Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Succurrunt hoc loco illius uiri magna miracula, quae facilius admirari possumus quam referre. agnoscitis profecto quod dico: multa sunt illius, quae non queant explicari. uelut istud est, [*]( 1 ad limen v 3 nuper qucndam AF 11 tyrreno AFV : Tyrrheno b 5 omnibus ed. AlcZ. || in om. V 6 clamaret A 8 obtatum F || placati F: placidi AFv 9 lyconciua F 12 remeare permissus difficili inpetratione V, rem esse permensus difficilis impetrari B, rem esse permensus difficilem impetrat A, rem esse promisit difficilem impetrari Fv; fort. rem esse promsit difficilem inpetratu (uel difficili inpetratione) 13 nomine V 14 distitit V 18 optulit F 19 accepit ed. Ald. || pondus illud priusqua.m F 21 aliquit V 22 sumptuA, sumptus F || in angusto ABMV: ∗∗angustum F, enim angustum u 23 et om. F in loco eraso 24 dum BY: dummodo AFv || uisibus A 26 possimus B 27 queant ABFMY: queunt v || ueluti AFv || est illud F, sed illud in ras. m. 2: ipse malim istud sine est )

213
quod nescio an ita, ut gestum est, a nobis possit exponi.

quidam e fratribus - nomen non ignoratis, sed celanda persona est, ne sancto uiro uerecundiam fecerimus - quidam ergo cum ad fornaculam illius carbonum copiam repperisset, et admota sibi sellula diuaricatis pedibus super ignem illum nudato inguine resideret,

continuo Martinus factam sacro tegmini sensit iniuriam, magna uoce proclamans, quis, inquit, nudato inguine nostrum incestat habitaculum? hoc ubi frater audiuit et ea conscientia quod increpabatur agnouit, continuo ad nos cucurrit exanimis, pudorem suum non sine Martini uirtute confessus.

Quodam itidem die, dum in area, quae parua admodum tabemaculum illius ambiebat, in illo suo, quod nostis omnes, sedili ligneo resedisset, uidit duos daemones in excelsa illa, quae monasterio supereminet, rupe consistere , inde alacres ac laetos uocem istiusmodi adhortationis emittere.: heia te Brictio, heia te Brictio. credo cernebant miserum eminus propinquantem, conscii quantam illi rabiem spiritus suscitassent.

nec mora, Brictio furibundus inrupit: ibi plenus insaniae euomit in Martinum mille conuicia. obiurga.tus enim pridie ab eo fuerat, cur, qui nihil umquam ante clericatum quippe qui in monasterio ab ipso Martino nutritus habuisset, equos aleret, mancipia conpararet. nam illo tempore arguebatur a multis non solum pueros barbaros, sed etiam puellas scitis uultibus coemisse.

quibus rebus infelicissimus insano felle commotus et, ut credo, praecipue daemonum illorum agitatus instinctu, Martinum ita adgressus est, ut uix manibus temperaret, cum quidem sanctus uultu placido, mente tranquilla infelicis amentiam per mitia uerba cohiberet.