adeuetierat AFv 4 ingruente BF (non item V) 5 pertulit V 6 esset non Y 7 defecit BY: defunctus est AFv 1\\ rursus v -9 eiusdem ABFMV: etiam eiusdem v 10 exigeret FQ 11 hominem ego A || multa millia v 12 expertam M, perperam probante de Prato 14 romulo V corr. e nunulo 18 hae V 19 cum omnibus Y 20 in urbibus MV: in om. AFv 22 tranquillam F 25 uidet ABF 26 ita BMY: et AF, om. v || est om. BM 27 exsufflans] add. in V sup. lin. eadem m. in eum || existimans ait V 28 accipis BMV (secl Y accepis): aspicis AFv )

206
sed eum, qui ceruici tuae taeter incumbit.