Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

[*]( 1 presbyter Y: presbyter noster AFv II Etherius v It calupione BY: calyppione A, calyppiono F, Callipione v, Calliopio Bartmus. 3 longiori A II occurrit BMV: cucurrit AFv 4 et V: et tam AJFv, tam B || tam (ante ez) deletum in V eadem manu 5 Et illi nos V II inquit AF\'V 8 de tanta materia Y et cod. Vorstii: tantam materiam AFv 10 rogantes BV: orantes AFv 11 inquit istos AF: quidem istos V, istos inquit v 12 ergo F pr. m. 13 tandem ed. Parisina: tamen libri 14 admitteret B 15 repulsi sunt F II in media A 17 tamen F pr. m. 18 uiri sancti V: et sancti AFv 19 nti v 20 fidei testem V: fidei testes AF, fide teste Q, fide testis e 22 scripturis V: scriptore B, scriptis AFv II cognoscent BY: recognoscent AFv 24 explicare BFV: explicari Av 25 carnutena V: carnutum B, carnotena AFv )

200

Paterfamilias quidam duodecennem filiam ab utero mutam Martino coepit offerre, poscens ut linguam ligatam meritis suis sanctis uir beatus solueret.

ille cedens episcopis, qui tam forte latus illius ambiebant, Valentino adque Victricio, inparem se esse tantae moli, sed illis quasi sanctioribus nihil inpossibile fatebatur.

at illi pias preces una cum patre supplici uoce iungentes orare Martinum ut sperata praestaret. nec cunctatus ultra utrumque praeclarum, et ostendendo humilitatem nec differendo pietatem - iubet circumstantis populi multitudinem submoueri: episcopis tantum et puellae patre adsistentibus in orationem suo illo more prosternitur.

dein pusillum olei cum exorcismi praefatione benedicit, adque ita in os puellae sanctificatum liquorem, cum et linguam illius digitis teneret, infudit.

nec fefellit sanctum uirtutis euentus. patris nomen interrogat: mox illa respondit. proclamat pater cum gaudio pariter et lacrimis Martini genua conplexus, et hanc primam se filiae audisse uocem cunctis stupentibus fatebatur.

ac ne cuiquam id incredibile forte uideatur, perhibeat uobis praesens Euagrius testimonium ueritatis: nam res ipso praesente tum gesta est.

Paruum illud est, quod nuper Arpagio presbytero referente cognoui, sed non praetermittendum uidetur. Auitiani comitis uxo-

rem misisse Martino oleum, quod ad diuersas morborum causas necessarium, sicut est consuetudo, benediceret: ampullam uitream istiusmodi fuisse, ut rotunda in uentrem cresceret ore producto, sed oris extantis concauum non repletum, quia ita moris sit uascula conplere, ut pars summa umbonibus obstruendis [*]( 1 paterfamilias quidam Y: pater filiam AF, paterfamilias v 1\\ duodennem ed. Ald. II filiam ab u. mutuam MV: ab u. mutam puellam AFv 3 Bcis AV: scs Fv II uir beatus Y: om. AFv II solueret V: absolueret AFv 4 ualentino Y: ualentiano F pr. m. nalentiniano AF2v 7 orauere F corr. 9 circumstantes V 11 ille Q II more om. F pr. m. II pauxillum M 13 infundit A 14 respondet ed. Ald. 16 et] dicit Y, haud scio an recte, si uerba sic distinguas: dicit hane pr. se f. audisse uocem: cunctis stup. fatebatur 17 fatetur coni. de Prato 20 Paruum BM: Parum AFVv || arpagio AFV: Harpagio v 22 ad uersas V 23 ampullam BFV: ampnllulam AFv 24 rotundam B, rotundum coni. de Prato 25 ita BY: id AF 26 uascula AFV: uascola illa t\' II conplere AFY: compleri., II summa umbonibus de Prato: summabonibus V, summa om. AFv )

201
libera relinquatur.

testabatur presbyter uidisse se oleum sub Martini benedictione creuisse, quoad exundante copia superne difflueret: eademque, dum ad matremfamilias uasculum referretur, ferbuisse uirtute:

nam inter manus pueri portantis ita semper exundasse oleum, ut omne illius uestimentum copia superfusi liquoris operiret: matronam ita usque ad summum labrum plenum uasculum recepisse, ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli, quo claudi diligentius seruanda consuerunt, in uitro illo spatium non fuisse.

mirum et illud, quod huic — me autem intuebatur - memini contigisse. uas uitreum cum oleo, quod Martinus benedixerat, in fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse ignorans, adtraxit. uas super constratum marmore pauimentum decidit. cunctis metu exterritis benedictionem Dei perisse, ampulla perinde incolumis est reperta, ac si super plumas mollissimas decidisset.