Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

et iam pridie imperator ex eorum sententia decreuerat, tribunos summa potestate armatos ad Hispanias mittere, qui haereticos [*]( 3 Statii Theb. 8, 751. ) [*]( 1 scolastico - scolasticos AF 4 iste Christi de Prato M suis libris (non item ex V) 5 Christum BМV: Christumque AF (sed in F q. erasum), Christum quoque v 7 in unum h. conferebat om. A II testabatur AF 10 lucem m. purpuream FQV || et ad motatum V, et motu M (de Verrauit de Prato) II dexterae AMV: dextrae Fv 12 illù quod praeter A II notam temporum AFv 13 illud fuit B 14 occuluit BV (sed V occoluit): occultauit AFv 15 post - accusatorem om. F pro m. 16 itachium AF et sic deinceps, sed F aliquotiens ithacb. 17 nominare F || necesse non est A 21 treuerus V 24 totis animis om. F pr. m. 11 labefactati AFMQV (sed F ati in ras.): labefacti v || musitare AF1, mussare 11M 25 ptidem BM )

209
inquirerent, deprehensis uitam et bona adimerent.

nec dubium erat, quin sanctorum etiam magnam turbam tempestas ista depopulatura esset, paruo discrimine inter hominum genera: etenim tum solis oculis iudicabatur, ut quis pallore potius aut ueste quam fide haereticus aestimaretur.

haec nequaquam placitura Martino episcopi sentiebant, sed male consciis illa uel molestissima erat cura, ne se ab eorum communione adueniens abstineret, non defuturis qui tanti uiri constantiam praemissa auctoritate sequerentur.

ineunt cum imperatore consilium, ut missis obuiam magistri officialibus urbem illam propius uetaretur accedere, nisi se cum pace episcoporum ibi consistentium adfore fateretur. quos ille callide frustratus profitetur, se cum pace Christi esse uenturum.

postremo ingressus nocturno tempore adiit ecclesiam tantum orationis gratia. postridie palatium petit. praeter multas, quas euoluere longum est, has principales petitiones habebat: pro Narsete comite et Leucadio praeside; quorum ambo Gratiani partium fuerant, pertinacioribus studiis, quae non est temporis explicare, iram uictoris emeriti:

illa praecipua, ne tribuni cum iure gladiorum ad Hispanias mitterentur. pia enim erat sollicitudo Martino, ut non solum Christianos, qui sub illa erant occasione uexandi, sed ipsos etiam haereticos liberaret.