Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Haec cum multis Auitiano referente conperta sint, tum nuper Refrigerius presbyter, quem coram uidetis, a Dagrido, fideli uiro ex tribunis, sub inuocatione diuinae maiestatis audiuit, qui sibi hoc ab ipso Auitiano relatum esse iurabat.

ceterum nolo miremini me hodie facere, quod hesterno non feci, ut ad singulas quasque uirtutes nomina testium personasque subnectam, ad quas si quis fuerit incredulus, quia adhuc in corpore sunt, recurrat.

exegit id infidelitas plurimorum, qui in aliquibus, quae hesterno memorata sunt, nutare dicuntur. accipiant ergo testes adhuc incolumes adque uiuentes, quibus, quia de fide nostra dubitant, magis credant. sed si adeo infideles sunt, profiteor quia nec illis sunt credituri.

miror autem quemquam, qui uel tenuem sensum religionis habeat, tantum piaculi uelle committere, ut putet quemquam de Martino posse mentiri.

facessat a quoquam, qui sub Deo uiuit, ista suspicio: neque enim Martinus hoc indiget, ut mendaciis adseratur. sed totius sermonis fidem, Christe, apud te deponimus, nos nec alia dixisse nec alia dicturos, quam quae aut ipsi uidimus aut quae manifestis auctoribus uel plerumque ipso referente cognouimus.

ceterum etsi dialogi speciem, quo ad leuandum fastidium lectio uariaretur, adsumpsimus, nos pie praestruere profitemur historiae ueritatem. haec me extrinsecus inserere nonnullorum incredulitas non sine meo dolore conpulit. sed redeat ad nostrum sermo consessum:

in quo cum me tam studiose audiri uideam, fatear necesse est Aprum fecisse constanter, qui reppulit infideles, eos tantum iudicans audire debere qui crederent.