Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

miror autem quemquam, qui uel tenuem sensum religionis habeat, tantum piaculi uelle committere, ut putet quemquam de Martino posse mentiri.

facessat a quoquam, qui sub Deo uiuit, ista suspicio: neque enim Martinus hoc indiget, ut mendaciis adseratur. sed totius sermonis fidem, Christe, apud te deponimus, nos nec alia dixisse nec alia dicturos, quam quae aut ipsi uidimus aut quae manifestis auctoribus uel plerumque ipso referente cognouimus.

ceterum etsi dialogi speciem, quo ad leuandum fastidium lectio uariaretur, adsumpsimus, nos pie praestruere profitemur historiae ueritatem. haec me extrinsecus inserere nonnullorum incredulitas non sine meo dolore conpulit. sed redeat ad nostrum sermo consessum:

in quo cum me tam studiose audiri uideam, fatear necesse est Aprum fecisse constanter, qui reppulit infideles, eos tantum iudicans audire debere qui crederent.

efferor, si quid creditis, spiritu et prae dolore totus [*]( 1 sint ABFV: sunt., 2 adagrido V: abagarido AFMQ, auagdrio B ab euagrio cod. Trudon. Qiselini et v 3 magestatis F 5 externo V 8 exe- . git Y: exigit AFv 9 nutare Fin ras. m. 2 12 quendam F 13 uellet c. ut putent V 15 suspitio AF || nam neque B 16 sed V: sed tamen AFv || sermonis V, sed niss. I. || Ghriste apud teBV: apud te ChriateAFc 17 deponimus B: depromimus AFVv, sed in V om. post. 19.quod V 20 lenandum BFQV: leniandum A, releuandum v 21 praestruere AQV et pr. m. F: praestare F corr. etv 22 compulit Mercerus: compulerat F (sed at corr. ex it), conpnlerit (uel comp.) AVv; cf. uar. lect. adp. 205, 6 23 consensum ABFMV || tam F vn ras. 24 fatear de Prato: fateor Vv, fatebor ABF 25 repulit Av 26 si quid BMV: siquidem AFv (siquidem , credite, ed. Aldina, si quidem cernitis Casp. Barthius) )

204
insanio: non credunt Martini uirtutibus Christiani, quas daemones fatebantur?

Monasterium beati uiri duobus a ciuitate erat milibus disparatum: sed si quotiens uenturus ad ecclesiam pedem extra cellulae suae limen extulerat, uideres per totam ecclesiam energumenos rugientes, et quasi adueniente iudice agmina damnanda trepidare, ut aduentum episcopi clericis, qui uenturum esse nescirent, daemoniorum gemitus indicaret. uidi quendam adpropiante Martino in aera raptum manibus extensis in sublime suspendi, ut nequaquam solum pedibus adtingeret.

si quando autem exorcizandorum daemonum Martinus operam recepisset, neminem manibus adtrectabat, neminem sermonibus increpabat, sicut plerumque per clericos rotatur turba uerborum, sed admotis energumenis ceteros iubebat abscedere, ac foribus obseratis in medio ecclesiae cilicio circumtectus, cinere respersus, solo stratus orabat.