Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

postremo prostrati cum fletu et lamentatione potestatem regiam inplorant ut utatur aduersus unum hominem ui sua. nec multum aberat, quin cogeretur imperator Martinum cum haereticorum sorte miscere. sed ille, licet episcopis nimio fauore esset obnoxius, non erat nescius Martinum fide, sanctitate, uirtute cunctis praestare mortalibus: alia uia sanctum uincere parat.

ac primo secreto arcessitum blande appellat: haereticos iure damnatos more iudiciorum publicorum potius quam insectationibus sacerdotum: non esse causam, qua Ithacii ceterorumque partis eius communionem putaret esse damnandam. Theognitum odio potius quam causa ecisse discidium, eundemque tamen solum esse, qui se a communione interim separarit: a reliquis nihil nouatum. quin etiam ante paucos dies habita synodus Ithacium pronuntiauerat culpa non teneri.

quibus cum Martinus parum moueretur, rex ira accenditur ac se de conspectu eius abripuit. mox percussores his, pro quibus Martinus rogauerat, diriguntur.

Quod ubi Martino compertum est, iam noctis tempore palatium inrupit. spondet, si parceretur, se communicaturum, modo uti [*]( 1 principibus om. B || expectatione BMV: expeditionc AFv 2 bellorum om. F pro m. || constitutis F corr. 4 non ibat F corr. in non adibat 5 conquirentes F 6 sit deheognitis Y, si theognisti AFv 12 utatur om. V 15 uirtute F: ac uirt. AF, et uirtute e 16 alia Y: alia longe AFv ||accersitum AFv (accera. secreto A) 20 theognitum F: theogniatum AFv 22 separaret AF 25 eius om. F pr. m. || abripit ABM || mox F: et mox AFv 27 compertum est iam n. tempore A corr. F et Y: comp. iam n. tempore est F pr. m. et v 28 irrupit F, sed pit in ras. (ex irrumpit?) || spondit F corr. || modo BV : tantummodo M, dummodo AFv || ut om. B )

211
et tribuni iam ad excidium ecclesiarum ad Hispanias missi retraherentur. nec mora, Maximus indulget omnia.

postridie Felicis episcopi ordinatio parabatur, sanctissimi sane uiri et uere digni, qui meliore tempore sacerdos fieret. huius diei communionem Martinus iniit, satius aestimans ad horam cedere quam his non consulere, quorum ceruicibus gladius imminebat.

uerumtamen summe episcopis nitentibus, ut communionem illam subscriptione firmaret, extorqueri non potuit. postero die se inde proripiens cum reuerteretur in uiam et maestus ingemesceret, se uel ad horam noxiae communioni fuisse permixtum, haut longe a uico, cui nomen est Andethanna, qua uasta solitudine siluarum secreta t patiuntur, praegressis paululum comitibus ille subsedit, causam doloris et facti accusante ac defendente inuicem cogitatione peruoluens.

adstitit ei repente angelus: merito, inquit, Martine conpungeris, sed aliter exire nequisti. repara uirtutem, resume constantiam, ne iam non periculum gloriae, sed salutis incurras.

itaque ab illo tempore satis cauit cum illa Ithacianae partis communione misceri. ceterum cum quosdam ex energumenis tardius quam solebat et gratia minore curaret, subinde nobis cum lacrimis fatebatur, se propter communionis illius malum, cui se uel puncto temporis necessitate, non spiritu miscuisset, detrimentum sentire uirtutis.

sedecim postea uixit annos: nullam synodum adiit, ab omnibus episcoporum conuentibus se remouit.