Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

qui si istum ipsum breuiter insertum sermonem meum in se prolatum forte cognouerit, sciat non magis ore inimici quam amici animo me locutum, quia, si fieri posset, optarem ut Martino potius episcopo quam Phalari tyranno similis diceretur.

sed istum, cuius commemoratio parum suauis est, transeamus et ad Martinum nostrum, Galle, redeamus.

Tum ego, cum iam adesse uesperum occiduo sole sentirem, dies, inquam, abiit, Postumiane: surgendum est: simul tam studiosis auditoribus cena debetur. de Martino autem exspectare non debes, ut ulla. sit meta referenti: latius ille diffunditur, quam ut ullo ualeat sermone concludi.

ista interim de illo uiro portabis Orienti, et dum recurris diuersasque oras , loca, portus, insulas urbesque praeterlegis, Martini nomen et gloriam sparge per populos: in primis memento non praeterire Campaniam:

etsi maxime cursus in deuio sit, non tamen tibi tanti sint uel magnarum morarum ulla dispendia , quin illic adeas inlustrem uirum ac toto laudatum orbe, Paulinum: illi, quaeso te, primum sermonis nostri, quod uel hesterno confecimus uel hodie diximus, uolumen euolue:

illi omnia referes, illi cuncta recitabis, ut mox per illum sacras uiri laudes Roma cognoscat, sicut primum illum nostrum libellum non per Italiam tantum, sed per totum etiam diffudit Illyricum.