Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Vicisti, inquit Postumianus, Galle, uicisti, non utique me, qui Martini sum potius adsertor et qui haec omnia de illo uiro et sciui semper et credidi, sed eremitas omnes anachoretasque uicisti.

nemo enim illorum, sicut Martinus hic uester, immo noster, mortibus imperauit. meritoque hunc iste Sulpicius apostolis conparat et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem fidei uirtus ac uirtutum opera testantur.

sed perge quaeso, quamquam nihil magnificentius audire possimus, perge tamen, Galle, quod etiam nunc de Martino superest sermonis euoluere. nam etiam minima illius et cotidiana animus festinat agnoscere, quia minima illius aliorum maximis maiora esse non dubium est.

Ita faciam, Gallus inquit: uerum id, quod dicturus sum, ipse non uidi, prius enim gestum est, quam me illi uiro iungerem: sed factum celebre est, fidelium fratrum, qui interfuerant, sermone uulgatum.

eo fere tempore, quo primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire comitatum. Valentinianus tum maior rerum potiebatur. hic cum Martinum ea petere cognouisset, quae praestare nolebat, iussit eum palatii foribus arceri: etenim ad animum illius inmitem ac superbum uxor accesserat Arriana, quae totum illum a sancto uiro, ne ei debitam reuerentiam praestaret, auerterat.

itaque Martinus, ubi semel adque iterum superbum principem adire temptauit, recurrit ad nota praesidia: cilicio obuoluitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet, orationem noctibus diebusque perpetuat.

septimo die adsistit ei angelus: iubet eum ad palatium ire securum, regias fores quamlibet clausas sponte reserandas, imperatoris spiritum superbum molliendum.

igitur istiusmodi praesentis angeli confirmatus [*]( 1 Postumianas (minio) uicisti inquit V 2 assertor AF 3 anachoritasque V 6 quem F corr. ex quae 7 testatur V I quanquam AF 8 possumus F pr. m. 11 non BY: nulli AFv 12 et gallus (minio) ita faciam inquid Y II inquit. uerum inquit id F 13 gestum Y: gesta res AFv II illi uiro] illo F corr. in illi 14 interfuerunt Y haud scio an recte 15 eo BY: eodem AFv 16 nalentianus V 17 rerum Fv: rerum summa A, regno B, rerum omnium potiebatur imperinest (sic) Y II hic V: is AFv II petere cogn. quae om. V 21 auerteret F pr. m. 22 adire FQV: frustra adire Av 23 abstinet** F 24 orationem BMV: orationibus Å et pr. m. F, orationes F corr. et v I noctibus diebusque BMV: diebus noctibnsque AFv II septimo uero AFv 11 adsistit V: adstitit AFv 27 confirmatuB est Fpr. m. et Q )

187
adloquio et fretus auxilio palatium petit. patent limina, nullus obsistit: postremo usque ad regem nemine prohibente peruenit. qui cum uenientem eminus uideret, frendens cur fuisset admissus, nequaquam adsurgere est dignatus adstanti, donec regiam sellam ignis operiret ipsumque regem ea parte corporis, qua sedebat, adflaret incendium.

ita e solio suo superbus excutitur et Martino inuitus adsurgit: multumque conplexus quem spernere ante decreuerat, uirtutem sensisse diuinam emendatior fatebatur: nec expectatis Martini precibus prius omnia praestitit quam rogaretur.

conloquio illum adque conuiuio frequenter adsciuit: postremo; abeunti multa munera obtulit, quae uir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta reiecit.