Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

postremo ingressus nocturno tempore adiit ecclesiam tantum orationis gratia. postridie palatium petit. praeter multas, quas euoluere longum est, has principales petitiones habebat: pro Narsete comite et Leucadio praeside; quorum ambo Gratiani partium fuerant, pertinacioribus studiis, quae non est temporis explicare, iram uictoris emeriti:

illa praecipua, ne tribuni cum iure gladiorum ad Hispanias mitterentur. pia enim erat sollicitudo Martino, ut non solum Christianos, qui sub illa erant occasione uexandi, sed ipsos etiam haereticos liberaret.

uerum primo die adque altero suspendit hominem callidus imperator, siue ut rei pondus inponeret, siue quia obnoxius episcopis inplacabilis erat, seu quia, ut plerique tum arbitrabantur, auaritia repugnabat, siquidem in bona eorum inhiauerat.

fertur enim ille uir multis bonisque actibus praeditus aduersus auaritiam parum consuluisse, nisi regni necessitate, quippe exhausto a superioribus [*]( 1 ne dubium V 2 quin F corr. e quod || magnam F: maximam AFv 3 crimine Y, dccimine g 4 oculis om. F pr. m. 1\\ ut F: cum AFv 10 magistri ABFMQV: magistris F corr., magisterii Giselinus ex suis ; cf. Chron. II, 41, 2. 48, 5 11 seeum pacem F pr. m. 12 est frustratus. profitetur ABFMQ || uenturum esse F 13 aditBM 14 gratia - multas om. F pr. tn. || postera die Fl II petiit AF2 15 quas V habet s. l. 16 qui F corr. - e quorum 17 huius temporis ed. Ald. 18 praecipua (sc. petitio) F: illa praecipue A, illa praecipua (ua F in ras.) FD 19 sollicitudo om. F pr. m. 21 ipsos om. F pr. m. 23 quia V in ras. habet || obnoxius epis scripsimus : bonis id sibi F, obnorius sibi M, omissis B, nimis sibi AFv; cf. infra c. 12, 2 27 nisi AFQV : nisi si \'BM, nisi fortasse v || necessitas ABFMQV II enusto V || a ABMV : om. Fv ) [*]( 14 )

210
principibus reipublicae aerario, paene semper in expectatione adque procinctu bellorum ciuilium constitutus facile excusabitur quibuslibet occasionibus subsidia imperio parauisse.